(Cap. VIII.—Vers. 1-4.)
Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis, velociter spolia detrahe, cito praedare.
Et adhibui mihi testes fideles,
0113D
Uriam sacerdotem. Editio Erasmiana retinet
Zachariam
0114D pro
Uriam. In aliquot antiquissimis codicibus mss. legebatur
Zacharias prima manu scriptus; sed emendatores restituerunt
Uriae nomen. Martian.
Uriam sacerdotem, et Zachariam filium Barachiae, et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium.
Et dixit Dominus ad me:
0114B
Voca nomen ejus, accelera, spolia detrahe, festina praedari: quia antequam sciat puer vocare patrem suum, et matrem suam,
auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum.
LXX pro libro grandi, interpretati sunt
librum novum, et magnum. Et pro eo quod in Hebraeo habetur,
adhibui mihi testes fideles, dixerunt:
adest enim, et testes fac mihi fideles homines. Et pro
Uria Sacerdote, tantum
Uriam, caetera similiter. Primum Propheta missus est ad Achaz (Isa. VII) , ut ei praediceret quae Scriptura commemorat: quo audire
nolente, ipse Dominus loquitur ad Achaz, et praecepit ei, ut petat sibi signum in profundum, sive in excelsum. Quo respondente,
Non petam, et non tentabo Dominum: dimisso rege impio, ad domum David Dei verba vertuntur, et promittitur
0114C ei Virgo paritura filium, cujus nomen sit
Emmanuel, hoc est,
nobiscum 117
Deus. Qui si crebro fuerit invocatus, Samaria subvertatur et Syria: subvertatur autem a rege Assyriorum, qui et ipsum Judam postea
capturus sit; ita ut omnis terra Judaeae vertatur in solitudinem. Rursum ergo sub alia figura partus describitur virginalis.
Et dixit Dominus ad Prophetam, ut nequaquam in populos proferat novae nativitatis arcanum, sed scribat eam in isto grandi
volumine, quod nunc legimus. Et quo sit mirabilius, humanis verbis, et stylo, quo homines scribere consueverunt, Dei sacramenta
comprehendat. Quid est autem illud quod scribitur humano stylo? Ut puer natus velociter spolia detrahat, et cito praedetur,
hoc est, ne ultra patiatur regnare
0114D diabolum: nec mittat Angelos, nec Prophetas; sed ad salvandas creaturas suas ipse descendat. Facit ergo Propheta quod jussum
est, et adhibet sibi duos testes fideles, Uriam sacerdotem, qui legis doctor est, dicente Malachia:
Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7) : et Zachariam filium Barachiae, quem Prophetam fuisse, dubium non est. Legimus, quod regnante Achaz,
0114D In Vatic. quemadmodum et in aliis quibusdam
0115D mss. Martianaeo teste, et penes Erasmum
Zacharias, pro
Uria scribitur.
Urias sacerdos fuerit Templi Domini (4 Reg. IV) :
0115A cui praecepit Achaz, ut altare simile altaris Damasci faceret. Et Dierum narrat liber (II Par. XXIX) , quod Ezechias filius
Achaz quaesierit Dominum in diebus Zachariae eruditi in timore Dei. Exhibuit autem se Isaias dignum spiritu prophetali, et
praebuit prophetissae, id est, Spiritui sancto, qui sermone Hebraico vocatur genere feminino Rua (), juxta illud quod scriptum
est:
Accedite ad Dominum, et illuminamini (Ps. XXXIII, 6) . Spiritu itaque sancto conceptus est Dominus. Et licet humanus sermo nativitatis ejus nequeat explicare
mysteria: tamen Gabriel ipsi Virgini loquitur, quae concepit:
Spiritus sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius
Dei
(Luc. I, 35) . Quidam prophetissam sanctam Mariam
0115B interpretantur, quam
0115D
Quam Prophetin. Erasmus legit
Propheten, et infra
Prophetes. Marianus autem Victorius
Prophetin et
Prophetis. Mss. codices primo loco
Prophetem et
Prophetissam; deinde
Prophetis. Hanc lectionem secuti sumus, quia Graecum
Prophetes est gen.
0116D masculini, προφῆτις feminini; quod in accusativo casu habet
Prophetin, vel
Prophetida. Porro in mss. exemplaribus
e et
i promiscue scribuntur, sicut consonantes
m et
n; unde
Prophetem loco
Prophetin. Martian. —Notum, sic Graece efferri in accusandi casu προφῆτιν,
prophetissam.
prophetin fuisse, non dubium est: ipsa enim loquitur in Evangelio:
Ecce enim amodo beatam me dicent omnes generationes: quoniam fecit mihi magna qui potens est (Luc. I, 48, 49) , et reliqua. Praecipiturque 118 Isaiae, ut ipsum puerum, qui prius vocabatur Emmanuel, nunc appellet,
accelera, spolia detrahe, festina praedari. Ascendens enim in altum, captivam duxit captivitatem; accepit dona hominibus (Ps. LXVII; Ephes. IV, 8) . Et antequam humanum
corpus assumeret: et juxta infantiam patrem vocaret Deum, et matrem Mariam, auferetur Damasci fortitudo, et spolia Samariae
per regem Assyriorum: ut necdum natus populum suum, domum David, sola invocatione salvaret.
Urias interpretatur
lux Domini; Zacharias, memoria Domini;
0115C et
Barachias, benedictio Domini: quibus testibus Christi nativitas comprobatur. Ipse enim in Evangelio duobus euntibus in Emmaus (Luc. XXIV) . incipiens
a Mose et Prophetis, edisseruit quod de se omnia prophetassent. Juxta tropologiam, in anima virginali, et nulla sorde maculata,
de Spiritu sancto Dei sermo conceptus, velociter de adversariis potestatibus spolia detrahit, et sibi facit universa servire.
Cumque ex parte nunc videat, et ex parte prophetet (I Cor. XIII) , priusquam possit esse perfectus, et merito vocare Deum
Patrem, et matrem suam coelestem Jerusalem, adhuc in infantia et in profectu positus, vincet fortitudinem Damasci, doctrinam
videlicet sapientiae saecularis: et auferet spolia Samariae, quibus Ecclesiam haeretici spoliaverunt, dicentes:
0115D
Non est nobis portio in David, neque haereditas in filio Jesse (III Reg. XII, 16) , praesente rege ipso Assyriorum, diabolo, qui eis non poterit auxiliari. Tales autem filios non solum
Maria Prophetis, Virgo perpetua, sed et sanctae mulieres patriarchis generant.
Sara, quae interpretatur ἄρχουσα, id est,
princeps: et Rebecca, quae in lingua nostra
patientiam sonat.