Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0087C (Vers. 22.) Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam siceram, id est ebrietatem. Quibus supra dixerat: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis, de his etiam nunc loquitur: qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendum siceram (Deut. XXXII) . Qui inebriati vino draconis, et veneno aspidum insanabili, virtute Domini calumniabantur. Et ipsi ebrii inebriabant populos, ut pari furore bacchantes, adversus Dominum conclamarent. Juxta tropologiam ante jam diximus: quod sacerdotes ingressuri Tabernaculum Dei, non debeant vinum bibere et siceram (Levit. X) . Quibus nunc addimus, quod Nazaraeis quoque praeceptum sit, qui se sanctificant Domino, ut vinum 0087D et siceram, et omne quod de uvis est, non bibant, nec comedant, ne uvam quidem passam, et acetum ex vino (Num. VI) . Sed et in Proverbiis praecipitur: Potentes qui iracundi sunt; vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiae. Inter vinum et siceram juxta anagogen hoc esse arbitror, quod vinum e pluribus una perturbatio est, verbi gratia, libidinis, avaritiae, gulae, et invidiae. Sicera 84 autem, id est, ebrietas, omnes in se vitiorum continet passiones, quas rectius Latino sermone perturbationes possumus dicere, quod statum mentis evertant, et ebrios faciant nescire quid agant. Qui ergo praesunt, 0088A plurimum debent carere vitiis, et maxime ira, quae furori proxima est: ne quanto plus possint, tanto amplius subjectis noceant. Miscet siceram qui cum ebrietate plenus sit, ad decipiendos homines, umbras quasdam et imagines simulat se habere virtutum.