Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VII.
9. Judaei prophetias quasdam pro se non recte interpretantes. Quae magis in Judaeos quadrant Prophetarum voces. Sed hoc Judaei cum audiunt, erecta cervice respondent: Nos sumus; de nobis hoc dictum est, nobis hoc dictum est. Nos enim sumus Israel populus Dei: nos in verbis dicentis agnoscimus, Audi, populus meus, et loquar tibi, Israel, et testificabor tibi. Quid sumus ad ista dicturi? Novimus quidem Israel spiritualem, de quo dicit Apostolus, Et quicumque hanc regulam sequuntur, pax super illos et misericordia, et super Israel Dei (Galat. VI, 16) : istum autem Israel scimus esse carnalem, de quo idem dicit, Videte Israel secundum carnem (I Cor. X, 18) . Sed ista isti non capiunt, et eo se ipsos carnales esse convincunt. Quos paululum quasi praesentes alloqui libet: Itane vos ad eum populum pertinetis, quem vocavit Deus deorum a solis ortu usque ad occasum? Nonne vos ex Aegypto in terram Chanaan translati estis? non illuc vocati a solis ortu usque ad occasum, sed inde dispersi in solis ortum et in occasum. Nonne vos ad ejus inimicos potius pertinetis, qui dicit in psalmo, Deus meus demonstravit mihi in inimicis meis , ne occideris eos, ne quando obliviscantur legis tuae: disperge illos in virtute tua (Psal. LVIII, 12) ? Unde non obliviscentes legem Dei, sed eamdem circumferentes, Gentibus ad testimonium, vobis ad opprobrium, nescientes eam populo ministratis, qui vocatus est a solis ortu usque ad occasum. An vero negabitis? et ea quae tanta auctoritate praedicta, tanta manifestatione completa sunt, aut majore caecitate non intuemini, aut mirabili impudentia non fatemini? Quid ergo ad illud responsuri estis, quod Isaias propheta proclamat: Erit in novissimis temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium, et exaltabitur super colles; et venient ad eum universae gentes, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob, et annuntiabit nobis viam salutis, et ingrediemur in eam; ex Sion enim lex prodiet, et verbum Domini ex Jerusalem (Isai. II, 2 et 3) ? An et hic dicturi estis, Nos sumus; quoniam audistis domum Jacob et Sion et Jerusalem? Quasi nos negemus de semine Jacob 0058 esse Christum Dominum secundum carnem, qui significatus est vocabulo montis parati super cacumen montium, quod omnes celsitudines ejus celsitudo transcendit: aut negemus Apostolos et illas Ecclesias Judaeae, quae post Christi resurrectionem in eum continuo crediderunt, ad domum Jacob pertinere: aut vero alius intelligendus sit spiritualiter Jacob, quam ipse populus christianus; qui cum sit minor natu, quam populus Judaeorum, tamen eum crescendo superat , et subdit: ut impleatur quod de duobus illis fratribus in figura praedictum est, Et major serviet minori (Gen. XXV, 23) . Sion autem et Jerusalem quamvis spiritualiter intelligatur Ecclesia, magis tamen adversus istos idoneum testimonium est, quia ex isto loco, ubi Christum crucifixerunt, et lex et verbum Domini processit ad Gentes. Lex enim quae illis per Moysen data est, de qua superbius extolluntur, et de qua melius convincuntur, non intelligitur prodisse de Sion et Jerusalem, sed de monte Sina. Ad terram quippe promissionis, ubi est Sion , quae appellatur etiam Jerusalem, post quadraginta annos cum ipsa Lege venerunt: non autem ibi eam vel inde acceperunt . Evangelium vero Christi, et Lex fidei, quod certum est, inde processit. Sicut etiam ipse Dominus, posteaquam resurrexit, loquens discipulis suis, et ostendens praedicta divinorum eloquiorum in se esse completa: Quoniam sic scriptum est, inquit, et sic oportuit Christum pati, et resurgere a mortuis die tertio, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. XXIV, 46, 47) . Ecce quod prophetavit Isaias dicens: Ex Sion enim lex prodiet, et verbum Domini ex Jerusalem. Ibi enim veniens desuper secundum Domini promissionem Spiritus sanctus, eos quos tunc una domus continebat, implevit, et loqui linguis omnium gentium fecit (Act. II, 1-6) : et inde exierunt praedicare Evangelium in notitiam omnium gentium. Sicut enim Lex illa, quae processit de monte Sina, quinquagesimo die post celebratum Pascha conscripta est digito Dei, quo significatur Spiritus sanctus: ita Lex ista, quae processit de Sion et Jerusalem, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis sanctorum Evangelistarum scripta est per Spiritum sanctum, quinquagesimo die post verum Pascha passionis et resurrectionis Domini Christi; quo die Spiritus sanctus est missus, qui fuerat ante promissus.
10. Ite nunc, o Israelitae secundum carnem, non secundum spiritum; ite nunc, et adhuc contradicite apertissimae veritati: et cum auditis, Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Jacob; dicite, Nos sumus; ut caeci offendatis in montem, ubi 0059A collisa facie pejus perdatis frontem. Si vere vultis dicere, Nos sumus; ibi hoc dicite, ubi auditis, Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem (Isai. LIII, 8) . De Christo enim dictum est, quem vos in parentibus vestris duxistis ad mortem; qui sicut ovis ad immolandum ductus est, ut Pascha, quod nescientes celebratis, nescientes saeviendo impleretis . Si vere vultis dicere, Nos sumus; tunc dicite, quando auditis, Incrassa cor populi hujus, et aures eorum oppila, et oculos eorum grava (Id. VI, 10) . Tunc dicite, Nos, sumus; quando auditis, Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem (Id. LXV, 2) . Tunc dicite, Nos sumus; quando auditis, Excaecentur oculi eorum ne videant, et dorsa eorum semper incurva (Psal. LXVIII, 24) . In his atque hujusmodi propheticis vocibus dicite, Nos sumus; ubi sine ulla dubitatione vos estis: sed sic caeci estis, ut esse vos dicatis ubi non estis, et non vos agnoscatis ubi estis.