Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VIII.
11. Judaeorum a Deo dimissio per Isaiam praenuntiata. Sed in haec manifestiora quae dicturus sum, paulisper attendite. Certe cum auditis in bono Israel, dicitis, Nos sumus; et cum auditis in bono Jacob, dicitis, Nos sumus. Et cum a vobis causa requiritur, respondetis, Quoniam Jacob ipse est et Israel, ex quo patriarcha propagati sumus, unde merito patris nostri appellatione censemur. Non ergo vos alto et gravi somno dormientes, ad spiritualia quae non capitis excitamus; neque nunc quomodo spiritualiter accipienda sint ista vocabula, vobis in auditu et visu spirituali surdis et caecis persuadere conamur. Nempe sicut vos fatemini, et lectio libri Geneseos manifeste declarat, unus homo erat Jacob et Israel (Gen. XXXII, 28) ; et unde gloriamini, ipsa est domus Jacob, quae domus est Israel. Quid ergo est, quod idem ipse propheta, cum praenuntiasset montem futurum paratum in cacumine montium, ad quem venturae essent universae gentes; quia non de monte Sina uni genti, sed de Sion et Jerusalem lex et verbum Domini processurum esset omnibus gentibus; quod manifestissime in Christo et Christianis videmus impletum: paulo post dicit, Et nunc tu, domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini? Hic profecto dicetis, ut soletis, Nos sumus; sed quod sequitur, paulisper attendite, ut cum dixeritis quod vultis, etiam quod non vultis audiatis. Nam Propheta conjungit et dicit, Dimisit enim plebem suam, domum Israel (Isai. II, 5, 6) . Hic dicite, Nos sumus; hic vos agnoscite, et nobis quia ista commemoravimus, ignoscite. Si enim libenter auditis, ad vestrum dicuntur alloquium; si vero indignanter auditis, ad vestrum dicuntur opprobrium. Dicantur tamen oportet, sive volentibus, sive nolentibus vobis. Ecce, non ego, sed propheta quem legitis, per quem Deum locutum non potestis negare, quem de auctoritate divinarum Scripturarum 0060 non potestis auferre, quemadmodum illi Dominus imperavit, exclamat vehementer, et sicut tuba exaltat vocem suam (Isai. LVIII, 1) , vosque increpat, dicens: Et nunc tu, domus Jacob, venite, ambulemus in luce Domini. Occidistis Christum in parentibus vestris. Tamdiu non credidistis, et contradixistis: sed nondum peristis, quia nondum de corpore existis; et nunc habetis spatium poenitendi, et nunc venite. Olim quidem debuistis, sed et nunc venite: nondum finiti sunt dies, cui nondum venit ultimus dies. Aut si vos tanquam domum Jacob Prophetam secutos, jam in luce Domini creditis ambulare, domum Israel quam dimisit ostendite. Nos enim utrosque monstramus, et quos ex illa domo vocando discreverit, et quos illic remanentes dimiserit. Vocavit enim inde non solum Apostolos, sed etiam post Christi resurrectionem populum magnum; unde superius jam diximus: dimisit autem illos, quos etiam vos non credendo imitamini; et vos ipsos, qui eos imitando in eadem pernicie demoramini. Aut si vos estis quos inde vocavit, ubi sunt quos dimisit? Non enim potestis dicere, quod nescio quam aliam gentem dimiserit; cum Propheta clamet: Dimisit enim plebem suam, domum Israel. Ecce quod estis, non quod vos esse jactatis. Dimisit enim et vineam, de qua exspectavit ut faceret uvas, fecit autem spinas; et mandavit nubibus suis ne pluerent super eam imbrem. Sed etiam inde eos vocavit, quibus dicit: Judicate inter me et vineam meam (Id. V, 2-6) . De quibus et Dominus ait: Si ego in Beelzebub ejicio daemonia, filii vestri in quo ejiciunt? Ideo ipsi judices erunt vestri (Matth. XII, 27) . Quibus hoc promittens: Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Id. XIX, 28) . Sedebit itaque domus Jacob, quae in luce Domini vocata ambulavit, judicare domum Israel, hoc est, plebem ipsius quam dimisit. Quomodo enim juxta eumdem prophetam, Lapis quem reprobaverunt oedificantes, hic factus est in caput anguli (Isai XXVIII, 16, et Psal. CXVII, 22) ; nisi quod ex circumcisione et praeputio populi tanquam parietes de diverso venientes, in angulo sibimet tanquam in pacis osculo copulantur? Unde dicit Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14) . Qui ergo ex domo Jacob sive Israel vocantem secuti sunt, ipsi sunt lapidi angulari cohaerentes, et in Domini luce ambulantes: quos vero ibi dimisit, ipsi sunt ruinam aedificantes, et angularem lapidem reprobantes.