IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ponit varias acceptiones quatuor causarum quae ad multas difficultates solvendas deserviunt, de quarum proprietatibus, speciebus et modis fusius in reliqua parte capitis, ut suis locis notabitur.
Causa vero dicitur uno quidem modo ex quo fit aliquid inexistente, ut aes statuae, et argentum phialae, et horum genera.
Postquam Philosophus distinxit hoc nomen principium, nunc distinguit hoc nomen causa. Circa quod duo facit. Primo enim distinguit causarum species. Secundo causarum modos. Secunda ibi: Modi vero causarum. Prima in tres : primo enim distinguit species causarum. Secundo declarat quasdam conditiones et proprietates consequentes ipsarum causarum species. Tertio, ut facilior appareat ejus doctrina, resumit species causarum reducens ad quatuor, et exemplificans de eis. Secunda ibi : Accedit autem multoties. Tertia ibi : Omnes vero cau?ae. Prima in quatuor secundum quod distinguit quatuor species causarum : primo enim exponit speciem causae materialis: secundo speciem causae formalis; tertio speciem causae efficientis; quarto speciem causae finalis. Secunda ibi : Alio vere modo species. Tertia ibi : Amplius unde principium. Quarta ibi : Amplius ut finis. Dicit ergo quod causa dicitur uno modo ex quo aliquid fit ut inexistente, id est, intus existente, ut aes statuae, et argentum phialae et horum genera.
Notandum, quod aliquid dicitur fieri ex aliquo non tantum ex materia, sed etiam ex privatione et contrario, ut dicitur primo Physic. text. com. 43. et inde, differenter tamen: nam ex privatione et contrario fit aliquid non ut ex existente, nam si album fit ex non albo, vel ex nigro ipsum nigrum, vel non album, non manet, nec inexistit ipsi albo, quinimo corrumpuntur ad generationem albi: sed ex materia fit aliquid ut ex inexistente, nam aes manet et inexistit ipsi statuae factae ex aere, et similiter argentum phialae ; non solum autem istae sunt de genere causae materialis, sed etiam eorum genera. Sicut igitur aes dicitur materia statuae, et argentum phialae, sic etiam metallum et corpus et hujusmodi quae sunt genera aeris et argenti, possunt dici genera statuae et phialae. Deinde cum dicit: .
Alio vero modo species et exemplar, haec autem est ratio ipsius quod quid erat esse et hujus genera, ut ejus quod diapason duo ad unum, et totaliter numerus et paries quae in ratione.
Exponit speciem causae formalis dicens, quod alio modo supple dicitur causa species, id est, forma, et exemplar, haec autem est ratio ipsius quod quid erat esse; forma enim maxime pertinet ad quidditatem rei, e ejus genera, id est, quod sicut genus materiae reducitur ad causam materialem, sic genus formae ad causam formalem, quod declarat cum subdit, ut ejus quod est diapason, supple est causa formalis, duo ad unum, id est, proportio duorum ad unum: tradunt enim Musici, quod quando duo soni se habent ad invicem in dupla proportione, dicitur inter eos esse consonantia, quae dicitur diapason, et ideo dualitas, sive proportio dupla quae oritur ex dualitate, est forma ipsius diapason, et totaliter numerus, qui scilicet est genus dualitatis , est etiam supple forma ipsius diapason; iterum partes quae sunt in ratione, id est, in definitione, supple sunt etiam formae.
Notandum, quod forma rei vocatur species, quatenus est principium essendi et specificandi; nam unaquaeque res ponitur in specie per suam formam, et distinguitur specifice a quocumque. Vocatur etiam exemplar quatenus est principium generandi, et assimilandi genitum generanti, in generatione univoca, ut sic ipsa forma generantis sit quoddam exemplar, ad cujus similitudinem ipsum genitum univoce generatur: ita etiam et forma appropriate vocatur ratio ejus, et quod quid erat esse, non quin materia pertineat ad definitionem rei, et quod quid erat esse rei, sicut vult Philosophus 7. et 8. hujus text. com. 33. et infra, text. com. 6. et 9. expresse; sed haec dicitur per quamdam appropriationem quatenus forma est principalior pars definitionis, et principalius faciens ad quidditatem rei.
Notandum etiam, quod partes rei sunt in duplici genere, sicut dicitur 7. hujus, text. com. 34. quaedam sunt partes formales, et quaedam sunt partes materiales. Dicuntur autem partes formales illae, quae pertinent ad speciem et quidditatem specificam rei, ut quidditas est: et hoc modo cum materia pertineat ad esse specificum rei, ut ibidem probat Philosophus, text. com. 2. et inde, non tantum forma, sed etiam materia est pars formalis rei. Sed dicitur pars materialis illa quae non respicit, nec pertinet ad quidditatem specificam rei, ut specifica est, sed magis ut individua est: et hoc modo, ut ibidem dicitur, semicirculus est pars materialis circuli, et non formalis. Quando ergo dicitPhilosophus quod omnes partes definitionis sunt formae, non intendit excludere materiam, cum materia sit de essentia speciei, et pars definitionis rei, ut habetur secundo Physic. text. com 33. et inde, et 7. et 8. hujus, text. com. 6. et 9. quinimo ipsa materia sicut est pars formalis rei, sic potest dici forma rei isto modo, ut per partem formalem intelligamus partem essentialem rei, modo praeexposita. Deinde cum dicit :
Amplius unde principium permutationis primum, aut quietis, ut consiliator et pater pueri, et omnino efficiens facti, et permutans permutati.
Exponit speciem causae efficientis, dicens quod amplius supple, dicitur alio modo causa : unde principium primum permutationis aut quietis, ut consiliator, dicitur causa, et pater dicitur causa pueri, et omnino, id est, universaliter, efficiens facti, et permutans permutati.
Notandum quod causa efficiens distinguitur : quia quaedam est principalis, et quaedam est secundaria, et coadjuvans. Iterum potest distingui, quod quaedam est universalis, et quaedam est particularis. Quantum ergo ad causam principalem et secundariam dicit; unde primum principium ut consiliator, ita quod per primum principium intelligatur causa principalis, et per consiliatorem causa secundaria. Quantum vero ad causam particularem et universalem, dicit, pater pueri, et efficiens facti, et permutans permutati: efficiens enim est universalius quam pater, et commutans et permutans quam efficiens,ut habetur primo de generatione, text. com. 25. capitulo de tactu. Deinde cum dicit :
Amplius ut finis,haec autem quod est cujus causa, ut ambulandi sanitas; nam propter quid ambulat? ut sanetur; et dicentes ita putamus reddidisse causam.
Exponit speciem causae finalis. Circa quod duo facit : quia primo determinat de fine. Secundo de his quae sunt ad finem. Secunda ibi : Et quaecumque movente. Dicit ergo quod amplius, supple dicitur causa, ut finis, haec autem est quod cujus causa, ut ambulandi sanitas;nam si supple interrogetur, propter quid ambulat? dicimus ut sanetur; et dicentes, id est, respondentes, ita putamus reddidisse causam; ex hoc ergo probatur, quod finis habet rationem causae, quia ad quaestionem factam propter quid, quae quaerit de causa, respondemus per finem, et putamus nos respondisse et assignasse causam ejus quod quaeritur, et hoc modo sanitas est causa ambulandi. Deinde cum dicit :
Et quecumque movente alio intermedia fiunt finis, ut sanitatis attenuatio, aut purgatio, aut pharmacia, aut organa ; haec namque omnia finis gratia sunt. Differunt autem ab invicem tanquam entia; haec quidem ut organa, illa vero ut opera; ergo causae fere toties dicuntur.
Determinat de his quae sunt ad finem ostendens quae se habent ad finem, dicens quod quaecumque movente alio sunt, intermedia fiunt finis, id est gratia finis; vult dicere quod omnia quae sunt media inter primum movens et ultimum finem, sunt gratia finis, sive sunt ad finem, ut sanitatis scilicet gratia, fit attenuatio, aut purgatio, aut pharmacia, id est, medicina laxativa, aut organa, id est, instrumenta per quae ministratur aliqua medicina ad sanitatem ordinata, ut clyster quo ministratur pharmacia, et lanceola qua fit phlebotomia; haec namque omnia sunt gratia finis, id est, sanitatis, differunt tamen ab invicem tanquam entia, haec quidem ut organa, illa vero ut opera. Patet etiam quod purgatio et attenuatio dicunt quasdam operationes; clyster vero et lanceola et hujusmodi, quaedam organa sive instrumenta.
Notandum quod ista, quae enumerata sunt, se habent secundum quemdam ordinem ad ipsam sanitatem, nam attenuatio est propinquissima sanitati; purgatio vero est per quam acquiritur attenuatio; organa vero sive instrumenta, sunt quibus pharmacia ministratur. Ultimo epilogat quod causae fere toties dicantur, et dicit fere secundum Alex. super 2. Physic. text. com. 30. propter causas per accidens; nam omnes causae dictae sunt causae per se, vel hoc dicit propter modos causarum inferius ponendos. Deinde cum dicit: