IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In hoc capite usque ad g. At vero, ponuntur variae opiniones, an unum et ens sint substantiae existentium, et an ipsorum sit aliquod ens et unum? rationes ponuntur singularum opinionum.
Omnium autem difficillimum ad considerandum, et ad cognoscendum veritatem maxime necessarium : utrum unum et ens substantiae entium sunt ? Et utrum ipsorum non alterum aliquid ens, hoc unum quidem, hoc autem ens est ? Aut oportet quaerere quid est ipsum ens et unum, quasi subjecta alia natura ?
Postquam Philosophus disputavit quaestiones de principiis penes eorum identitatem, vel diversitatem, nunc inquirit quomodo ratio ipsius principii se habeat ad rationem unius. Circa quod tria facit : quia primo inquirit, quomodo unum et ens se habeant in ratione principii, utrum scilicet sint principium formale et substantia omnium entium? Secundo utrum ea quae ex una oriuntur secundum opinionem Platonis, puta Mathematica sint rerum principia? Tertio utrum ideae, quas ponebat Plato quasdam unitates separatas, sint rerum principia? Secunda ibi : Bis autem habita est dubitatio. Tertia ibi : Omnino vero dubitabit. Prima in tres, quia primo proponit quaestionem. Secundo recitat opinionem Platonis, scilicet utriusque partis ibi : Bi namque illo modo. Tertio inducit rationem ad utramque partem ibi: Accidit autem. Dicit autem quod omnium, id est, inter omnes quaestiones motas est unum difficillimum ad considerandum, scilicet propter efficaciam rationum pro utraque parte ; et ad cognoscendum veritatem maxime necessarium, scilicet quia ex hoc dependet veritas de substantia rerum: est ergo quaestio, utrum unum et ens sint substantiae existentium, id est, entium? et utrum eorum, scilicet entis et unius, non sit aliquod aliud ens aut unum, hoc quidem unum, illud vero ens, est: aut oportet quaerere quid est
ipsum ens et unum quasi subjecta alia natura ?
Notandum, quod de uno fuerunt duae opiniones, ut dictum fuit in primo libro: nam aliqui, sicut Platonici et Pythagorici, dixerunt ipsum unum et ens esse substantiam rerum, ita quod non subjicitur eis aliqua altera natura, quae scilicet sit subjectum entis et unius, quasi accidentium, sed quod ipsum unum et ens est ipsa tota natura, et substantia rei: aliqui enim ut pure Naturales dixerunt unum et ens non esse substantiam rei, sed quasi accidentia, quibus subiiciebant aliquam alteram naturam quasi subjectum, puta aquam, vel aerem, et sic de aliis secundum variam opinionem de principiis, quae principia dicebant rerum substantiam. Deinde cum dicit:
Hi namque illo modo, illi hoc modo putant naturam se habere. Plato namque et Pythagorici non aliud aliquid ens, nec unum, sed hoc ipsorum naturam esse, quasi existente substantia ipsum unum esse, et ens aliquid. Alii vero de natura, ut Empedocles, ut ad notius reducens, dicit quia unum et ens est, videbitur enim utique dicere hoc amorem esse, causa namque est, hic omnibus unum esse. Alii vero ignem ; alii aerem dicunt esse unum hoc, et ens ex quo entia esse et facta esse. Similiter autem et qui plura ponunt elementa. Necesse namque et his tot dicere ens et unum, quot principia dicunt esse.
Recitat opinionem ad utramque partem, et dicit, quod hi, id est, aliqui Philosophi putant naturam se habere, scilicet rerum illo modo, quidam alio modo. Plato namque et Pythagorici non dicunt unum et ens esse aliquid aliud, supple a natura rerum, sed hoc idem naturam esse quasi substantia eorum existente aliquid idem quod est unum et ens. Alii vero de natura, id est,
Philosophi Naturales, ut Empedocles quasi ad notius reducentes, dicunt quod est unum et ens, id est, quod attribuunt unum et ens alicui alteri naturae, quasi unum et ens reducentes ad aliquid notius, quod dicebant esse unum et ens: unde supple Empedocles, videtur dicere hoc, id est, illud quod subjicitur uni et enti esse amorem, et cujus causa est, quia hic, scilicet amor, est causa omnibus, ut sint unum, amor enim videtur esse causa unitatis. Alii vero Philosophi Naturales, dicunt esse unum et ens ignem; alii autem aerem, ex quo tanquam ex principio, dicunt esse entia facta; similiter autem et qui plura ponunt elementa, id est, principia, necesse est namque his tot dicere ens et unum quot dicunt esse principia. Vult dicere quod Philosophi Naturales attribuebant unum et ens alicui naturae subjectae, quam ponebant principium substantiale rerum, sive illud principium ponerent unum, sive plura secundum varias opiniones positas in primo libro. Deinde cum dicit:
Accidit autem siquidem quis non ponit esse quamdam substantiam unum et ens, nec aliorum esse universalium nullum, haec namque. universalia sunt maxime omnium. Si vero non est aliquid unum ipsum, neque ipsum ens, nihil aliorum aliquid erit praeter ea quae dicta sunt singularia. Amplius autem non existente unius substantia, palum quia, nec numerus erit quasi natura alia ab existentibus separata, numerus enim unitates, unitas vero quod vere unum aliquid est. Si autem aliquid est ipsum unum et ens, necesse est substantiam ipsorum esse quod sit ens et ipsum unum. Non enim aliquid aliud universaliter praedicatur, sed haec ipsa.
Inducit rationes pro utraque parte. Et primo pro opinione Platonica et Pythagorica. Secundo pro opinione physica quae fuit aliorum
Naturalium. Secunda ibi: At vero si erit aliquid. In prima parte intendit talem rationem : Ipsum unum et ens separatum, vel est quaedam substantia, vel non. Si dicatur quod non, sequitur duplex inconveniens. Primum, quod cum unum et ens sint maxime universalia si non sint quaedam substantia separata, sequitur quod nullum universale erit separatum, et per consequens quod nihil sit in rebus praeter singularia, quod videtur inconveniens, ut dictum est in praecedentibus quaestionibus. Secundum inconveniens est, quia cum numerus non sit aliud quam unitates ex quibus componitur, unitas autem non est aliud quam ipsum unum; si igitur ipsum unum non sit separatum, ut quaedam substantia per se existens, sequitur, quod numerus non erit quaedam natura separata ab his quae sunt in materia. quod videtur inconveniens secundum ea quae dicta sunt in praecedentibus. Si detur secunda pars divisionis, scilicet quod unum, et ens sit aliquid existens separatum, sequitur quod ipsum sit substantia omnium, de quibus ens et unum praedicantur; nam omne separatum existens quod de pluribus praedicatur, est substantia eorum de quibus praedicatur, quod maxime competit uni et enti: quae maxime universaliter de omnibus praedicantur, et per consequens sunt maxime omnium substantia. Dicit ergo, quod si quis non ponit unum et ens esse quamdam substantiam, scilicet separatam, accidit nec aliorum universalium ullum esse, scilicet separatum, ea namque, scilicet unum et ens, sunt maxime universalia omnium. Si vero unum et ens non est aliquid separatum, vix aliorum aliquod erit praeter ea
quae sunt singularia, quod fuit primum inconveniens. Amplius autem substantia unius non existente, scilicet separata, palam quia nec numerus erit, quasi natura alia separata ab existentibus, id est, ab entibus materialibus, numerus enim est unitates. Unitas vero est aliquid, quod est ipsum unum, et hoc fuit secundum inconveniens. Si vero unum et ens est aliquid, scilicet separatum, necesse est unum et ens esse substantiam eorum de quibus, scilicet praedicantur; etenim pro quia, non praedicatur universaliter aliquid aliud, nisi ea ipsa, scilicet unum et ens, id est, quod nullum universale sic generaliter de omnibus praedicatur, sicut unum et ens. Deinde cum dicit: