(Vers. 11 seqq.)
Haec enim ait Dominus ad me: Sicut in forti manu erudivit me, ne irem in via populi hujus dicens: Non dicatis, conjuratio;
omnia enim quae loquitur
populus iste, conjuratio est: et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis. Dominum exercituum ipsum sanctificate: ipse pavor
vester, et ipse terror vester.
Et erit vobis in sanctificationum, in lapidem autem offensionis, et in petram scandali duabus domibus Israel: in laqueum et
in ruinam habitantibus
0118B
Jerusalem et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur. Septuaginta hunc locum ita interpretati sunt:
Haec dicit Dominus: forti manu recesserunt ab itinere viae populi hujus loquentes: ne forte dicant, Durum est. Omnia enim
quae loquitur populus iste, dura sunt; timorem autem ejus ne timueritis, neque conturbemini.
Dominum virtutum ipsum sanctificate, et ipse erit timor tuus, et si in ipso confisus fueris, erit tibi in sanctificationem,
et non ut lapidi offensionis
122
occurretis, neque ut petrae ruinae. Domus autem Jacob in laqueo et in convalle erit sedentibus in Jerusalem: ideo infirmi
erunt in ipsis plurimi, et ruent et conterentur, et appropinquabunt, et capientur.
Quodque sequitur,
homines in tuitione, obelo praenotandum est. Quia multum inter se
0118C Hebraicum distat et Vulgata Editio: ideo utrumque posuimus. Et primum de Hebraico disputandum est.
Haec ad me locutus est Dominus.
0117D
Qui propter, etc. Locus omnino intricatus et obscurus, quem editio Mariani Victorii ita commutavit:
Qui propter bona opera et gratiam quam per bona opera consecutus sum; sive in manu forti sua erudivit me et instituit, ne
ambularem,
etc. Ego vero hanc lectionem reperire non potui in aliquo mss. codice, sed omnes quos inspexi, constanter retinent juxta
editionem Erasmi
et gratiam quae per bona opera consecutus sum, uno tamen excepto exemplari Cluniacensi
0118D quod secuti sumus, quia sensus in eo est manifestior. Eligat prudens lector quidquid voluerit, modo non inducat sensum et
errorem Pelagianorum; fateaturque gratiam a Deo dari hominibus propter bona opera facienda, non ex operibus nostris jam factis.
Martian. —Haec, quae negotii nonnihil facessunt, verba
et gratiam, quae propter bona opera, in Vaticano ms. non sunt. Victorius legerat,
gratiam quam per bona opera, etc., mox
sicut legit pro
sive.
Qui propter bona opera, et gratiam quae propter bona opera, consecutus sum; sive forti manu sua erudivit me et instituit,
ne ambularem in via populi hujus, et pari tenerer errore: vel certe fecit me recedere a via populi hujus pessima, et dixit
mihi: noli duorum regum timere conjurationem; sed hoc magis considera, quod omne quod loquitur hic populus adversum me, conjuratio
sit; et secundum Symmachum, qui interpretatus est, ἄνταρσιν, in me exstiterit perduellis. Tu autem Propheta, et hi qui tecum
sunt, ne timeatis insidias populi, sed Dominum timete, et ipse sit timor vester. Principium enim sapientiae,
0118D timor Domini (Prov. I, 7; Ps. CX, 9) . Qui erit credentibus in sanctificationem, incredulis autem in lapidem offensionis,
et in petram scandali, duabus scilicet domibus Judae et Israel. Praecipue autem in laqueum et in ruinam habitantibus in Jerusalem.
0119A in quo impingent plurimi, et cadent, et conterentur, peccatorumque suorum vinculis irretiti, ducentur in captivitatem. Duas
domus, Nazaraei (qui ita Christum recipiunt, ut observationes Legis veteris non omittant (
Al. amittant) duas familias interpretantur, Sammai et
0119C Mendose scriptum hactenus hic atque infra
Hillel, contra mss. fidem, ac Veterum legendi morem, quos constat sexcentis exemplis pro
i brevi,
e substituisse, quod in nominibus
Emmanuel pro
Imanuel, et
Hennom pro
Hinnom, Drusius observat, quem videsis, lib. II de tribus Sectis, cap. 11. Fuit porro
Hellel, sive
Ellel Scholae Judaicae princeps circa annum mundi ex Judaeorum narratione et calculo 3730, octogesimo aetatis suae, ante Christum
trigesimo. Auditorem habuit ipsum
Samai, quem Σαμέαν vocat Josephus, deinde in principatu doctrinae Judaeis tradendae collegam, ac denique adversarium. Utriusque
doctoris mentio frequens est in Hebraeorum libris, in Thalmude, apud Zacutum, in
Juchasin, Abrahamo Ben Dior, atque aliis. Hieronymus quoque eorum interdum sententias laudat, ut in Epist. 121, ad Algasiam, quaest.
10. atque alibi.
Hellel, ex quibus orti sunt
0119C
Scribae et Pharisaei. De his Sectis Judaeorum consule Josephum, lib. XVIII Antiqq. Judaic. cap. 2, et lib. II de Bello Judaico, cap. 12. Vide etiam
epistolam
0119D Hieronymi ad Algasiam, Quaest. 10, ubi Judaeorum δευτερώσεις insectatur. Martian. —Immerito succensent S. Doctori, magni
nominis critici, quod Scribas, quorum saepe in Veteri Testamento mentio est, a Samai ortos dicat. At non eo sensu Scribas
hic vocat Hieron., sed eos proprie notat, qui solam Scripturam, rejectis Rabbinorum traditionibus, recipientes, aliam a Pharisaeis
domum et sectam constituebant, qui et
Karei, vel
Karaitae ab Hebraico verbo nuncupantur. E contrario
Rabbanitas vocant Pharisaeos ab Ellele ortos, qui praeterea Rabbinorum ac Patrum scriptis fidem adhiberent. Luculentissimum in hanc
rem Origenis testimonium est tract. 24 in Matthaeum.
Qui non recedunt a littera Legis, Scribae
dicuntur: qui autem majus aliquid profitentes, dividunt seipsos, quasi meliores a multis, secundum hoc Pharisaei
dicuntur.
Scribae et Pharisaei, quorum suscepit scholam Akibas,
0119D De Akiba vide quae diximus in cap. 4 Comm. in Ecclesiasten p. 424, not., ubi et
Barakiba, et
0120C
Rabbi Akiba nominatur. De
Meir vero, quod nomen Vatic. aspirat
Mehir, vide cum primis
Juchasin. Corrupte alii
Machir, aut
Achir legunt. Circa annum Christi 130 traditur obiisse. Qui subsequitur
Johannam sive
Jochanan, filius Saccai (in Vatic.
Zachei) charus Tito imperatori fuit, teste R. Abraham in lib. Cabbalae. Proximus
Eliezer fortassis ille est, quem disputasse de Orali Lege cum R. Jochanan discimus ex Jatkuth ad Exod. XXXIV, 27.
quem magistrum Aquilae 123 proselyti autumat, et post eum Meir, cui successit Joannan filius Zachai, et post eum Eliezier,
et per ordinem
0120C Hactenus scriptum est
Delphon, contradicentibus mss. tum nostris, tum quibus ipse Martianaeus usus est: qui
Telphon constanter legunt. Ad haec
Delphon nullus apud Judaeos scriptores reperitur, et siquidem liceat levi unius litterulae, quae ejusdem est organi, mutatione
Therphon rescribere, quemadmodum et Drusius conjecerat, jam expedita res sit:
Tharphon quippe, ut Judaei pronuntiant, vernaculum nomen Hebraicum est, idemque putatur atque illud, quod scribitur Graece Τρύφων.
Atque adeo
0120D opinati sunt docti viri, hunc ipsum esse Judaeum illum Tryphonem, quem contra disserit Justinus martyr in Dialogo. Qua de
re ut nihil definire ausim, sic profecto minime repugnat temporum nota: nam Tryphonem Akibae fuisse collegam, Auctor
Juchasin, et Maimonides tradunt: Akibam vero in Barcocebae seditione obiisse circ. an. Christi 120, et S. Justinum an. 136 martyrium
subiisse compertum est. Suppar quoque R. Akibae, ut constat ex
Bava Kamma, cap. 8, qui subsequitur
Joseph Galilaeus fuit: quamquam pro
Joseph legendum
Jose, satis erudite alii velint: Hebraice etiam est . Postremus, quem hic absolute
Josue Hieronymus vocat, in Judaeorum libris dicitur
Josua ben Chanania, discipulus Jochanan ben Saccai.
Telphon, et rursum Joseph Galilaeus, et usque ad captivitatem Jerusalem Josue. Sammai igitur et Hellel non multo
0120D Annis scilicet plus minus triginta, ut diximus. Prioris porro magistri nomen Hieron. interpretatur quasi a , quod est
vastare, duceretur, alterius paulo violentius, quasi a ,
profanum.
priusquam Dominus nasceretur, orti sunt Judaea, quorum prior
dissipator interpretatur, sequens
profanus: eo quod per traditiones et δευτερώσεις
0119B suas Legis praecepta dissipaverit atque maculaverit. Et has esse duas domus, quae Salvatorem non receperint, qui factus
sit eis in ruinam et scandalum. Juxta LXX, manu forti restitit (
Al. resistet) populus Dei voluntati, et dicit omnia dura esse quae Dominus praecepit, secundum illud quod in Evangelio legimus:
Durus est hic sermo, quis poterit audire eum (Joan. VI, 61) ? Unde praecipitur eis ut Dominum audiant, et ipsum solum timeant. Si enim in ipso confisi fuerint, habebunt
eum in sanctificationem, et non impingent quasi in lapidem scandali, et quasi in petram ruinae. De hoc loco et Apostolus sumit
testimonium, quod Christus Judaeis factus sit
0120A in scandalum: gentibus autem in stultitiam (I Cor. I, 23) . Et rursum:
Israel sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit (Rom. IX, 31) . Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus legis offenderunt in lapidem offensionis, sicut scriptum
est:
Ecce ponam in Sion lapidem offensionis et petram scandali: omnis qui credit in eo, non confundetur (Ibid., 33) . Ergo qui non receperunt Emmanuelem, sed factus est eis in lapidem offensionis et in petram scandali, conterentur,
captivique ducentur. Quodque ait:
Domus autem Jacob in laqueo et in convalle erit sedentibus in Jerusalem, hoc significat, quod non habitent in montibus, nec in excelsis Scripturarum versentur locis; sed semper humilia intelligant,
peccatis peccata sociantes, et vincti laqueis delictorum.