IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
De principio.
Principium dicitur aliud quidem unde aliquid rei movebitur primum, ut longitudinis et viae. Hinc quidem hoc principium, ex opposito autem alterum.
Postquam Philosophus in quarto hujus declaravit ambitum hujus scientiae, ostendens ad quae se extendit consideratio Metaphysica, nunc in quinto libro, ne laboret in aequivocis, distinguit intentiones, sive acceptiones, sive significata nominum, quae subsunt considerationi hujus scientiae.
Ad cujus evidentiam notandum, quod sicut dictum est in quarto libro quaelibet scientia versatur circa tria considerata, scilicet circa subjectum, circa passiones subjecti, et circa principia subjecti. Secundum hoc ergo iste quintus liber dividitur in tres partes : quia primo Philosophus distinguit significata, sive intentionesnominum, quae significant causas et principia: secundo quae significant ens et partes entis, quod est subjectum hujus scientiae; tertio quae significant passiones entis. Secunda ibi : Unum dicitur. Tertia ibi : Perfectum vero dicitur. Prima in duas : primo enim f?eit, quod dictum est. Secundo distinguit unum nomen significans quoddam consequens causas, et principia, scilicet necessarium, nam causa necessario influit ad esse causati. Se -cunda ibi : Necessarium dicitur. Prima in quatuor : nam primo distinguit hoc nomen principium. Secundo hoc nomen causa. Tertio hoc nomen dementum. Quarto hoc nomen natura, quorum quodlibet significat suo modo rationem causalitatis. Secunda ibi : Causa vero. Tertia ibi : Elementum vero dicitur. Quarta ibi Natura quidem. Prima in duas, quia primo distinguit diversos modos principii. Secundo reducit eos ad unam communem rationem. Secunda ibi: Omnium igitur. Circa primum tria facit: quia primo ponit modos principii, secundum quod principium comparatur ad rerum cognitionem. Secundo ponit modos principii, secundum quod principium comparatur ad rerum generationem et factionem. Tertio ponit modum unum principii, secundum quod comparatur ad rerum cognitionem. Secunda ibi : Aliud unde primum generatur. Tertia ibi : Am plius unde nola res. Prima in duas, secundum modos principii, ita quod primus sumitur simpliciter; secundus vero secundum quid, et ad hominem. Secunda ibi : Aliud autem unde. Dicit ergo, quod principium dicitur aliud quidem, id est, uno modo, unde aliquis movet primum ipsam rem,id est,illa pars magnitudinis, unde primo incipit illa res moveri, ut in longitudine et in via: hinc quidem hoc principium, e contrario vero diversum, id est, quod in longitudine sive in via, ex parte illa est principium a quo motus incipit: ex parte vero contraria diversum, id est, finis vel terminus motus.
Notandum quod sicut habetur ex 3. 4. et 6. Physicorum, text. cora. 70. text. com. 99. text. com. 5. et inde, secundum prius et posterius in magnitudine sive spatio, sumitur prius et posterius in motu, et in tempore. Ex isto ergo modo principii accepto penes spatium in quo est motus, potest accipi correspondenter principium in motu illa pars, quae respondet primae parti spatii: et principium in tempore illa pars, quae respondet primae parti motus, et spatii. Deinde cum dicit :
Aliud unde utique optime fiet unumquodque, ut doctrinae non a primo rei principio aliquando inchoandum est, sed unde facillime addiscet.
Ponit secundum modum dicens, aliud, id est, alio modo dicitur principium: unde opportune fit unumquodque, id est, illud unde quis opportune incipit moveri,vel optime, ut habet alia littera, ut est disciplinarum, id est, sicut videmus in disciplinis: nam ibi aliquando non est inchoandum scilicet addiscere a primo rei principio. Sed unde facile addiscet, id est, quod quandoque aliquis incipit addiscere, non ab eo quod est principium simpliciter primum secundum naturam, sed ab eo, quod est magis notum quoad nos, quod est quandoque posterius secundum naturam, et ex hoc patet, quod dicebatur in dividendo; quia primus modus est principii simpliciter accepti, sed secundus modus est principii accepti secundum quid et ad hominem: nam illud quod isto modo est primum, est quandoque posterius simpliciter, ut patet ex praedictis. Deinde cum dicit :
Aliud unde primum generatur Inexistente, ut navis sedile, et domus fundamentum et animalium alii cor, alii cerebrum, alii quodcumque sortiantur tale putant.
Ponit modos principii in comparatione ad rerum generationem et factionem. Circa quod duo facit: Primo enim ponit unum modum, secundum quem principium factionis est intrinsecum. Secundo ponit alios modos, secundum quos principium est extrinsecum. Secunda ibi: Aliud autem unde. Dicit ergo, quod aliud, id est alio modo dicitur principium: unde primum generatur res inexistente, idest, illa pars rei est principium generationis ex qua rei generatio inchoatur, ut navis sedile, et domus fundamentum. In navi enim primo fit sedile, id est, carina quae est quasi fundamentum navis, similiter in domo primo fit fundamentum: et animalium alii suscipiunt, id est, opinantur illam partem esse cor, alii cerebrum, alii quaecumque talium, secundum diversas opiniones.
Notandum, quod sicut habetur 1. et 2. de Anima, text. com. 19. et text. com. 13. animal distinguitur a non animali motu et sensu: principium autem motus est a corde, ut habetur in libro de Somno et Vigilia. Principium autem sensus licet etiam sit a corde, ut ibidem dicitur, tamen operationes sensus maxime apparent in capite circa cerebrum. Aliqui ergo Philosophi considerantes animal ex parte motus dixerunt, cor esse primum in generatione animalis. Aliqui vero considerantes ex parte sensus dixerunt, cerebrum esse primum in generatione animalis. Aliqui etiam considerantes animal, secundum aliquas operationes dixerunt partem aptam illi operationi esse principium animalis, ut hepar, aut aliquod hujusmodi: secundum vero sententiam Aristotelis prima pars animalis est cor, sicut patet 3. de Animalibus cap. 3. et inde non longe a principio, et de Somno et Vigilia; nam omnes animae et spiritus a corde sumunt originem, et inde vadunt ad alias partes corporis animalis. Deinde cum dicit :
Aliud unde fit primum non inexistente, et unde principium motus natus initiari, et permutatio, ut puer ex patre et matre, et bellum ex convicio.
Ponit modos principii secundum quod principium factionis est extrinsecum, et ponit duos modos : quorum primus est secundum quod principium extrinsecum reperitur in naturalibus; secundus est secundum quod tale principium reperitur in mobilibus et artificialibus : Secunda ibi : Aliud cujus secundum. Dicit ergo, quod aliud, id est, alio modo dicitur principium illud unde fit primum non in existente, et unde motus natus est initiari primum, ut puer ex patre et matre, qui sunt principium suae generationis, et bellum ex convicio incipit, bellum enim oritur ex convicio provocante bellantes ad bellandum: similiter est in aliis mutationibus naturalibus, et quod illud dicitur principium motus extrinsecum, unde est ille motus initiatus. Deinde cum dicit :
Aliud secundum cujus voluntatem moventur, quae moventur et mutantur, quia mutantur, ut secundum civitates principatus, et potestates imperia, et tyrannides. Principia dicuntur, et artes, et harum architectonicae maxime.
Ponit secundum modum prout principium extrinsecum factionis reperitur in mobilibus sive artificialibus dicens, quod aliud, id est, alio modo dicitur principium, secundum cujus voluntatem moventur mobilia, et mutantur mutabilia, ut secundum civitatem dicuntur principia principatus, et potestates, et imperia: nam ex voluntate istorum fiunt, et moventur omnia inter cives. Addit etiam simile esse in artificialibus posse dici.
Circa quod sciendum, quod principia supple artificiatorum dicuntur artes, quia ab arte incipit motus, et actio artificii construendi, et harum scilicet artium architectonicae maxime, supple dicuntur principia; nam ars architectonica principiatur et imperat aliis sibi servientibus, sicut declaratum fuit in primo libro.
Notandum, quod principiatus et potestates dicuntur esse in civi-- tate, qui praeferuntur in officiis particularibus, puta Vicarii, Bal-, livi, Judices et hujusmodi. Dicuntur autem imperia illi qui dominantur civitatibus, et imperant, puta Reges. Deinde cum dicit:
Amplius unde cognoscibilis res primum, et haec dicitur principium rei, ut demonstrationum suppositiones: toties autem et causae dicuntur: omnes enim causae principia.
Ponit unum modum principii in ordine ad rerum cognitionem dicens, quod amplius supple dicitur principium illud, unde primum fit nola res, et illud tale dicitur rei principium, unde res primo innotescit, ut sunt suppositiones, id est, principia demonstrationum. Dignitates enim et suppositiones dicuntur principia demonstrationum. Addit autem, etiam dicuntur causae, quoties supple, et quot modis dicitur principium ; omnes enim causas sunt quaedam principia, licet non eodem modo; nam in plus se habet principium quam causa, nam terminus a quo in motu potest dici principium unde motus, non tamen causa. Deinde cum dicit:
Omnium igitur principiorum commune est primum esse unde aut est, aut fit, aut cognoscitur: horum autem haec quidem inexistentia sunt, illa vero extra; quapropter, et natura principium, et elementum, et mens, et voluntas, et substantia, et quod cujus causa ; multorum enim et cognitionis, et motus principium est bonum et malum.
Reducit omnes modos principii ad unam communem rationem, dicens, quod omnium principiorum, id est, omnium praedictorum modorum est hoc commune unum, scilicet esse primum, aut est, aut fit, aut cognoscitur, id est, aliquid dicitur primum, vel quantum ad esse sicut prima pars rei quantum ad tertium modum: vel quantum ad fieri, quantum ad primum, secundum, quartum, quintum modum, ut patet intuenti: sive quantum ad cognitionem, quantum ad ultimum modum: haec autem scilicet principia haec quidem sunt inexistentia, ut in tertio modo:haec autem extra, ut in omnibus aliis modis: quapropter et natura, et elementum sunt principium intrinsecum, ut inferius patebit, et mens, id est intellectus, et voluntas, quae sunt principia artificialium, supple sunt principium extrinsecum ; substantia etiam, id est, forma dicitur principium, scilicet intrinsecum, et quod est cujus causa, id est, finis dicitur etiam principium, sed extrinsecum, quod probat, quia multorum est principium, et cognitionis, et motus id quod est bonum et etiam malum ; fi nis autem habet rationem boni, ut dicetur capitulo sequenti; bonum autem dicitur principium in prosequendo, sed malum in fugiendo ; omne ergo principium reducitur ad rationem primitatis, nam idem dico principium et primum, ut patet 1. Posteriorum.
SUMMAE UNICAE