IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Arguit pro et contra, universalia esse principia rerum. Doctor ex ipso resolvit negative, solvens rationem in oppositum.
Et utrum universalia sint, aut, ut diximus, singularia ?
Ubi Philosophus disputat quaestiones de principiis penes eorum singularitatem et universalitatem.
Circa quod duo facit: quia primo proponit quaestionem. Secundo arguit pro et contra. Secunda ibi :Nam si universalia. Est ergo quaestio utrum principia sint universalia, aut singularia? Sedhic est unumdubium,qualiter ista quaestio differat a duabus aliis superius disputatis, quarum prima fuit : utrum principia sint universalia et genera. Secunda, utrum principia sint magis suprema genera quam immediate praedicata de individuis?Dicendum quod illarum duarum quaestionum altera, scilicet prima, quaerebat de universalitate principiorum absolute: Utrum scilicet genera essent magis principia quam partes, ex quibus res constat: altera vero scilicet secunda quaerebat de universalitate comparata comparando scilicet magis universale ad minus universale. Sed ista quaestio quaerit de universalitate comparando universalitatem simpliciter ad singularitatem simpliciter : utrum scilicet principia sint universalia vel singularia, et in hoc distinguitur ista quaestio ab illis. Deinde cum dicit:
Nam si universalia non erunt substantiae, nihil enim communium hoc aliquid significat, sed quale ; substantia vero hoc aliquid, est, sed si est hoc aliquid, et ponitur, quod communiter praedicatur, multa erit animalia Socrates, ipseque homo et animal, si significat unumquodque hoc aliquid et unum. Si igitur universalia sunt principia haec contingunt.
Arguit ad quaestionem, et primo ad ostendendum principia non esse universalia. Secundo arguit ad oppositum. Secunda ibi : Si autem non universalia. In prima parte intendit talem rationem : Si principia sunt universalia: ergo principia non sunt substantiae; consequens est falsum, quia saltem principia substantiae, de quibus principaliter quaeritur, sunt substantiae, cum ex non substantiis non fiat substantia ; ergo antecedens ex quo sequitur, erit falsum. Consequentia proba tur, quia omnis substantia videtur significare hoc aliquid: universalia autem magis significant quale quid, quod si dicas quod universale significat hoc aliquid, sequitur quod aliquod unum hoc aliquid, puta Socrates, erit multa hoc aliquid, cum de Socrate multa universalia praedicentur, scilicet homo, animal, etc. Dicit ergo, quod si universalia scilicet ponantur principia esse, sequitur scilicet quod principia non erunt sub stantiae ; nihil enim communium, id est, universalium significat hoc aliquid, sed quale quid, substantia vero est hoc aliquid puta ipse Socrates ; sed si supple universale est hoc aliquid, et ponitur quod communiter praedicatur, multa, id est, unumquodque singulare erit animalia, id est, multa hoc aliquid, puta Socrates erit homo et animal,- quare quodlibet horum trium erit hoc aliquid, si singulum eorum sit hoc aliquid et unum ; si igitur principia sunt universalia, haec, scilicet impossibilia contingunt.
Notandum, quod omne universale significat quale quid, non quidem propter qualitatem accidentalem, sed substantialem: nam aliqua est qualitas substantialis, ut habetur 5. hujus de differentia specifica. capite de qualitate, text. com. 19. Ratio hujus est, quia hoc aliquid videtur importare id quod secundum se existit, quod non potest competere universali quod est unum in multis, et ideo nullum universale est hoc aliquid, proprie loquendo; substantia autem significat hoc aliquid, non quidem omnis substantia, sed sola prima, quae proprie et per se existit. Et ex hoc patet, quod illa ratio parum cogit: nam secundae substantiae utique sunt substantiae, licet non significent hoc aliquid, sed magis quale quid. Deinde cum dicit :
Si autem non universalia, sed quasi singularia, non erunt scibilia, universales enim sunt omnium scientiae. Quare erunt principia diversa priora principiis universaliter praedicata, si futura est esse eorum scientia.
Arguit ad oppositum per talem rationem : Si principia non sunt universalia: ergo non sunt scibilia: consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia patet ex hoc, quia scientia est tantum det universalibus et non de singularibus. Falsitas consequentis probatur : quia tunc nihil sciretur, cum ignoratis principiis ignorentur et alia. Vel si dicas, quod oportet ipsa principia sciri, habebis dare alia principia priora universalia, de quibus scientia possit esse. Dicit ergo, quod si principia non sint universalia, sed quasi singularia, sequitur quod non erunt scibilia, quia scientiae omnium sunt universales, id est, de universalibus : quare supple si principia oportet sciri, erunt aliqua principia diversa, et priora principiis, scilicet istis quae ponuntur: quae principia alia et priora erunt, univerbaliter praedicata, si futura est esse scientia eorum, id est, si de eis oporteat scientiam habere.
Veritas istius quaestionis habetur ex 7. hujus, text. com. 45. et inde, ubi probatur quod universalia non sunt principia, nec substantia rerum, quare oportet esse singularia. Nec ratio ad oppositum cogit, quod de singularibus non sit scientia, quia singularia licet singulariter existant, possunt tamen ab intellectu universaliter concipi secundum aliquam naturam communem abstrahibilem ab eis, secundum quam erit scientia de eis.