IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In prima parte hujus capitis usque ibi: Similiter autem, ostendit alios ex dubitatione, alios ex protervia, in errorem incidere ; primis id evenit in proposito ex sensibilibus. Alii sponte volunt, tales opiniones, licet impossibiles, defendere.
Est autem non idem modus homiliae ad omnes; hi namque persuasione egent, illi vi: quicumque enim dubitasse existimaverunt, horum bene curabilis ignorantia, non enim ad orationem sed ad mentem obviatio est eorum, Quicumque vero orationis causa dicunt, horum argutio curatio, et ejus quae in voce orationis, et ejus quae in nominibus.
Postquam Philosophus disputavit communiter et generaliter contra eos, qui concedunt contraria, sive contradictoria simul verificari de eodem, nunc disputat contra eos magis specialiter, ostendens quomodo diversimode est procedendum contra diversos qui ex diversis viis in dictos errores inciderunt. Circa quod duo facit. Primo ponit intentum. Secundo exequitur de intento. Secunda ibi: Venit autem dubitantibus. Dicit ergo, quod non est idem modus homiliae, id est, popularis allocutionis, vel secundum aliam litteram, constructionis, id est, ordinatae dispositionis vel persuasionis, ad omnes, scilicet dictas opiniones quae sunt vel de veritate contradictionis, vel de veritate apparentium ; hi namque persuasione egent, illi vero vi secundum quod dupliciter incidunt in dictas opiniones quidam ex dubitatione, quidam quidem ex protervia: quicumque enim ex dubitatione ita suscipiunt, id est, opinantur, cum occurrunt eis aliquae sophisticae rationes, ad quas sequuntur dictae opiniones nescientes eas solvere, concedunt conclusionem, horum bene, inquam, id est, est curabilis ignorantia; non enim obviatio eorum, id est, quod eis non est obviandum, ad orationem, id est, ad rationem, quam ponunt sophisticam, sed ad mentem, ut scilicet solvatur de mentibus eorum dubitatio, perquam in hujusmodi opiniones devenerunt, et tunc recedent a talibus opinionibus ; quicumque vero orationis causa dicunt, id est, qui prosequuntur dictas opiniones, ex aliqua dubitatione eos ad hoc inducente, sed causa orationis, idest, ex quadam protervia, volunt tales opiniones impossibiles defendere et tenere propter seipsas, ex eo scilicet quia eorum contraria non possunt demonstrari: horum medela est argumentatio, quae est in voce orationis, et in nominibus, id est, ex significato nominis, et hoc modo arguebatur contra eos in prima via de septem superius. Deinde cum dicit :
Venit autem dubitantibus haec opinio ex sensibilibus. Quae quidem ejus quod simul contradictiones et contraria existere videntibus, ex eodem facta contraria. Ergo si non contingit fieri non ens, praeexistit similiter res ambo ens, ut Anaxagoras mixtum omne in omni, ait et Democritus: Ptenim inane et plenum similiter, secundum quamcumque partem praeexistere. Quamvis hoc quidem horum esse non ens, illud vero ens.
Hic exequitur de intento.
Ad cujus evidentiam notandum, quod contra eos, qui in dictum errorem ex protervia inciderunt argumentatum est supra ex nominis significatione, et ideo nunc tantum procedit contra eos qui ex dubitatione in dictum errorem devenerunt. Circa quod duo facit : quia primo disputat contra eos qui ponebant contradictoria simul verificari de eodem; secundo contra eos, qui opinabantur omnia apparentia esse vera. Secunda ibi : Similiter autem. Prima dividitur in duas : quia primo eorum motivum et rationem praemittit; secundo illius rationis solutionem subjungit. Secunda ibi : Ad eos quidem igitur ex his. Dicit ergo quod ea opinio, quae est de contradictoriis, id est, quae est, quod contra lictoria simul sint vera, venit quibusdam dubitantibus, id est, per modum dubitationis ex sensibilibus ; ubi videmus ex uno facta esse contraria, id est, per modum generationis et motus: videmus enim quod ex terra fit aqua quae est frigida, et aer qui est calidus, ergo si pro quia: quia non convenit fieri non ens praefuit similiter res ambo ens, id est, quia omne quod fit, fit ex prius existente: quia quod non est non contingit fieri, cum ex nihilo nihil fiat, ideo secundum eos oportet quod res ex qua fiunt contraria sit prius habens in se ambo contraria, et eadem ratione contradictoria: nam sicut ex eodem fit calidum et frigidum, ita ex eodem fit frigidum et non frigidum: et haec fuit ratio motiva illorum, per quam etiam rationem posuit Anaxagoras omnia misceri, quatenus videbat quodlibet fieri ex quolibet, putans nihil posse fieri ex alio, nisi prius praefuisset. Iterum huic rationi assentit Democritus ponens principia rerum plenum et vacuum, ut dictum fuit in primo libro, ideo dicit Philosophus, quod isti supple movebantur ex dicta ratione, ut etiam Anaxagoras ait omnia esse mixta in omnibus, et etiam Democritus, hic etenim, scilicet Democritus, inane, scilicet vacuum, et plenum posuit similiter secundum quamlibet partem, scilicet corporis, et etiam haec horum esse ens, scilicet plenum: illud vero non ens, scilicet vacuum, ut jam dictum fuit in primo hujus. Deinde cum dicit :
Ad eos quidem igitur qui ex his existimant dicemus,quia modo quodam recte dieunt, et modo quodam ignorant, ens enim dupliciter dicitur. Est ergo quomodo contingit fieri aliquid ex non ente, est autem quomodo non, et simul esse idem ens et non ens, sed non secundum idem. Ens potestate namque contingit simul idem esse contraria, actu vero non.
Ponit dictae rationis solutionem. Circa quod duo facit, secundum duas solutiones quas ponit. Prima est per distinctionem : secunda per instantiam sive interemptionem. Secunda ibi : Amplius autem dignamur. Dicit ergo, quod ex his quae dicta sunt, scilicet quod obviandum est ad mentem illis qui ex dubitatione in dictos errores inciderunt ; vel ex his, id est ex praedicta ratione, dicimus ad suscipientes, id est, opinantes contradictoria esse simul vera, quia modo quodam recte Scilicet dicunt, et modo quodam ignorant, quid supple dicunt. Ens enim dicitur dupliciter, scilicet ens in actu et ens in potentia; cum ergo supple dicunt, quod ex non ente non fit ens, quodammodo dicunt recte et quodammodo non recte: unde subdit : est ergo quomodo contingit aliquid fieri ex non ente, etiam quomodo non, quia scilicet ens fit ex non ente.actu, ente autem in potentia: unde idem simul non est ens et non ens in actu ; contingit namque potestate idem esse contraria, perfecte vero, id est in actu non omnino.
Notandum solutionem istam datam esse per distinctionem, cum enim arguebant, quod ex non ente nihil fit, quare ergo ex eodem fiunt contraria: oportet ut videtur illa contraria praeexistere in illo uno ex quo fiunt, et per consequens contraria simul esse in eodem, et eadem ratione contradictoria, ut praedictum fuit. Respondetur distinguendo de ente, quia quoddam est ens in potentia: cum ergo dicitur, quod ex non ente nihil fit, verum est ex non ente in potentia: ex ente autem in potentia, fit omne quod fit, puta ex materia quae est ens in potentia, et nullum ens in actu quantum est de se, et in tali ente in potentia utique sunt contraria et contradictoria simul, non actualiter sed potentialiter, materia enim est in potentia ad utrumque. Notandum etiam, quod ut habet declarari 7. hujus, duplex est potentia quantum ad praesens spectat, scilicet subjectiva et objectiva. Prima potentia nominat subjectum potentiae. Secunda potentia nominat objectum potentiae. Primo modo materia est ens in potentia. Secundo modo rosa non existens possibilis produci, est ens in potentia; quia igitur potentiae opponitur actus, ideo duplex similiter est actus: unus qui opponitur potentiae subjectivae, et iste est actus formae; alius qui opponitur potentiae objectivae, et iste est actus existentiae, quae est ipsa res actualiter existens. Primo modo accipiuntur hic actus et potentia, non secundo modo: verumtamen actus et potentia primo modo sumpta non sunt differentiae entis communiter sumpti, sed secundo modo sumpta: unde quando Philosophus 5. hujus, capitulo de ente, dividit ens per actum et potentiam, non accipit potentiam subjectivam et actum ei oppositum, sed potentiam objectivam et actum ei oppositum: unde divisio de ente posita in loco isto est alia ab illa posita in 5. hujus, text. com. 14. quinimo tota ista divisio cadit sub altero membro illius divisionis, nam omne ens sive sit in potentia subjectiva, sive in actu sibi opposito, est ens in actu, quod opponitur potentiae objectivae; unde ista prima divisio videtur subdivisio illius. Deinde cum dicit :
Amplius autem dignificemus ipsos existimare, et aliam substantiam esse entium, cui nec motus existit, nec corruptio, nec generatio omnino.
Ponit secundam solutionem, quae est per instantiam sive interemptionem, dicens quod amplius autem dignamur, id est dignum judicamus, eos suscipere, id est opinari, aliquam substantiam entium, id est numero entium, cui nec inest motus, nec corruptio, nec generatio omnino, supple sicut probatum est 8. Physic. text. com. 45. et inde: quo posito, patet quod non potest concludi ex eorum ratione, quod tali substantiae insint contraria vel contradictoria, cum ex ea nihil fiat. Deinde cum dicit :