Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 10, 11.) Et adjecit Dominus loqui ad Achaz dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Qui prius per prophetam locutus 106 fuerat ad Achaz: Vide ut sileas, noli timere, et caetera: illo non credente, et ideo non intelligente, ipse loquitur ad Achaz: ut saltem auctoritate Domini territus suscipiat quae dicuntur. Quia tibi, inquit, videtur esse difficile, quod regna potentissima brevi tempore finienda sunt, et tu cum populo tuo de magno periculo libereris; pete tibi signum, nequaquam ab idolis, quorum errore retineris, sed a Domino Deo tuo qui tibi auxilium pollicetur, et ipsum signum optionis tuae est unde postules, 0105D sive de profundo, sive de excelso. Quod cum soli Septuaginta dixerint, caeteri juxta Hebraicum significantius transtulerunt, de profundo inferni. Ergo sicut profundum infernum significat; ita excelsum supra coelos intelligere debemus: ut cum de inferno sive de excelso signum acceperis, credas futura quae dixi. Vis, inquit, ut scindatur terra, et grandi hiatu inferi pateant, qui in corde terrae esse dicuntur: 0106A an ut aperiantur coeli? Quod utrumque ad typum pertinet mortis Domini et ascensionis: Qui enim descendit, ipse est qui et ascendit (Ephes. IV, 10) . Et in Apostolo legimus: Ne dixeris in corde tuo, quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere. Aut, quis descendit in abyssum? hoc est Christum de mortuis reducere (Rom. X, 6, 7) . Et in alio loco de Christo disputans, ait: Quae sit latitudo, et longitudo, et excelsum, et profundum supereminentis scientiae et dilectionis Christi (Ephes. III, 18) . Hoc quantum ad mysticos pertinet intellectus. Caeterum et Moses accepit signa de terra, de quibus in Psalmis legimus: Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte (Ps. CXXXIV, 9) , ranas, locustas, ciniphes, et coenomyiam; de coelo autem grandinem et ignem et trium dierum tenebras. Ego 0106B reor et Ezechiam, quando sol decem regressus est lineis, signum accepisse de coelo (IV Reg. XX) : et Jesum filium Nave in Gabaon et Haialon, stantibus sole et luna (Josue X) . Plerique putant, Saulem signum accepisse de terra, et de profundo inferni, quando Samuelem per incantationes et artes magicas visus est suscitasse (I Reg. XXVIII) . Sed et Jonas propheta de abysso, et de profundo ac mortis faucibus liberatus, signum dedit et accepit inferni (Jonae II) . Legi in cujusdam Commentariis 107 hunc locum per allegoriam extenuatum, ut profundum et excelsum αἰσθητὰ et νοητὰ intelligeret, quae nos possumus sensibilia dicere, et intelligibilia, quorum alterum refertur ad sensus, alterum ad mentem et rationem. Virginem quoque interpretatur animam, quae nulla 0106C peccati corrupta est conscientia, et potest de se Emmanuel, nobiscum Deum, id est, praesentem Dei generare sermonem. Sed nos elixas agni carnes non comedimus (Exod. XII) verum assas, et quae in nobis possint omnes voluptatum siccare pituitas, ne sacramentum fidei nostrae, dum plus sapimus quam oportet sapere, negligamus.