IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Omnia esse unum, si contradictoria dentur simul vera. Hinc rejicit opiniones Pythagorae et Anaxagorae.
Amplius si contradictiones simul de eodem verae sunt omnes, palam quoniam omnia erunt: erit enim idem triremis, et murus et homo, si de omni aliquid aut affirmare, aut negare contingit.
Ubi ponit tertiam viam contra eos, quae sumitur ex rerum distinctione, et intendit talem rationem : Si contradictoria sunt simul vera de eodem ; ergo omnia sunt unum, et per consequens entia non sunt distincta: consequens est falsum, ergo et antecedens. Circa istam rationem sic procedit: Primo praemittit rationem consequentiae. Secundo ponit ejus probationem. Secunda ibi : Sed dicendum est leis. Prima in duas, quia primo facit quod dictum est. Secundo adaptat hanc consequentiam et ejus falsum consequens ad duas opiniones Pythagorae, scilicet et Anaxagorae. Secunda ibi : Quemadmodum est necesse. Dicit ergo, quod amplius si contradictiones simul verae de eodem sunt omnes, palam quia omnia erunt unum; erunt enim unum triremis, id est, navis habens tres ordines remorum, et murus, vel sicut habet alia littera, uniremis, et homo, et hic supple omnia erunt unum, si omnium contingit aliquid affirmare et negare. Deinde, cum dicit :
Quemadmodum est necesse dicentibus rationem Pythagorae: nam alicui si videtur non esse triremis homo, palam quia non est triremis. Quare et est si contradictio vera, et fit utique quod Anaxagorae simul res omnes esse ut nihil vere unum sit. I ndefinilum igitur videntur dicere et putantes ens dicere de non ente dicunt, nam potestate ens et nondefinitum est. AdminBookmark
Adaptat dictam consequentiam, et inconveniens ad duas opiniones, quarum una fuit Pythagorae, qui dixit quidquid videtur esse verum: ideo dicit, quod similiter est necesse, scilicet omnia esse unum dicentibus rationem, id est, opinionem Pythagorae; nam si videtur alicui homo non triremis, palam quia non est triremis, quare et est si contradictoria vera, id est, si alicui videatur contradictoria esse simul vera de eodem, et per consequens omnia erunt unum, ut prius. Secunda opinio fuit Anaxagorae, qui posuit omnia esse simul, et quodlibet fieri ex quolibet, ideo dicit: quod fit itaque Anaxagorae simul res omnes esse ut nihil vere sit unum distinctum, scilicet ab aliis: sed quod omnia sunt unum in quadam confusione, ideo dicit, quod indefinitum igitur videntur dicere, scilicet ipsum ens, et putantes, scilicet Anaxagoras et sequentes eum, dicere ens, id est, loqui de ente, supple perfecto, quod est in actu dicunt de non ente, id est, de ente in potentia, sicut dicetur infra in hoc eodem quarto, nam ens potestate, id est, in potentia indefinitum est de se, et non ens AdminBookmark id est, ens in actu.
Notandum, quod iste Anaxagoras ut dicitur 1. Physic. text. com. 32. posuit quodlibet esse in quolibet: quod si verum sit, omnes res essent simul, et non esset aliquod vere unum in actu et ab aliis distinctum; unde Anaxagoras credens loqui de ente perfecto et in actu, magis loquebatur de ente imperfecto, quod est ens in potentia, quia omnes res sunt in materia non in actu distincto, sed in potentia et in confusione quadam; sic igitur secundum Anaxagoram omnia essent unum modo praeexposito. Deinde cum dicit:
At vero dicenda est ipsis de omni affirmatio aut negatio, inconveniens enim si unicuique sua negatio quidem inest, quae vero alterius quod non inest, ei non inerit. Dico autem ut si verum est dicere hominem quia non homo, palam quod et non triremis ; ergo si affirmatio necesse et negationem, si autem non existat affirmatio, negatio inerit magis quam quae sua ; ergo si et illa inest, inerit et quae ipsius triremis ; si autem hoc, et affirmatio. Haec ergo contingunt hanc dicentibus rationem.
Probat praefatam consequentiam. Circa quod duo facit. Primo facit quod dictum est. Secundo addit quoddam inconveniens, quod sequitur contra istos: et posset esse ratio per se, scilicet quod affirmationes et negationes non erunt verae, sed falsae simul de eodem. Secunda ibi : Et quia non est. Dicit ergo quod supple ex quo ipsi ponunt affirmationem et negationem simul verificari de eodem, dicendum est eis generaliter quod de omni sit vera affirmatio, et negatio quaecumque, inconveniens enim est si unicuique sua propria negatio inest, quae vero est alterius quidem non inest ei ; magis enim videtur quod de unoquoque praedicetur negatio alterius, quam negatio propria, quod exponit cum subdit : Dico autem ut verum est dicere, quia homo non est homo , palam quia magis verum erit dicere, quod homo non est triremis, ut sicut comeditur ab adversario , quod homo est homo et non est homo, ita etiam concedatur quod homo est triremis ; ergo si est affirmatio, scilicet vera de aliquo, necesse est negationem scilicet esse veram de eodem: quia aut praedicatur de eo affirmatio, et per consequens negatio secundum te, aut si non praedicatur affirmatio, praedicabitur negatio alterius magis quam negatio propria, ideo dicit, sed si non est affir matio, negatio inerit magis quam sua, sicut si triremis non praedicatur de homine, praedicatur de eo non triremis, multo magis quam non homo: ergo si ipsa, scilicet propria negatio inerit, et quae ipsius triremis, ut si hoc est verum quod homo non est homo, et hoc ergo erit verum, quod homo non est triremis ; si au tem hoc, igitur affirmatio, scilicet quod si negatio praedicetur, ergo et affirmatio secundum te, qui ponis utraque verificari de eodem: si igitur homo non est triremis, homo est triremis, et eadem ratio erit de quolibet alio, quare omnia essent unum. Unde concludit quod dicentibus hanc rationem, id est, opi nionem, ea supple inconvenientia contingunt, scilicet quod omnia essent unum, quod est evidenter falsum.
Notandum, rationem in hoc consistere, quod si de quolibet est vera affirmatio et negatio propria, multo magis erit de eo vera negatio alterius, quod est diversum ab eo, ut si verum est dicere quod homo non est homo, multo magis est verum dicere, quod homo non est triremis ; sed per te, qui ponis affirmationem et negationem verificari de eodem, si homo non est triremis, sequitur quod homo erit triremis ; et eadem ratione potest argui de quocumque alio, quod scilicet praedicatur de alio, praedicatione dicente, hoc est hoc, et per consequens omnia erunt unum. Deinde cum dicit:
Et quia non necesse aut dicere aut negare: nam si verum quia homo et non homo, palam quia nec homo nec non homo erit, nam duorum duae negationes; si autem una ex utrisque, illi et hoc, una utique erit opposita.
Addit quoddam inconveniens, quod sequitur ad dictam opinionem, scilicet quod affirmationes et negationes erunt simul falsae, et per consequens quod illa opinio includit repugnantiam contradictionis. Dicit ergo, quod non solum praedicta inconvenientia, supple sequuntur ad hanc opinionem, sed etiam quia non est necesse dicere et negare; quia nec affirmatio nec negatio erit vera, sed ambae falsae, quod probat sic, nam si verum, supple est dicere, quia scilicet aliquid sit homo et non homo, palam, quia nec illud erit homo, nec non homo, utraque erit falsa; nam istorum duorum quae scilicet sunt homo et non homo, sunt duae negationes scilicet non homo et non homo, reddendo singula singulis ; si autem illa una ex utrisque, id est, si ex utrisque affirmationibus primis fiat una affirmativa propositio, puta dicendo Socrates est homo et non homo: et ea una erit opposita, id est, quod erit una negativa opposita composita ex duabus negativis, scilicet quod Socrates non est homo, nec non homo, ex quibus sequitur quod nec affirmatio, nec negatio erit vera, sed utraque falsa.
Notandum, quod Philosophus in loco isto accipit affirmativam de praedicato infinito, tanquam negativam, ex eo quod aequipollet negativae de praedicato finito, unde in fert istas duas : Socrates non est homo: Socrates non est non homo, negan tes et falsificantes has duas : Socra tes est homo;Socrates est non homo, quia ambae sunt affirmativae, licet valeant quantum affirmativa et negativa de praedicato finito.
Notandum etiam, quod ista ratio sicut etiam et quaedam sequentes videntur petere principium, nam adversarius sicut concederet has affirmativas, Socrates est homo ; Socrates est non homo ; ita et concederet oppositas negativas, et similiter e converso: concedit enim contradictoria simul verificari de eodem, et ideo ex veritate negativarum non potest inferri falsitas affirmativarum isti adversario: verum quia Philosophus procedit hoc modo disputativo, sicut et in tertio libro, ideo quaedam rationum non multum cogunt, sicut apparebit in sequentibus rationibus, et sicut dictum fuit in tertio libro, ideo quaedam harum rationum non valent. Tunc sequitur illa pars :