IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat responsionem Empedoclis ponentis principia communia corruptibilium et incorruptibilium. Doctor explicat ejus positionem.
A dicentibus vero per demonstrationem, oportet sciscitari, interrogantes quare ex eisdem existentia ; haec quidem sempiterna secundum naturam sunt, illa vero corrumpuntur existentium. Quoniam autem nec causam dicunt, nec rationabile est sic habere, palam quod nec eadem principia, nec causa ipsorum erunt.
Excludit secundam responsionem quorumdam Naturalium. Circa quod tria facit. Quia primo resumit dictam responsionem. Secundo ponit illorum responsionem. Tertio addit responsionis improbationem. Secunda ibi : Etenim qui existimabit. Tertia ibi : Videbitur autem nihilominus. Dicit ergo, quod supple praetermissis illis, qui scilicet veritatem sub fabulis tradiderunt : oportet sciscitari, id est inquirere veritatem a dicentibus, id est, tradentibus veritatem per demonstrationem interrogantes, scilicet ab eis quare ex eisdem, scilicet principiis, haec quidem existentia, sunt secundum naturam sempiterna: illa vero corrumpuntur existentium, id est, de numero entium, sed quandoque, nec ipsi causam dicunt, nec est rationabile sic se habere, scilicet ut ex eisdem principiis sint corruptibilia, palam quia eaedem causae non sunt eorum utrorumque. Deinde cum dicit :
Etenim et Empedocli, quem maxime sibi consona dicere quispiam arbitrabitur, idem sane contingisse videtur. Ponit enim principium quoddam causam corruptionis odium.
Ponit quorumdam Naturalium responsionem, et dicit quod supple responsio ad dictam quaestionem quam aliquis existimabit dicere maxime ei confesse, id est, quae videtur magis conveniens ad quaestionem Empedoclis, est illa quam Empedocles assignavit, et tamen hic scilicet Empedocles, idem passus est cum aliis, quia scilicet ejus responsio est inconveniens, ut ostenditur, sicut et aliorum : ponit enim principium quoddam, scilicet odium, esse causam corruptionis.
Notandum, quod Empedocles posuit quaedam principia communia corruptibilium et incorruptibilium, ut innuitur in littera: sed cum hoc posuit quoddam principium speciale, scilicet odium elementorum esse causam corruptibilium, ut sic istud principium adjunctum aliis principiis faceret corruptibilitatem in entibus: unde sicut patet ex primo hujus, et innuitur 1. de Anima, solum Deum posuit Empedocles non compositum ex odio, intelligens per Deum, ut communiter exponitur, corpus coeleste et omnia incorruptibilia. Deinde cum dicit:
Videbitur nihilominus, et extra unum hoc generare, nam omnia ex hoc alia sunt praeter Deum; dicit ergo ex quibus omnia et quaecumque erant, et quaecumque erunt, et arbores pullulaverunt, et viri, et foeminae, bestiaeque, et vultures, et aqua nutriti pisces, et Dei longaevi, et praeter haec palam, quia si non esset in rebus, essent unum omnia, ut ait; nam quando convenerunt, tunc ultimum omnium stabat odium.
Arguit contra istam responsionem tripliciter. Primo ostendens, quod contradicit suae opinioni. Secundo quod est insufficiens. Tertio quod non est ad propositum. Secunda ibi : Similiter ipsius transmutationis. Tertia ibi : Attamen tantum solum. Prima in tres. Quia primo ostendit, quod dictum est ex parte odii. Secundo ex parte ipsius Dei. Tertio ex parte amoris. Secunda ibi: Propter quod accidit. Tertia ibi : Similiter autem nec amor. Dicit ergo, quod secundum opinionem Empedoclis, hoc scilicet odium, quod ponebat causam corruptionis, videbitur nihilominus generare, id est, esse causa generationis, extra unum, id est, praeter unum quod non ponebant ex odio componi. Ideo subdit, nam omnia sunt ex hoc, id est, ex odio praeter Deum, id est, quod secundum ejus opinionem omnia sunt composita ex odio, et aliis principiis praeter unum, scilicet Deum, quem utique dicebat componi ex aliis principiis, praeter quam ex odio: Deum autem appellabat coelum; coelum enim dicebat componi ex quatuor elementis, et ex amicitia tantum, sed omnia alia etiam componi ex odio. Ideo subdit : quod dicit ergo ex quibus, scilicet principiis simul cum odio omnia sunt, scilicet composita, et quaecumque sunt, quantum ad praesentia ; et quaecumque erunt, quantum adfutura; et quaecumque erarei,quantum ad praeterita, ut arbores, quae pullulaverunt,et viri, et faeminae, bestiae, puta animalia terrestria: et vultures, quantum ad volucres ; et pisces nutriti in aqua, quantum ad aquatica, et Dii etiam longaevi, omnia breviter ponebat componi ex odio et aliis principiis ; ad haec etiam scilicet secundum opinionem Empedoclis palam quia si non erit in rebus, omnia essent unum per amicitiam, et generatur chaos confusum, tunc ultimo per odium separantur, et ab invicem dissolvuntur. Cum igitur esse mundi consistat in ordine et distinctione rerum: odium erit causa generationis mundi, cum dividat et distinguat res.
Notandum, quod per Deos longaevos quos ponebat componi ex odio, forte intellexit stellas, quas ponebat aliquando corrumpi post longum tempus; vel intellexit daemones, quos Platonici dicebant esse animalia aerea; vel intellexit Deos in forma humana, quos posuerunt Epicurei, ut dictum est supra in hoc eodem tertio. Deinde cum dicit: