Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 5, seqq.) . Et adjecit Dominus loqui ad me 0116A adhuc, dicens: Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloe, quae vadunt cum silentio: et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae: propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum et omnem gloriam ejus: et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus. Et ibit per Judam inundans, et transiens usque ad collum veniet, et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, 119 o Emmanuel. Dixerat supra auferendam Damasci fortitudinem, et spolia Samariae in conspectu regis Assyriorum, et duos reges, Assyrio pugnante, capiendos: nunc Deus loquitur ad Prophetam charactere solito Scripturarum, per translationem Siloe fontis Jerusalem, et Assyrii fluminis violentissimi, quod omnem terram Israel suis inundet 0116B aquis, et egrediatur ripas alvei, tantoque feratur impetu, ut postquam decem tribuum occupaverit terram, ad Judam perveniat, et transiens ad collum usque pertingat: per quae vicinam significat captivitatem. Non enim tunc captus est Judas, sed cunctis duarum tribuum urbibus subjugatis, sola remansit Jerusalem, quae incredibili Dei misericordia liberata est. Potentiam ergo Assyrii et innumerabilis ejus exercitus, quam sub fluminis inundatione descripserat, nunc per aliam ostendit translationem, quod alis suis, id est, ducibus, et infinita multitudine operuerit terram Emmanuelis, hoc est, defendentis eam Dei; sed tamen non possederit, quamquam Emmanuel a LXX sequenti capitulo coaptetur, non proprio nomine, ut apud Hebraeos vocatur, sed interpretato, 0116C id est, nobiscum Deus. Siloe autem fontem esse ad radices montis Sion, qui non jugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebulliat, et per terrarum concava et antra saxi durissimi cum magno sonitu veniat, dubitare non possumus, nos praesertim qui in hac habitamus provincia. Est autem sensus, quia populus decem tribuum magis voluit Rasin et filio Romeliae, id est, Damasci et Samariae regibus esse subjectus, quam stirpi David, quae meo coepit regnare judicio, faciam eum nequaquam his regibus, quos assumpsit, sed regio servire Assyrio, cujus potentia occupantis terram Samariae, inundationi fluminis comparatur. Et fit apostropha ad Emmanuel, hoc est, ad praesentem Deum, quod in tantum se erexerit Assyrius, ut etiam terram ipsius Judam conatus sit 0116D possidere. Juxta anagogen, omnis haereticus qui junxerit auxilio suo sapientiam saecularem, et Jerusalem, id est, Ecclesiam voluerit oppugnare, derelinquens aquas Siloe fontis (Joan. IX) , qui interpretatur missus, et qui salit in vitam aeternam, tradetur Assyriorum principi 120 (quem sensum magnum in posterioribus lecturi sumus) cujus traditus potestati, in profundum veniet peccatorum. Tantae est enim 0117A arrogantiae, ut ausus sit ostendere Salvatori universa regna terrae, et dicere: Haec omnia mihi tradita sunt (Matth. et Luc. IV) . Conabitur quoque Judam, id est, domum confessionis intrare, et crebro per eos qui in Ecclesia negligentes sunt, usque ad collum veniet, credentes in Christo cupiens suffocare, et extendet alas suas, implens universam regionem Emmanuelis; sed non poterit obtinere, quia habet Judas praesentem Deum. Legimus in Evangelio secundum Joannem (Joan. IX) , quod caecum a nativitate, cujus oculos, luto ex saliva sua facto Dominus linierat, miserit ad aquas Siloe, quibus cum caecus lavisset lutum, caecitate detersa, clarum oculorum lumen accepit: quod post signi magnitudinem, indicat, non aliter caecitatem Judaeorum et omnis increduli posse sanari, 0117B nisi doctrina aquarum Christi, quae absque strepitu et clamore verborum leniter fluit, tenebrae prioris fugentur erroris. Hoc quod in Septuaginta legitur: Et ambulabit super omnem murum vestrum, et auferet de Judaea hominem, qui possit caput levare, aut forte aliquid facere: in Hebraico non habetur, et in Graecis codicibus ÷ veru jugulante confossum est.