(Vers. 14.)
Propterea dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce Virgo concipiet et pariet, et vocabis nomen ejus Emmanuel. Nequaquam multifarie juxta apostolum Paulum, et multis modis loquetur Deus (Hebr. I) ; nec juxta alium prophetam (Osee
XII) , in manibus
0107C prophetarum assimilabitur; sed qui ante loquebatur per alios, dicet ipse,
adsum (Infra, 58) . De quo et Sponsa rogabat in Cantico Canticorum:
Osculetur me osculo oris sui (Cant. I, 2) . Dominus enim virtutum ipse est rex gloriae (Ps. XXIII, 10) : ipse descendet in uterum virginalem, et ingredietur
et egredietur Orientalem portam quae semper est clausa (Ezech. XLIV) ; de qua Gabriel dicit ad Virginem:
Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur in te sanctum, vocabitur Filius
Dei
(Luc. I, 35) . Et in Proverbiis:
Sapientia aedificavit sibi domum (Prov. IX, 1) . Quando autem dicitur:
Dabit Dominus ipse vobis signum, novum debet esse atque mirabile. Sin autem juvencula vel puella, ut Judaei volunt, et non virgo pariat, quale
0108A signum poterit appellari, cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? Et revera, ut cum Judaeis conferamus pedem, et nequaquam
contentioso fune praebeamus eis risum nostrae imperitiae, virgo Hebraice Bethula () appellatur, quae in praesenti loco non
scribitur: sed pro hoc verbo positum est Alma (), quod praeter LXX omnes
adolescentulam transtulerunt. Porro Alma apud eos verbum ambiguum est: dicitur enim et
adolescentula; et
abscondita, id est, ἀπόκρυφος . . . . . Unde et in titulo psalmi noni, 109 ubi in Hebraeo positum est
0107C In Vatic.,
Almaboth: malim vero
Almoth, quemadmodum et Graecis litteris reddit Vatic. Hexplaris
0107D ἄλμωθ, Montfaucon. teste. Porro etiam Symmachus excipiendus venit a caeteris interpretibus, quos tradit
pro adolescentia transtulisse, siquidem περὶ θανάτου,
de morte, ab illo interpretatum docent Graeci libri.
Alamoth (), caeteri Interpretes transtulerunt,
pro adolescentia, quod LXX interpretati sunt,
pro absconditis. Et in Genesi legimus: ubi Rebecca dicitur
alma (Genes. XXIV) , Aquilam non
adolescentulam, nec
puellam
0108B sed
absconditam transtulisse. Sunamitis quoque mulier, amisso filio, cum Elisaei fuisset pedibus provoluta, et prohiberet eam Jezi, audit
a Propheta:
Dimitte eam, quia in dolore est, et Dominus abscondit a me (IV Reg. IV, 27) . Pro eo quod in Latino dicitur,
abscondit a me, in Hebraeo scriptum est, Eelim Memmenni (). Ergo
alma, non solum
puella vel
virgo, sed cum ἐπιτάσει
virgo abscondita dicitur
0107D
Et secreta. Ita olim educabantur puellae, ut domi apud matres delitescerent, nec prodirent in publicum nisi necessitas, vel cultus divini
ratio postularet; quem morem veterum attingit Hesiodus lib. II Ergon. 138:
Ἤτε δόμων ἔντοσθε φύλῃ παρὰ μητέρα μίμνει.
Quae aedes intra charam apud matrem manet.
Josephus quoque de Machabaeis XVIII fortissimam eorumdem matrem ita ad filios inducit loquentem:
0108C Ὅτι ἐγενήθην παρθένος ἀγνὴ, οὐδ᾽ ὑπερέβην πατρικὸν οἶκον, etc.
Quia genita sum virgo casta, neque excessi patriam
0108D
domum. In libris denique Machabaicis virgines dicuntur absconditae sive inclusae κατάκλειστοι. Vide I Machab. III, 19, et lib. III,
cap. I. Αἵτε κατάκλειστοι παρθένοι ἐν θαλάμοις σὺν τεκούσαις ἐξώρμησαν.
Inclusae virgines in thalamis cum genetricibus proruperunt. Martian.
et
secreta, quae numquam virorum patuerit aspectibus; sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica, quae de Hebraeorum
fontibus manare dicitur (
Al. ducitur), proprie virgo
alma appellatur. Et ut risum praebeamus Judaeis, nostro quoque sermone
alma, sancta dicitur.
0108D
Omniumque, etc. Hanc observationem vitio dant critici sycophantae; sed ostendant prius
aphirion, non esse verbum Hebraicum, et φορεῖον Graecum; similiter
nuge,
misura, non esse Latinorum
nugas et
mensuram. Martian.
Omniumque pene linguarum verbis utuntur Hebraei: ut est illud
0108C in Cantico Canticorum (Cant. III, 9) de Graeco φορεῖον id est,
ferculum sibi fecit Salomon, quod et in Hebraeo
0108D In Hebraeo est , quod
lecticam splendide constructam sonat: quoque et
nugas et
mensuram, qua de re vid. infra, in fine hujus libri.
ita legimus. Verbum quoque
nugas et
mensuram Hebraei eodem modo et eisdem appellant sensibus. Et quantum cum mea pugno memoria, numquam me arbitror
alma in muliere nupta legisse, sed in ea quae virgo est: ut non solum virgo sit, sed virgo junioris aetatis, et in annis adolescentiae.
Potest enim fieri ut virgo sit vetula, ista autem virgo erat in annis puellaribus. Vel certe virgo, non puellula, et quae
adhuc virum nosse non posset: sed jam nubilis. Denique in Deuteronomio (Deut. XXII, 25 et seqq.) sub puellae et adolescentulae
nomine virgo intelligitur.
Si invenerit, inquit,
homo in campo puellam desponsatam, et vi opprimens dormierit cum ea, interficietis
0109A
virum solum, qui concubuit cum ea, et puellae nihil facietis: non est adolescentulae peccatum mortis. Quia quomodo si quis
in insidiis insurgat contra
110
proximum suum, et interficiat animam ejus, sic hoc negotium accidit. In agro invenit eam: clamavit puella desponsata, et non
est inventus qui auxiliaretur ei.
Et in Regum volumine legimus (III Reg. I) , quod quaesierint puellam virginem nomine Abisag, et introduxerint ad regem,
quae dormiret cum eo, et foveret eum et erat puella pulchra nimis, et ministrabat ei, et rex non cognovit eam. Quodque sequitur:
Et vocabis nomen ejus Emmanuel, et LXX et tres reliqui similiter transtulerunt, pro quo in Matthaeo scriptum est,
vocabunt: quod in Hebraeo non habetur. Ergo iste puer qui nascetur ex Virgine, o domus David, nunc a
0109B te appelletur
Emmanuel, id est,
nobiscum Deus, quia rebus ipsis probabis a duobus inimicis regibus liberata, Deum te habere praesentem: et qui postea vocabitur Jesus, id
est,
Salvator, eo quod universum hominum genus salvaturus sit, nunc a te Emmanuelis appelletur vocabulo. Verbum
0109D
Verbum Carathi. Omnes mss. codices Latini legunt ut edidimus Carathi, in prima persona. Sed hoc vel error est librariorum veterum, vel libertas
Hieronymi qui more Syrorum legebat iod in secunda feminina singulari praeteritorum.
carathi, pro
carath. Quod quidem potest intelligi
vocabit, ut observat idem Hieronymus, non juxta Grammaticalem verborum sensum; sed juxta prophetalem, qui ad virginem parituram respicit.
Martian.
Carathi (), quod omnes interpretati sunt
vocabis, potest intelligi et
vocabit: quod ipsa scilicet Virgo quae concipiet et pariet, hoc Christum appellatura sit nomine. In multis testimoniis quae Evangelistae
vel Apostoli de libris veteribus assumpserunt, curiosius attendendum est, non eos verborum ordinem secutos esse, sed sensum.
Unde et in praesenti loco, pro
concipiet in utero, Matthaeus posuit,
in utero
0109D Graeci quoque vulgati codd. Novi Testam., ἕξει,
habebit, tametsi mss. plures λήψεται,
accipiet. Porro
vocabunt et Vulgata et plerique ex Latinis, Graecisque Patribus
0110D praeferunt. Vel. Ital.
vocabit. Cyprianus
vocabitis.
habebit (Matth. I, 13) : et pro
vocabis, vocabunt. Hebraei hoc de Ezechia
0109C filio Achaz prophetari arbitrantur, quod ipso regnante sit capta Samaria: quod omnino probari non potest. Siquidem Achaz,
filius Joatham, regnavit super Judam et Jerusalem annis sedecim (IV Reg. XVI) : cui successit in regnum filius ejus Ezechias,
annos natus viginti quinque, et regnavit super Judam et Jerusalem annis viginti novem. Quomodo ergo, ut demus primo anno Achaz
hanc ad eum factam prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo tempore 111 quo regnare coepit Achaz,
jam novem Ezechias esset annorum, nisi forte sextum Ezechiae regni annum, quo est capta Samaria, infantiam ejus appellari
dicant, non aetatis, sed imperii. Quod coactum esse atque violentum, etiam et stultis patet. Quidam de nostris Isaiam prophetam
duos filios habuisse
0109D contendit, Jasub et Emmanuel: et Emmanuel de prophetissa uxore ejus esse generatum, in typum Domini Salvatoris: ut prior
filius
Jasub, quod interpretatur
0110A
relictus, sive
convertens, Judaicum populum significet, qui relictus est, et postea reversurus. Secundum autem, id est,
Emmanuel, et
nobiscum Deus, gentium vocationem, postquam Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.