IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Arguit pro et contra, an principia sint in potentia vel in actu. Doctor resolvit efficiens esse in actu. Item materiam esse in actu entitativo, sed in potentia subjectiva; forma etiam quando principiat, est in actu; finis tamen, quando finalizat, quandoque est tantum in potentia objectiva, ut quando volo potionem amaram propter sanitatem acquirendam.
Nam si aliter, aliqualiter prius erit aliquid principiis aliud, prior enim erit potestas causa illa. Possibile autem non necessarium est illo modo se habere.
Arguit ad quaestionem. Et primo ad probandum principia esse in potentia. Secundo arguit ad oppositum ibi: Si vero potestate. In prima parte intendit talem rationem : Si principia non sunt in potentia ; ergo aliquid est prius ipsis principiis: consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia illud est prius a quo non convertitur subsistendi consequentia, sed bene sequitur, quod si aliquid est in actu quod possit esse, et non convertitur quod si potest esse, quod sit actu: ergo potentia, est prior actu ; si igitur principia non sunt in potentia, aliquid erit prius. Dicit ergo : nam si aliter sunt principia quam in potentia aliquid aliud erit prius ipsis principiis; prior enim est potentia illa causa, id est, quam principium, quod non poneretur esse in potentia: sed possibile non est necessarium illo modo se habere, quod scilicet sit aliquis prius quam principium. Deinde cum dicit :
Si vero potestate sint elementa, nihil entium esse contingit : nam possibile est esse quod nondum est ens, fit enim non ens. Nihil autem fit impossibilium esse. Has igitur dubitationes necessarium est dubitare de principiis.
Arguit ad oppositum per talem rationem : Si principia rerum sunt in potentia: ergo nullum ens est in actu ; consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia probatu r, quia illud quod est in potentia nondum est, quia illud quod est, non fit; quod autem est, possibile fit; ergo omne possibile est non ens: si au -tem principia non sunt cum sint in potentia, sequitur quod nec aliquis effectus erit. Dicit ergo, quod si, elementa, id est, principia sint potestate, nihil entium contingit esse: nam
illud est in potentia esse quod nondum est ens, quia nihil impossibilium esse fit, sed supple quod fit non est. Ultimo epilogat, dicens quod eas dubitationes quae dictae sunt, necesse est quaerere de principiis.
Veritas istius quaestionis est, quod loquendo de principiis effectivis, talia principia sunt in actu, quia nihil efficit nisi, quod est in actu: loquendo autem de principiis intrinsecis, forma est quidam actus ; materia autem est in potentia subjectiva opposita actui formali, licet in se sit quoddam ens in actu distinctum contra nihil, vel contra potentiam objectivam, nam materia non est nihil. Nec rationes ad oppositum cogunt. Prima quidem non, quia licet potentia praecedat actum respectu ejusdem generabilis et corruptibilis, sicut arguit ratio, tamen actus est prior potentia simpliciter, quia nihil transit de potentia ad actum, nisi reducatur ad actum per aliquod ens actu, sicut habetur 9. hujus. text. com. 13. Ratio ad oppositum arguit de potentia objectiva, quia quod sic est in potentia, est non ens, et de tali concessum est nullum principium esse in potentia. Tunc sequitur illa pars :