IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Nomen unum significat naturam seu unum quid, non autem unum et non unum ; unde convincit nulli convenire posse simul esse et non esse.
Amplius si homo significat unum,sit hoc animal bipes. Dico autem significare hoc. si hoc est homo, si sit aliquid homo, hoc est hominem esse. Nil autem differt, nec si plura quis dicat significare, solum autem definita: ponetur enim utique singulis rationibus alterum nomen. Dico autem, ut si non dicat hominem unum significare, sed multa quorum unius quidem una ratio animal bipes: sunt autem et aliae plures, sed definitae numero. Ponetur enim proprium nomen secundum unamquamque rationem: si autem non ponatur, sed infinita significare dicat, palam quia non utique erit ratio, nam non unum significare, nihil significare est. Non significantibus autem nominibus auferetur ad invicem disputare, secundum veritatem autem, et ad seipsum. Nihil enim contingit intelligere nihil intelligentem unum;si autem contingit, ponatur huic rei nomen unum.
Sit itaque sicut a principio dictum est significans aliquid nomen, et significans unum.
Ponit secundam rationem contra eos. Circa quod duo facit: quia primo praemittit quaedam necessaria. Secundo ex illis arguit ad propositum. Secunda ibi : Necesse itaque. Prima in tres secundum quod tria praemittit. Primum, quod nomen unum significat unum. Secundum est quod sequitur ex primo, quod hoc nomen homo, significat id quod est hominem esse, non autem id quod est hominem non esse. Tertium est quod homo et non homo, non significant unum. Secunda ibi : Nec itaque contingit hominem. Tertia ibi : Si autem non significat. Dicit ergo, quod si homo significat unum, sit hoc unum animal bipes; hoc enim unum quod significat nomen,
est definitio rei et quidditas, ideo subdit : dico autem hoc unum significare si hoc est homo: hoc est hominem esse, id est, si animal bipes est quod quid est hominis, hoc erit significatum hujus nominis homo. Ad probandum autem quod unum nomen significat, innuit talem rationem, quia si nomen significat plura, aut finita, aut infinita: si finita, habetur propositum;si infinita, peribit omnis disputatio. Ideo dicit, nihil differt ut si quis plura dicat significare solummodo quod tantum definita, id est, si illa plura sint finita;ponatur enim in singulis rationibus diversum nomen, id est, quod cuilibet quidditati et rationi significatae potest imponi nomen proprium et diversum: dico mitem ut si dicat aliquis hominem non significare unum, sed multa , quorum unius quidem una ratio sit animal bipes ; sunt diversae et plures, scilicet aliae rationes significatae, sed definitae numero ;ponatur enim proprium nomen secundum unamquamque rationem , et tunc redibit id quod prius, scilicet quod quodlibet unum nomen,unum significabit: si autem non ponatur significare finita, sed videtur significare infinita, palam quia non erit ratio, id est, locutio vel disputatio, quod patet sic : nam non unum significare, nihil est significare ;sed non significantibus nominibus aufertur ad invicem disputatio et secundum veritatem et ad ipsum, id est, ad hominem. Quod autem non significare unum, sit nihil, probat ex hoc, quia nomen significat intellectum, sive conceptum mentis: si igitur nihil intelligitur, nihil significatur: sed nihil intelligiturnjsi unum,vel sub ratione unius, quia intellectus illud quod intelligit, ab aliis distinguit: ideo dicit quod nihil contingit intelligere nisi unum intelligentem, sed si contingit, id est, quia contingit aliquod unum intelligere, imponatur huic rei, quae intelligitur, unum nomen, et sicut a principio dictum est, ipsum unum aliquid significans est unum significans ;sic ita sicut a principio dictum est significans aliquid et significans unum, supple sunt idem. Notandum quod cum Aristoteles ait, quodcum unum nomen unum significat, tantum loquitur ex intentione de nomine univoco solum, quod patet: tum quia infra supponit, quod si aliquod nomen significat plura, hoc erit secundum aequivocationem;tum quia hic statim dixit quod si unum nomen plura significet, nihil differt solummodo illa plura sint finita, quia cuilibet illarum rationum plurium poterit nomen proprium imponi, et redibit idem quod prius ;unde patet quod nomen aequivocum plura significans, non est unum simpliciter. Intendit ergo Aristoteles quod nomen simpliciter unum, significat unum et secundum unam rationem: quare etiam addit quod contingit unum tantum intelligere sicut verum, quod et si plura intelligit, non nisi in quantum sunt aliquo modo unum, et secundum unam rationem, unde et possit eis imponi unum nomen tantum. Deinde cum dicit :
Non itaque contingit homini esse significare, quod quidem non esse homini si homo significat non solum de uno, sed et unum. Non enim hoc significat unum significare quod de uno, quoniam sic utique musicum, et album, et homo.unum significarem, quare unum omnia erunt synonyma; namque et non erunt esse et non esse idem, nisi secundum aequivocationem, ut si quem nos hominem vocamus, alii non hominem vocent. Dubitatum vero hoc non est, si contingit idem esse, et non est hominem secundum nomen, sed secundum rem.
Ponit secundum praemittendum, scilicet quod hoc nomen homo significat idem, quod est hominem esse tantum. Dicit ergo, nec contingit itaque hominem esse non esse hominem: si homo significat non solum de uno, sed et unum, id est, quod si hoc est verum quod nomen significans unum non solum significat de uno, et subdit quod ideo dicatur unum, quia de uno, sed significat id quod est unum simpliciter, et secundum unam rationem, hinc est quod homo significat id quod est hominem esse, quod non significat id quod est hominem non esse: non enim dignamur, id est, non dignum judicamus unum significare quod est de uno : quoniam sic musicum, elalbum, ethomo, significarent unum, inquantum scilicet omnia de uno verificantur, quare sequitur quod omnia erunt unum. Cujus ratio est, quia album dicitur de homine, et propter hoc est unum cum homine, eadem ratione erit idem cum lapide, cum dicatur de lapide: ex quo sequitur, quod homo et lapis erunt unum et idem cum sint idem uni. Tertio quia quae sunt eadem uni et eidem, eadem sunt sibi invicem: quare sequitur, quod omnia nomina erunt synonyma, id est, quod significantia eamdem rem in nomine; cum ergo esse et non esse verificentur de eodem, secundum negantes primum principium, oportet tamen quod aliud sit id quod est hominem esse,
et id quod est hominem non esse; sicut id quod est album, et quod est musicum, est aliud et aliud secundum rationem, licet de eodem dicantur, puta de Socrate. Ideo concludit quod non erunt idem esse et non esse, nisi secundum aequivocationem, quod dicit ad significandum quod homo non significat univoce hominem esse et non esse hominem ; esto quod possit utrumque aequivoce significare, ut si quem nos hominem significamus, alii, scilicet in alia lingua non hominem vocent; sed hoc non est modo dubitatum vel quaesitum, si contingit simul idem esse hominem, et non esse hominem secundum nomen, scilicet aequivocum, sed si sit idem secundum rem, et secundum rationem. Ex quibus omnibus patet quod hoc nomen homo, ita significat hominem esse, quod non significat hominem non esse; et accipitur hic esse hominis pro quidditate hominis, quam significat nomen, nam ratio quam significat nomen est quidditas rei, quod per definitionem exprimitur. Deinde cum dicit :
Si autem non significet alterum homo et non homo, palam quia non esse homo ab esse homini non erit alterum ; quare erit homini esse non homini esse, unum enim erit: hoc enim significat esse unum, ut vestimentum et indumentum si ratio una. Si vero erit unum, et unum significat homini esse, et non homini, sed ostensum est quod alterum significat,
Ostendit tertium praemittendum, scilicet quod homo et non homo non significant unum et idem. Et intendit talem rationem : homo significat id quod est hominem esse, id est, quod quid est hominis, et non homo id quod est non esse hominem, id est quod quid est non homo: si igitur homo et non homo idem significant, ergo esse hominem et non esse hominem erunt idem et non aliquid diversum, et per consequens unum de alio praedicabitur, et erunt idem secundum rationem, sicut vestimentum et indumentum, quia idem nomen puta homo utrumque significaret, cujus oppositum praeostensum est; ergo homo etnon homo significant unum et idem. Dicit ergo quod si non significat diversum homo et non homo, palam quia non esse hominem non erit diversum, ab esse hominem; quare erit esse non hominem, esse hominem, id est, praedicabitur unum de alio in quid, et praedicatione dicente, hoc est hoc, unum enim erunt secundum rationem : nam hoc significat esse unum, ut vestimentum et indumentum si ratio sit una ;si vero erunt unum, scilicet hominem esse et hominem non esse, et unum, scilicet nomen puta homo significabit hominem esse et hominem non esse ; sed ostensum est, id est, suppositum tanquam superius ostensum, quia diversum significant; ostensum est enim quod hoc nomen homo significat hominem esse, et non homo significat non esse hominem. Ex quo patet quod non sunt idem esse hominem, et non esse hominem ; quare homo et non homo, non idem significabunt quod est intentum. Deinde cum dicit:
Necesse itaque si verum quod est dicere, quia homo animal est bipes ; hoc enim erat quod significabat homo ; sed si hoc necesse, non contingit, non esse hoc ipsum animal bipes, hoc enim significat, necesse esse impossibile non esse hominem. Non igitur contingit simul verum esse dicere idem hominem esse et non esse hominem, eadem autem ratio et in non esse hominem.
Arguit ad propositum ex praemissis. Circa quod tria facit. Primo enim ex praedictis format rationem. Secundo subjungit cujusdam suppositi probationem. Tertio excludit quamdam cavillationem. Secunda ibi: Nam hominem esse. Tertia ibi : Si respondeatur ad interrogatum. In prima parte intendit talem rationem : Necesse est quod homo sit animal bipes: haec est ratio, quam significat hoc nomen homo, ut praedictum fuit: sed quod est necesse esse, non contingit non esse, quia istae aequipollent, scilicet necesse est esse, et non contingit non esse, vel non possibile est non esse: si igitur non possibile est non esse, ergo impossibile est hominem non esse animal bipes. Ex quo patet quod non contingit affirmationem et negationem simul esse veram de homine, scilicet quod homo sit animal bipes, et quod non sit animal bipes. Dicit ergo quod necesse est itaque verum dicere si quidem, quia homo est animal bipes, hoc enim erat quod significabat homo ; sed si hoc necesse non contingit non esse hoc ipsum, animal bipes, hoc enim significat necesse esse quod est impossibile non esse, quia illae propositiones aequipollent : non igitur contingit simul verum esse dicere idem hominem esse, et non esse hominem. Addit autem quod eadem ratio est et in non esse hominem, quia scilicet necesse est non hominem esse non animal bipes, et per consequens non contingit non esse non animal bipes, et sic ulteriusut prius.
Notandum, quod ea quae praemissa fuerunt, sic valent ad istam rationem: quia si daretur quod homo et non homo idem significarent, vel quod hoc nomen homo significaret utrumque illorum, scilicet hominem esse et non esse hominem, posset negari ista propositio, scilicet quod necesse sit hominem esse animal bipes, ex quo homo et non homo idem significarent; vel hoc nomen homo utrumque significaret, scilicet id quod est esse hominem, et id quod est non esse hominem. Deinde cum dicit:
Nam esse et non homini esse alterum significat, si quidem album esse et hominem esse alterum,muitum enim opponitur illud magis, quare significat diversum. Si autem et alium dixerit significare et unum ratione cum homine et lapide, idem dicemus quod et prius dictum est, quia unum omnia sunt et non solum opposita. Si autem hoc non contingit, contingit quod dictum est.
Subjungit cujusdam suppositi probationem, probando enim quod hoc nomen homo, non significat id quod est non esse hominem, dixerat quod id quod est esse hominem, et id quod est non esse hominem sunt diversa, dato per impossibile quod dicerentur de eodem, et hoc est quod hic vult probare per talem rationem : Magis opponuntur esse hominem et non esse hominem, quam homo et album quae sunt diversa secundum rationem, non obstantequod sint idem subjecto; ergo esse hominem et non esse hominem multo magis erunt diversa. Minorem ostendit sicut prius ducendo ad inconveniens, scilicet quod omnia erunt unum. Dicit ergo quod hominem esse et non esse hominem diversum, scilicet sunt ; multum enim magis opponitur id quam supple homo et album, quare significat diversum. Si
autem album idem dixerit aliquis significare, scilicet cum homine et unum ratione ; idem dicemus quod et prius dictum est, scilicet quod omnia unum sunt et non solum opponitur, id est, quod non erunt opposita, sed omnia erunt unum, ut superius deductum fuit; si autem hoc non contingit, contingit quod dictum est, scilicet quod esse hominem et non esse hominem sunt diversa. Deinde cum dicit :
Si respondeatur ad interrogatum. Si autem apponat interroganti simpliciter et negationes, non respondetur ad interrogatum. Nihil enim prohibet esse idem et hominem, et album, et alia mille secundum pluralitatem. Attamen interrogante si verum est dicere hominem hoc esse, aut non, respondendum est unum significatum et non addendum, quia et album magnum ; etenim impossibile infinita entia accidentia permeare, aut igitur omnia permeentur, aut nullum. Similiter autem et si millies est idem homo et non homo, non est correspondendum interroganti, si homo est, quia est simul et non homo, si non, et alia quaecumque acciderunt sunt correspondentia quaecumque sunt, aut non sunt, si autem hoc non fecerit, non disputat.
Excludit quamdam cavillationem, qua posset responderi ad praedicta; adversarius enim interrogatus an necessarium sit hominem esse animal bipes, et non esse animal bipes, posset respondere dando affirmationem et negationem ; hoc autem Philosophus excludit, dicens praedictam conclusionem sequi, ideo dicit, quod si responderetur ad interrogatum, sequitur supple propositum nostrum, scilicet sic vel sic : vel si apponatur interroganti simpliciter de affirmatione velit, respondens addere et negationes, non videtur respondere ad interrogatum, id est, quod si interroganti simpliciter de affirmatione, velit respondens addere negationem in sua responsione, ut dictum est modo praedicto; non respondet ad interrogata, quod declarat sic, nihil enim obest idem, puta Socratem, esse hominem et album, et alia hujusmodi mille in pluralitate, attamen interroganti si verum sit dicere hominem esse hoc, aut non, puta esse album vel non esse album, respondendum est tantum unum significatum, et non est addendum, quia est album, et nigrum, et magnum, et hujusmodi alia, quia supple oportet alia accidentia alicui respondere simul, aut nullum: sed omnia simul non possunt, cum sunt infinita, etenim impossibile est, quae sunt infinita accidentia permeare, id est, pertransire, aut igitur omnia permeentur in respondendo scilicet aut nullum:, dicuntur autem accidentia alicujus esse infinita non simpliciter, sed quoad nos: sic enim infinita accidunt eidem, saltem secundum relationem et comparationem ad infinita accidentia, et consequentia. Patet igitur ex dictis, quod non solum id de quo quaeritur, est respondendum, et nihil eorum quae accidunt quaesito : similiter igitur in proposito, dato quod millies idem esset homo et non homo, interroganti, si est homo, non est respondendum, quia est simul supple homo, et non homo si non pro nisi: nisi et alia quaecumque accidunt sunt respondenda quaecumque sunt, aut non sunt ; si enim hoc non facit, non disputat, quia ut praedictum est, vel omnia accidentia sunt respondenda, quaecumque sunt, aut non sunt, secundum quod interrogatio est affirmativa vel negativa, vel nullum est respondendum, aliter nulla esset disputatio.