Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VI.
7. Titulus quoque Psalmi septuagesimi noni praenuntiat mutationem. Mutationis faciendae testimonia contra Judaeos apertiora. Item psalmus septuagesimus nonus simili titulo praenotatur: Pro iis quae immutabuntur. In quo psalmo inter caetera scriptum est, Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam: et perfice eam quam plantavit dextera tua; et super Filium hominis, quem confirmasti tibi. Ipsa est enim vinea de qua dicitur: Vineam ex Aegypto transtulisti. Non enim Christus aliam plantavit; sed ipsam, veniendo, in melius commutavit. Sic et in Evangelio legitur: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis (Matth. XXI, 41) . Non enim ait, Eradicabit, aliamque plantabit; sed, eamdem ipsam locabit aliis agricolis. Eadem namque est sanctorum societate civitas Dei et congregatio filiorum promissionis, mortalium decessione ac successione complenda, atque in fine saeculi simul in omnibus immortalitatem debitam receptura: quae alio modo in alio psalmo per olivam fructiferam significatur, et dicit, Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in aeternum, Et in saeculum saeculi (Psal. LI, 10) . Neque quia fracti sunt infideles et superbi, ac per hoc infructuosi rami, ut insereretur oleaster Gentium, ideo perire potuit radix Patriarcharum et Prophetarum. Quia etsi fuerit, inquit Isaias, numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22) : sed per eum de quo dicitur, et super Filium hominis, quem confirmasti tibi; et de quo repetitur, Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super Filium hominis, quem confirmasti tibi. Et non discedimus a te. Per hunc filium hominis, id est Christum Jesum, et de suis reliquis, 0056 hoc est Apostolis, et aliis multis, qui ex Israelitis in Christum Deum crediderunt, accedente plenitudine Gentium, vinea sancta perficitur: et in remotione veterum, atque institutione novorum sacramentorum titulus ejus psalmi, Pro his quae commutabuntur, impletur.
8. Apertioribus itaque testimoniis cum eis agendum est, quae sive consentiant, sive dissentiant, tamen sentiant. Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et confirmabo super domum Jacob testamentum novum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32) . Ista certe praedicta mutatio, non per Psalmorum titulos intelligentibus paucis significatur, sed manifesto praeconio propheticae vocis exprimitur. Aperte promissum est testamentum novum, non secundum testamentum quod factum est ad populum, quando eductus est de Aegypto. Cum ergo in illo veteri testamento praecepta sint ista, quae nos ad novum pertinentes observare non cogimur, cur non Judaei se potius in vetustate supervacanea remansisse cognoscunt, quam nobis nova promissa tenentibus; quod vetera non observemus, objiciunt? Quoniam ergo, sicut scriptum est in Cantico canticorum, Aspiravit dies, removeantur umbrae (Cant. II, 17) ; spiritualis significatio jam lucescat, carnalis celebratio jam quiescat. Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: utique omnem terram ad testamentum novum, cui dicitur in alio psalmo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra. Non ergo sicut antea ex monte Sina locutus est uni populo, quem vocavit ex Aegypto Deus deorum; sed sic locutus est, ut vocaret terram a solis ortu usque ad occasum. Quam si Judaeus vellet intelligere locutionem, audiret hanc vocationem, et in eis esset quibus in eodem psalmo dicitur, Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum. Non super sacrificia tua arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: quoniam meae sunt omnes bestiae silvae, pecora in montibus et boves; cognovi omnia volatilia coeli, et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus. Numquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo? Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo preces tuas . Et invoca me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me. Certe et hic sacrificiorum veterum aperta mutatio est. Illa enim Deus accepturum se non fore praedixit, cultoribus suis sacrificium laudis indixit: et hoc non quod a nobis tanquam indigens expetat laudem, sed ut in ea nobis consulat ad salutem. Nam eumdem psalmum ita conclusit: Sacrificium 0057 laudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare Dei (Psal. XLIX) . Quid vero est salutare Dei, nisi Filius Dei, Salvator mundi; dies Filius ex die Patre, hoc est lumen ex lumine, cujus adventus revelavit testamentum novum? Unde etiam ubi dicitur, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, benedicite nomen ejus; statim evangelizandus ipse monstratur, atque additur, Bene nuntiate diem ex die salutare ejus (Psal. XCV 1, 2) . Ipse igitur sacerdos et victima sacrificium laudis implevit, malorum operum tribuens indulgentiam, et bene operandi largiens gratiam. Ad hoc enim Domino sacrificium laudis ab ejus cultoribus immolatur, ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31) .