IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ad Philosophum pertinere considerationem de omnibus communibus principiis.
Dicendum autem, utrum unius scientiae, aut diversae, de vocalis in Mathematicis dignitatibus, et de substantia?
Posquam Philosophus ostendit, quod ista scientia versatur circa ens inquantum ens, et circa passiones entis, nunc ostendit quod ista scientia versatur circa prima principia demonstrationis, quae dicuntur dignitates. Circa quod duo facit, quia primo ostendit propositum de omnibus illis principiis communiter. Secundo specialiter intentum de primo principio. Secunda ibi : congruit autem maxime. Prima in tres, quia primo proponit quaestionem, utrum scilicet sit unius scientiae considerare de substantia, et principiis communibus quae dicuntur dignitates. Secundo subjungit quaestionis solutionem. Tertio ponit solutionis rationem. Secunda ibi : Palam autem. Tertia ibi : Omnibus enim. Dicit ergo quod dicendum est, utrum unius scientiae aut diversae sit supple speculari de sub stantia et de vocatis dignitatibus in Mathematicis ?
Notandum, quod ista principia magis appropriantur Mathematit eis scientiis quam aliis, quatenus certius demonstrant et manifestius utuntur istis principiis per se notis, resolvendo omnes suas demonstrationes in ista principia simpliciter prima. Deinde cum dicit:
Palam autem, quia unius est, et ejus quae est Philosophi, quae de his perscrutatio.
. Ponit quaestionis solutionem, di-, cens esse manifestum quia perscrutatio de his est unius scientiae ejus, quae est Philosophi, id est, Metaphysici, quam intendimus. Deinde cum dicit :
Omnibus enim insunt existentibus, sed non generi alicui separatim ab aliis, et utuntur omnes, quia entis sunt in quantum est ens, unumquodque autem genus ens. In tantum vero utuntur inquantum eis sufficiens est: hoc autem est quantum continet genus de quo demonstrationes erunt. Quare quoniam manifestum quod nquantum sunt entia, insunt omnibus: hoc enim est eis commune de ente in quantum est ens cognoscentis, et de eis est speculatio.
Ponit rationem circa datam solutionem. Circa quod tria facit. Primo quod dictum est. Secundo excludit quosdam errores circa hujumodi principia. Tertio concludit intentum. Secunda ibi: Sed Physicorum. Tertia ibi : Quia igitur Philosophi. Prima induas secundum quod dupliciter probat dictam solutionem. Primo acausa. Secundo a signo ibi: Unde nullus. In prima parte intendit talem rationem : Illa quae communiter consequuntur omne ens, pertinent ad hanc scientiam Philosophalem, quae est de omni ente; sed talia principia communia sunt hujusmodi, ergo, etc. Minorem ostendit, quia omnes scientiae utuntur eis circa quoddam ens particulare, de quo considerant, secundum quod sufficit eis, quod non esset, nisi consequantur ens in quantum ens. Dicit ergo quod supple principia communia, quae dicuntur dignitates, insunt omnibus existentibus, id est, entibus et non alicui generi entis separatim et seorsum ab aliis, et omnes, scilic t scientiae, utuntur eis, eo quia sunt entis inquantum ens; et reddit causam quare omnes scientiae utuntur eis, quia unumquodque genus subjectum scientiae est ens, id est, recipit praedicationem entis ; in tantum vero utuntur scientiae particulares illis principiis communibus inquantum eis est sufficiens; hoc autem est inquantum continet genus, scilicet subjectum, de quo scientiae particulares ferunt ipsas demonstrationes, quare manifestum est, quod supradicta principia insunt omnibus inquantum sunt entia ; hoc enim est eis commune quod sunt circa ens, quia scilicet consequuntur ens inquantum ens; manifestum est ergo quod speculatio de his principiis est scientiae cognoscentis ens inquantum ens.
Notandum, quod sicut habetur ex primo Poster. text. cum. 24.cap. illo, Difficile autem est nosse ista prinupia communia, quae dicuntur digitates, non ingrediuntur demonsirationem secundum substantiam, sed tantum secundum virtutem, pro quanto omnia principia particularium scientiarum firmantur per ea et roborantur. Ratio hujus est, quia demonstratio procedit ex propriis non ex communibus; si tamen ista principia contrahantur et applicentur ad propria, sic aliqualiter et secundum substantiam ingrediuntur demonstrationem, non quidem in sua communitate, sed contracta ut dictum est ad propria alicujus scientiae, et sic scientiae utuntur eis, quantum eis sufficit et requirit eorum subjectum proprium. Exemplum, Geometria quandoque utitur illo principio : si ab aequalibus aequalia demas, etc. contrahendo ipsum sic : si ab aequalibus lineis aequales lineas demas, quae remanent sunt aequales, et sic de aliis. Deinde cum dicit:
Unde nullus parliculariler intendentium nititur dicere de eis aliquid si vera, aut non, nec Geometer, nec Arithmeticus.
Ponit secundam rationem sumptam a signo dicens, quod nullus intendentium particulariter, id est, nul- Ius tradens scientiam de aliquo particulari, nititur dicere aliquid de eis, scilicet hujusmodi principiis communibus, si sunt vera aut non; nec etiam Geometria nec Arithmetica, de quibus magis videretur, eoquod maxime utuntur istis principiis, ut praedictum est; unde est signum, quod considerare de ipsis pertinet ad scientiam quae considerat de ente communiter inquantum ens, qualis est Metaphysica. Deinde cum dicit: