IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ostendit duabus rationibus Metaphysicam considerare unum et species unius, et sic de reliquis passionibus simplicibus entis quae sunt verum, bonum, etc. infert, hic considerari unum, sicut ens, cum tot sint partes unius quot entis, quod bene explicat Doctor ; deinde partes primae Philosophiae, seu Metaphysicae distingui secundum partes unius, et maxime substantiae.
Si igitur ens et unum idem et una natura, eo quod se ad invicem consequuntur, sicut principium,et causae, sed non ut una ratione ostensa. Nil autem differt, nec si similiter suscipiamus, sed et operae pretium magis.
Postquam Philosophus ostendit circa quod versatur ista scientia, ut circa subjectum, ostendens quod circa ens et circa partes entis, nunc ostendit quod ista scientia versatur circa unum et multa, idem et diversum, etc. hujusmodi, ut circa passiones entis.
Ad cujus evidentiam notandum, quod passiones entis sunt in duplici genere. Quaedam sunt unicae, quae uno nomine designantur, et istae simpliciter sunt convertibiles cum ente. Quaedam sunt disjuncta?, quae disjunctis nominibus designantur, et hae non sunt simpliciter convertibiles cum ente, sed sub disjunctione, per quam disjunctionem circumloquimur unam passionem entis innominatam nomine proprio. Exemplum primi: Unum, bonum et verum. Exemplum secundi:
Idem vel diversum;contingens vel necessarium; actus vel potentia, etc. Secundum hoc ergo ista pars dividitur in duas. Quia primo ostendit, quod Metaphysica considerat unum, et species unius, per unum dans intelligere alias passiones simplices et unicas. Secundo considerat passiones disjunctas et contrarias. Secunda ibi: Quoniam autem unius. Prima in duas, quia primo ostendit, quod hujus scientiae est considerare de uno. Secundo infert quaedam corollaria ex dictis. Secunda ibi : Quare quot. Prima in duas, quia primo proponit intentam conclusionem. Secundo subjungit ejus probationem. Secunda ibi : idem enim. Dicit ergo, quod ens et unum sunt unum et idem natura, quia consequuntur se ad invicem, ut principium, et causa, sed non ut ostensa una ratione;nihil autem differt, nec si similiter accipimus, sed operae pretium magis, id est, quod primus modus identitatis magis est in proposito.
Notandum, quod dupliciter dicunt aliqua eamdem naturam : uno modo, quia habent identitatem realem et distinctionem rationum realium ex natura rei. Alio modo, quia sunt idem secundum rem et secundum rationem realem. Exemplum primi, ut causa et principium: nam eadem res est causa et principium, sed secundum aliam et aliam rationem realem, nam principium dicitur ratione primitatis; idem enim dico primum, et principium, ex 1. Poster. text. 5. sed dicitur causa ratione dandi esse, quia causa est ad cujus esse sequitur aliud, et istae rationes non sunt eaedem ex natura rei, et una est prior alia, sicut patet. Exemplum secundi, ut tunica et vestis, et quaecumque synonyma. Primo modo sunt idem ens et unum, et non secundo modo, ut ostendetur inferius, in quaestione quadam. Deinde cum dicit:
Idem enim unus homo, et homo, et ens homo, et non diversum aliquid ostendit secundum dictionem repetitam ; homo, et ens homo, et unus homo. Palam autem, quia non separantur, nec in generatione, nec in corruptione ; similiter autem, et in uno. Quare palam, quia additio in his idem ostendit, et nihil aliud unum praeter ens.
Probat intentam conclusionem per duas rationes, quarum secunda ponitur ibi : Amplius autem cujuscumque. In prima parte intendit talem rationem : Quaecumque uni et eidem realiter sunt eadem, inter se sunt eadem realiter ; sed ens et unum sunt hujusmodi, quia sunt eadem realiter homini, et cuicumque alteri: ergo sunt idem realiter inter se. Minorem probat ex hoc, quia quaecumque sunt inseparabilia quantum ad suum esse et suum non esse, illa sunt idem realiter: sed homo et ens homo, et unus homo, sunt hujusmodi: ergo, etc. Dicit ergo, quod idem sunt unus homo et ens homo et non diversum aliquod ostenditur secundum repetitam dictionem ipsum quod est homo, et est unus homo, et homo; palam autem quod dictum est, scilicet homo et ens homo non separantur, nec in generatione, nec in corruptione, id est, nec quantum ad esse, nec quantum ad non esse, quod unum non potest esse sine alio, similiter autem, et se habet de uno;quare palam quia additio in his, cum dicitur homo vel ens homo, vel unus homo, hoc ostendit, et nihil aliud, scilicet realiter est unum praeter ens ; idem enim est generari hominem et unum hominem, et entem hominem, et similiter de corrumpi. Deinde cum dicit:
Amplius autem cujuscumque substantia est unum non secundum accidens ; similiter autem et quod quidem ens aliquid.
Ponit secundam rationem quae talis est : Quaecumque duo praedicant substantiam alicujus rei, sunt idem realiter: sed ens et unum sunt hujusmodi, quia substantia uniuscujusque est unum et ens, non secundum accidens, sed per se, licet differenter, quia est unum per se secundo modo; sed ens per se primo modo; ergo unum et ens sunt idem realiter. Dicit ergo, quod amplius substantia cujuscumque est unum, non secundum accidens; sed supple per se secundo modo: similiter cujuscumque est ens, non supple per accidens, sed per se primo modo. Deinde cum dicit:
Quare quotcumque unius sunt species, tot et entis, de quibus quod quid est ejusdem scientiae genere speculari. Dico autem de eodem et simili, et aliis talibus. Fere autem omnia reducuntur contraria in principium.
Speculata sunt autem a nobis, et in ecloga contrariorum.
Concludit ex praedictis, quod istius scientiae est considerare unum sicut et ens. Circa quod duo facit: quia primo facit, quod dictum est. Secundo etiam concludit ex dictis, quod partes primae Philosophiae distinguuntur secundum partes unius, et etiam substantiae, quae est principalior pars sui subjecti primi. Secunda ibi : Et tot partes sunt. Dicit ergo, quod supple,quia sic est, quod unum et ens dicunt eamdem naturam, sequitur, quod quot sunt species, id est, partes unius, tot sunt et entis, de quibus quidem est speculari ejusdem scientiae genere, id est, generalis qualis est Metaphysica. Dico autem de eodem et simili, et aliis talibus, quae scilicet sunt partes unius; addit etiam, quod fere omnia contraria referuntur, id est, reducuntur ad illud, scilicet ad unum, ut ad primum principium. Speculata autem sunt ista in ecloga contrariorum, id est, in tractatu Elcon de contrariis, qui ponitur quarto hujus. Dicit autem fere, quia cum in omnibus contrariis alterum habeat privationem inclusam respectu alterius, oportet omnia contraria reduci ad prima privativa inter quae ipsum unum est praecipuum quatenus concludit quamdam indivisionem: multitudo etiam quae ex uno causatur, est causa diversitatis, differentiae et contrarietatis.
Notandum, quod quia ens et unum eamdem significant naturam, oportet tot species, id est, tot partes subjectivas esse unius , sicut et entis, sibi invicem correspondentes ; sicut enim partes entis sunt substantia, quantitas, qualitas, sic et partes unius sunt, idem, aequale, similet nam idem, est unum in substantia ; aequale, unum in quantitate: et simile, unum in qualitate: similiter secundum alias partes entis possunt sumi aliae partes unius, si essent nomina imposita: sicut igitur unius scientiae est considerare omnes partes entis, et ita omnes partes unius, scilicet idem, aequale et simile. Deinde cum dicit:
Et tot partes sunt Philosophiae quot substantiae, quare necessarium est aliquam primam et habitam ipsis ; statim enim existunt genera habentia ens, et unum : quapropter et scientiae haec sequuntur, est enim Philosophus, ut Mathematicus dictus: etenim haec paries habet, et prima quaedam, et secunda est scientia, et aliae consequenter in Mathematicis.
Concludit ex dictis, quod partes primae Philosophiae distinguuntur secundum partes unius et entis, et specialiter secundum partes substantiae, de qua principaliter intendit, ut de principaliori parte sui subjecti primi. Dicit ergo, quod tot sunt partes Philosophiae, id est, istius, quot sunt substantiae, quare aliquam necesse est esse primam et eas habentem, id est, quia partes hujus Philosophiae distinguuntur secundum partes substantiae, quae habent pro genere unum et ens, ut in consideratione unitis et entis diversae partes istius scientiae uniuntur; ita quod licet substantiae sint diversae, omnes tamen ad unam scientiam pertinebunt, ideo subdit : Existunt enim statim genera ens et unum habentia se, scilicet aequaliter ad omnes substantias ; quapropter et hae scientiae consequuntur, quod declarat a simili in Mathematicis; nam Philosophia dicta Mathematica habet partes quarum una scientia est prima, et alia secunda, et alia deinde in Mathematicis, id est, Mathematica habet diversas partes, quarum una est prima et principalis, ut forsan Arithmetica ; alia secunda, ut forsan Geometria: alia se consequenter habens ad istas, ut Musica, Perspectiva, etc. Similiter autem in proposito licet non sit omnino simile, quia Arithmetica et Geometria sunt simpliciter diversae scientiae; una autem est scientia de omnibus substantiis quae est Metaphysica, licet habeat diversas partes.
Notandum, quod Metaphysica est una scientia unitate generis, cujus partes sunt plures; una quaedam quae est de substantia sensibili, de qua agitur 7. et 8. hujus, et ista pars est prima primitate doctrinae, nam omnis doctrina incipit a notioribus. Alia pars est de substantia insensibili et immateriali, de qua agitur 12. hujus, et ista pars est posterior posterioritate doctrinae, licet sit prima primitate dignitatis et intentionis istius scientiae; verumtamen quia omnia scita reducuntur ad ens et unum,quae sunt genera, id est, generalia generaliter de omnibus praedicata, ideo haec scientia habet unitatem.
Quoniam autem unius est opposita speculari, uni autem opponitur pluralitas; negationem autem, et privationem unius est speculari; propter utroque modo speculari unum, cujus negatio, aut privatio: aut simpliciter dicta quia non inest illi, aut alicui generi. Huic quidem ergo uni differentia adest, praeter id quod est in negatione, illius enim absentia negatio est. In privatione vero subjecta quaedam fit natura, de qua privatio dicitur.
Postquam Philosophus ostendit, quod Metaphysica considerat de uno, dans intelligere per unum alias passiones entis simplices et unicas, nunc ostendit quod Metaphysica considerat omnes passiones entis disjunctas et contrarias. Circa quod duo facit. Primo probat intentum. Secundo concludit ex dictis quaedam contraria. Secunda ibi: Palam igitur ex his. Prima dividitur in quatuor, secundum quatuor rationes quas adducit ad propositum ostendendum. Secunda ponitur ibi: Et Philosophi de omnibus. Tertia ibi :
Signum autem. Quarta ibi : Amplius contrariorum. Prima in tres : quia tangit primo virtutem rationis, et addit quoddam incidens, scilicet quod haec scientia considerat de privatione et negatione. Secundo resumit rationem et concludit intentum. Tertio excludit quamdam cavillationem. Secunda ponitur ibi : Sed uni pluralitas. Tertia ibi : Quare quoniam multipliciter. Vis ergo primae rationis est in hoc, quod unius scientiae est opposita considerare; sed unum et pluralitas sunt opposita, ergo illius scientiae est considerare pluralitatem, cujus est considerare ipsum unum, ista autem est Metaphysica, ut praedictum est. Addit etiam quod quia de ratione unius est privatio et negatio, ideo haec scientia considerat de privatione et negatione. Dicit ergo, quod quoniam unius scientiae est opposita speculari, et uni est opposita pluralitas: iterum quia supple, unum importat, vel implicat negationem et privationem, ideo unius scientiae est speculari negationem et privationem, illius, scilicet quae de uno speculatur: ideo subdit quod utrumque speculatur unum, idest, ex utroque dependet consideratio unius, de cujus ratione est negatio et privatio: nam unum dicit quamdam indivisionem oppositam divisioni, quae pertinet ad multitudinem, quae uni opponitur, ideo subdit; cujus, scilicet unius, negatio aut privatio, aut simpliciter dicta quia non inest illi, qualis est negatio extra genus, aut alicui generi, qualis est negatio infra genus, et huic quidem, scilicet uni adest differentia propter quod est in negatione, id est, propter quod differt hoc unum in negatione: quia negatio tantum dicit absentiam alicujus sine hoc, quod determinet subjectum, ideo negatio absoluta potest verificari tam de ente quam de non ente; privatio vero connotat subjectum determinatum, ideo dicit, quod illius absentia negatio est, in privatione vero fit quaedam subjecta natura, de qua dicitur privatio. Ex quo patet, quod cum negatio quae in ratione unius includitur, sit negatio in subjecto (alias unum posset dici de non ente) sequitur quod unum differt a negatione simpliciter, et magis declinat ad naturam privationis, ut dicetur 10. hujus text. com. 9. et inde.
Notandum, quod ex hac ratione et praecedenti lectione patet, quod hujus scientiae est considerare de uno, tum quia unum dicit eamdem naturam cum ente, ut patet modo praeexposita: tum quia opponitur pluralitati, et ideo dicitur forte quod propter utrumque haec scientia speculatur unum, licet lv utrumque possit aliter exponi,et forte melius, ut jam expositum est construendo litteram.
Notandum etiam, quod duplex est negatio : quaedam est simpliciter et extra genus, per quam absolute dicitur quod hoc non est illud; alia est negatio in genere sive infinitans, per quam aliquid negatur non absolute, sed intra metas alicujus generis, sicut caecum dicitur, quod non habet visum: non tamen omne non habens visum est caecum, sed in genere animalium, quod natum est habere visum. Unde negatio extra genus potest verificari tam de non ente, quod non est natum habere affirmationem, quam de ente quod est natum habere et non habet. Unde tam chimera, quam lapis, quam etiam homo, potest dici non videns: non sic autem de privatione, quae est negatio intra genus, quia non omne non videns potest dici caecum, sed solum quod est aptum natum habere visum ; talem negationem vel privationem includit ipsum unum, ut praedictum est.
Notandum etiam, quod licet superius probatum fuerit, quod unum , forte dicat aliquid positivum, tamen hoc non obstante, includit aliquam negationem non formaliter, sed quasi consequenter, quae quidem negatio fundatur super illud quod dicit positivum.
Verumtamen sciendum, quod ista negatio vel privatio quam importat ipsum unum, non est privatio multitudinis: quia cum privatio sit posterior habitu, sequeretur, quod multitudo esset prior ipso uno, quod est falsum, cum unum sit principium multitudinis, et ipsa multitudo definiatur per unum, nam multitudo est quaedam aggregatio unitatum: si autem multitudo esset prior quam unum, posset ipsum definire, et sic esset circulus in definitionibus. Idcirco dicendum, quod unum importat privationem divisionis, non quidem divisionis quantitativae, cum ista sit determinati generis, sed privationem divisionis formalis, quae fit per opposita, cujus radix est oppositio contradictoria: nam illa sic ad invicem dividuntur, quae ita se habent, quod hoc non est illud. Primo igitur ex natura rei intelligitur ipsum ens. Secundo non ens.
Tertio intelligitur divisio. Quarto consequenter intelligitur unum, quod privat divisionem. Quinto et ultimo intelligitur multitudo, de cujus ratione est divisio. Haec autem divisa dicto modo non possunt habere rationem multitudinis, nisi cuilibet illorum attribuatur prius ratio unius. Istam autem privationem vel negationem primam, quae est indivisio a se, consequi tursecunda negatio quae est non identitas,vel divisio ab omni alio. Deinde cum dicit:
Uni autem pluralitas opponitur, quare et opposita dictis diversumque, et dissimile, et inaequale, et quaecumque alia dicuntur, aut secundum eadem, aut secundum pluralitatem, et unum est dictae cognoscere scientiae. Quorum unum quidem aliquid contrarietas est ; differentia enim quaedam contrarietas est, differentia autem diversitas.
Resumit rationem, et intentum concludit dicens quod uni opponitur pluralitas; quia igitur supple unius scientiae est opposita speculari, ideo dictae scientiae, scilicet Metaphysicae est cognoscere utrumque; quare igitur cum supple ista scientia speculetur unum et species unius, scilicet idem, simile et aequale; similiter oportet, quod speculetur opposita dictis, scilicet diversum, dissimile, et inaequale et quaecumque alia dicuntur, id est, reducuntur ad ista, aut ad pluralitatem et unum: quorum unum, scilicet eorum quae sic reducuntur ad pluralitatem, est contrarietas, nam contrarietas est quaedam differentia, et maxima, ut habetur 10. hujus, text. com. 13. differentia vero est quaedam diversitas, ex quibus patet, quod ad istam scientiam pertinet de contrarietate speculari. Deinde cum dicit:
Quare quoniam unum multipliciter dicitur,ethaec multipliciter quidem dicentur,altamen unius omnia cognoscere est. Non alterius enim si multipliciter, sed si nec secundum unum, nec ad unum rationes referantur alterius tunc. Quoniam vero omnia ad primun referuntur, ut quaecumque unum dicuntur ad primum unum. Similiter dicendum est de eodem et de diverso, et contrariis se habere. Ergo divisum quotiens dicitur singulum sic reddendum est ad primum in singulis praedicamentis quomodo ad illud diciLur hoc enim in habendo illud ; illa vero in faciendo ; alia vero secundum aliquos dicentur tales modos. Palam ergo, quod in dubitationibus dictum est, quia unius est de his et de substantia sermonem habere, hoc autem erat unum eorum, quae in dubitationibus.
Excludit quamdam cavillationem : forte enim diceret aliquis, quod cum praedicta opposita dicantur multipliciter, sicut et ipsum unum a quo oriuntur, ideo non est unius scientiae considerare de ipsis. Ad quod respondet, quod hoc non obstante, quod talia dicantur multipliciter, nihilominus pertinent ad eamdem scientiam, quatenus dicuntur ad aliquid unum secumdum ordinem attributionis. Dicit ergo, quodquoniamunum dicitur multipli. citcr,et ea,scilicet quae determinantur ab uno, scilicet idem et diversum, et talia etiam dicuntur multipliciter ; attamen unius scientiae est omnia cognoscere, scilicet Metaphysicae; non enim sunt scientiae diversae simpliciter supple de his quae multipliciter dicuntur : sed si nec secundum unum, id est, univoce, nec ad unum scilicet analogice rationes talium referuntur, tunc de talibus sunt diversae scientiae. Vult dicere, quod de pluribus, quae nec habent unitatem univocationis, nec unitatem attributionis ad aliquod unum, sed sunt pure aequivocata, de talibus inquam sunt scientiae diversae, sicut de cane coelesti considerat Astrologia: de cane vero marino, vel latrabili considerat Physica, sed sic non est in proposito, ideo subdit : Quoniam vero ad primum aliquod omnia referuntur, ut quaecumque unum ad aliquod primum unum, id est, quaecumque significantur per hoc nomen unum reducuntur ad unum primum, licet sint multa et diversa : similiter oportet se habere, et de eodem, et diverso, et contrariis. Sic ergo in talibus procedendum est: quia primo videnda est eorum multiplicitas, quot modis unumquodque dicatur. Secundo investiganda est eorum reductio et ordo attributionis, ideo subditi ergo divisum quotiens dicitur singulum sic reddendum, id est, reducendum est ad primum, quando aliquid ad aliud reducitur ; in singulis talibus nominibus quae de pluribus praedicantur et dicuntur, puta quod hoc ibi reducitur ad aliquod primum in habendo illud, illud vero faciendo; alia vero secundum alios modos dicuntur, id est, reducuntur. Ultimo epilogat quod paIam est quod dictum est in quaestionibus, scilicet tertii libri: quia unius ut hujus, scilicet scientiae, est habere sermonem, id est, considerationem de his quae dicta sunt et de substantia : hoc enim erat unum dubitatorum, id est, una quaestionum disputatarum ibidem. Deinde cum dicit:
Et Philosophi est de omnibus posse speculari ; nam si non Philosophi, quis erit qui investigabit si idem Socrates et Socrates sedens ? aut si unum uni contrarium, aut quid est contrarium aut quotiens dicitur ? Simpliciter autem, et de aliis talibus.
Ponit secundam rationem. Circa quod duo facit. Primo sub quaestione proponit quod istius scientiae, et non alterius, est considerare de praedictis. Secundo format rationem. Secunda ibi : Quoniam ergo unius. Dicit ergo quod Philosophi, id est Metaphysici, qui primus Philosophus antonomastice dicitur, est posse speculari de omnibus, scilicet praedictis: nam si non est Philosophi quis est, scilicet alius qui intelligat, si est idem Socrates et Socrates sedens ? aut si unum uni est contrarium, aut quid est contrarium aut quotiens dicitur, scilicet contrarium ? similiter autem et de his talibus? quasi diceret, quod nullus est alius, qui scilicet consideret de praedictis, puta de eodem et diverso, et de contrariis et aliis hujusmodi. Deinde cum dicit:
Quoniam ergo unius inquantum est unum, et entis inquantum est ens, eaedem secundum se passiones sunt, sed non inquantum numeri, aut lineae, aut ignis, palam quia illius scientiae, est, et quid sunt cognoscere et accidentia ipsius, et sic non peccant qui de ipsis intendebant, quasi non philosophantes; sed quia prius his est substantia, de qua nihil prorsus intelligunt. Quoniam sicut sunt et numeri inquantum numerus propriae passiones. ut imparitas, paritas, commensuratio, aequalilas, excedentia et defectio, et haec secundum se et ad invicem insunt numeris ; similiter autem et de solido, et immobili, et mobili, et levi, et gravi, sunt alia propria sic ; et enti inquantum est ens sunt quaedam propria, et ea sunt de quibus est Philosophi perscrutari veritatem.
Ponit tertiam rationem quae talis est: Ejusdem scientiae est considerare subjectum et passiones ejus, ergo ens et passiones ejus; sed ens inquantum ens habet proprias passiones, sicut linea inquantum linea, et numerus inquantum numerus: ergo Metaphysica quae considerat ens inquantum ens, considerabit praedictas passiones entis. Dicit ergo quod quoniam unius inquantum unum, et entis inquantum ens, sunt eaedem secundum se passiones, quae quidem non sunt lineae, aut numeri, aut ignis inquantum talia: nam passiones entis inquantum ens, nullius inferioris sunt passiones per se primo, et inquantum hujusmodi: quare inquam sic est palam, quiaillius scientiae, scilicet Metaphysicae est cognoscere quid est subjectum, scilicet ipsum ens et unum, et eorum accidentia ; et ideo non peccabant qui de eis intendebant, quasi non philosophantes ; sed quia principium est substantia de qua nihil audiunt, id est, quia ens inquantum ens habet quaedam propria quae sunt communia, ideo consideratio de eis pertinet ad Philosophum: et ideo illi qui de eis intendebant, non peccant quasi non philosophati sunt, sed quia dimittunt illa quae pertinent ad considerationem primae Philosophiae, quia substantiae obliviscuntur, cum tamen substantia sit principium, de qua Philosophus principaliter intendit. Subdit autem declarando quomodo ens inquantum ens habet passiones : quoniam sicut numeri inquantum numeri sunt propriae passiones, ut imparitas et paritas, commensuratio et aequalitas, excedentia et defectus, et alia quae secundum se insunt numeris ad se invicem, id est sub disjunctione: similiter autem solido, id est corpori mobili et immobili, gravi et levi sunt alia propria, id est, propriae passiones, et sic et enti inquantum ens sunt quaedam propria, et ea sunt de quibus est Philosophi perscrutari veritatem.
Notandum, quod licet unum sit vere passio entis, tamen Philosophus hic dicit, easdem esse passiones entis et unius, quod dicit pro quanto, quia unum est prima passio et immediatius adhaerens ipsi enti, mediante qua insunt omnes aliae passiones: et ideo quodammodo habet rationem subjecti respectu omnium aliorum, ut sic dicantur aequaliter passiones esse eaedem utriusque. Deinde cum dicit :
Signum autem : Dialectici namque et Sophistae eamdem subinduunt figuram Philosopho, quia Sophistica apparens solum est sophia, et Dialectici de omnibus disputant, omnibus autem ens commune est. Disputant autem de his videlicet, quia Philosophiae sunt ipsa propria ; nam circa idem genus versantur et Sophistica et Dialectica cum Philosophia ; sed differt ab hac quidem modo potestatis, ab illa vero vitae prohaeresi. Est autem Dialectica tentativa, de quibus Philosophia est sciens ; et Sophistica quidem apparens, ens vero non.
Ponit tertiam rationem quae talis est: Circa idem versantur Dialecticus, Philosophus, et Sophista: sed Dialectici et Sophistae disputant de praedictis omnibus, quae sunt entis passiones: ergo et Philosophus. Hanc rationem declarat, ostendens quomodo Dialecticus et Sophisticus differant a Philosopho, et quomodo conveniant. Dicit ergo quod signum est, scilicet quod Philosophi est considerare de praedictis ; nam Dialectici et Sophistae subinduunt eamdem figuram, idest, similitudinem cum Philosopho, quod declarat : quia Sophistica est apparens sophia, id est, sapientia supple solum, quia est apparens et non existens: quod autem habet apparentiam alicujus rei, habet aliquam similitudinem cum ea : similiter autem et Dialectici disputant de omnibus, quia habent ens commune pro subjecto, quia commune omnibus est ens; disputant enim Dialectici, scilicet de his praedictis communibus, quae sunt communia Philosophiae. Et reddit causam dictorum, nam circa idem genus versatur Sophistica et Dialectica cum Philosophia, et ratione hujus habent ad invicem convenientiam, quia quaelibet scientiarum istarum versatur circa totum ens, in quo conveniunt omnia, de quibus quaelibet istarum se intromittit. Sed differunt, quia supple Philosophia differt ab hac, scilicet Dialectica, modo potestatis; nam majoris virtutis est consideratio Philosophi, quam Dialectici, pro quanto Philosophus procedit de praedictis omnibus demonstrative, et per certitudinem. Dialecticus vero ex probabilibus, quae solum habent opinionem generare: ab ista vero, scilicet a Sophistica differt supple Philosophus vitae prohaeresi, id est, electione, sive intentione finis, quia supple Philosophus intendit veritatem; Sophista vero apparentiam veritatis, ut scilicet videatur scire, licet non sciat. Subdit autem declarationem dictae differentiae dicens, quod Dialectica est tentativa de quibus Philosophia est sciens, quia considerat de eis per demonstrationem quae habet generare proprie scientiam; sophistica quidem visa, ens vero non, id est, apparens et non existens, cum tantum intendat apparere scire, dato quod non sciat, propter quod distinguitur a Philosopho.
Notandum, quod Dialectica et Sophistica distinguuntur, quia quaedam est docens, et quaedam est utens: dicitur docens haec vel illa,
ut habet considerare de proprio subjecto, dando modum et artem arguendi et syllogizandi vere et apparenter, reddendo singula singulis: sed dicitur utens haec vel illa, quando modo arguendi adinvento utitur ad arguendum vel ad concludendum aliquid in aliis scientiis. Primo modo quaelibet earum habet aliqualiter rationem scientiae, quatenus circa proprium subjectum quaelibet modo aliqualiter demonstrativo speculatur. Secundo autem modo recedunt a ratione scientiae. Philosophus ergo comparans eas in loco isto ad Philosophiam, dicens solam Philosophiam esse scientiam, accipit eas ut utentes; sic enim ex probabilibus vel ex apparentibus versantur circa omne ens: unde Dialectica) haec dicitur tentativa, pro quanto communes intentiones quas considerat tanquam quaedam extranea applicat ad propria in aliis scientiis. Deinde cum dicit :