IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Quatuor tantum esse causarum genera, et exemplificat in singulis, cui apponit Doctor optimas notas.
Omnes vero causae dictae in quatuor cadunt modos manifestissimos: nam elementa syllabarum et materia factorum, ut et ignis, et terra, et talia omnia corporum; et partes totius, et suppositiones conclusionis, ut ex quo causae sunt. Horum autem haec quidem quasi subjectum ut partes; illa vero ut quod quid erat esse, ut totum et compositio et species. Sperma vero, medicus et consiliator, et omnino efficiens omnia sunt causae unde principium permutationis, aut status; alia vero ut finis, et bonum aliorum, nam quod cujus causa optimum et finis aliorum vult esse. Nihil autem differt dicere sive bonum sive apparens bonum. Causae quidem igitur hae et lot sunt specie.
Resumit omnes dictas species causarum, ostendens eas esse quatuor tantum, exemplificans de eis dicens, quod omnes dictae causae cadunt in quatuor manifestissimos modos; nam elementa, id est, litterae syllabarum et materia factorum, puta artificialium, ignis, terra et hujusmodi corporum simplicium elementorum, etiam partes totius et suppositiones, id est, principia respectu conclusionis: omnia supple ista sunt causae ut ex quo, id est de genere causae materialis, et sic exemplificat primo de causa materiali dicens quod horum supple ex quo res constituitur, haec supple habent quasi subjectum, et materiam, ut paries et caetera supradicta. Secundo exemplificat de causa formali, dicens, sed illa, id est, alia se habent ut quod quid erat esse, id est, ut formalis causa, ut totum, compositio, species. Tertio exemplificat de causa efficiente, dicens sperma vero et medicus, et consiliator, et omnia efficiens, omnia supple haec sunt causae, unde principium permutationis aut status, id est quietis. Ponit autem sperma inter causas efficientes ratione virtutis activae, quae est in spermate: nam secundum suam opinionem sperma viri habet virtutem activam in generatione foetus: menstrua autem feminae se habent ut materia, et cedunt in substantiam foetus, de quo utrum verum sit, vel non, habet declarari in 8. hujus. Quarto exemplificat de causa finali dicens, quod alia causa se habet, ut finis, et bonum aliorum; nam quod est cujus causa, est optimum inter alia, et vult esse finis aliorum, vult esse, id est, habet aptitudinem, ut sit finis aliorum; addit autem, quod nihil refert dicere bonum, sive apparens bonum, hoc autem dicit si forte diceretur, quod non semper finis bonus est: nam aliquando aliqui praeficiunt sibi malum finem, quando inordinate agunt, puta latro vel homicida: ideo dicit, quod nihil differt, sive ille finis sit bonus existenter, sive apparenter: nam omne agens agit propter illud quod sibi apparet bonum, hoc enim per se intendit, licet illud sit malum secundum esse: latro autem intendit ditari, et homicida vindicare injuriam, quae eis videntur bona magis quam opposita, nullum enim agens agit respiciens per se ad malum: ultimo epilogat, quod causae quidem hae sunt, et tot species, sicut dictum est.
Notandum, quod omnia enumerata in prima parte litterae reducuntur ad causam materialem; nam litterae sunt materia syllabarum, patet de se, et materia artificialium, puta lignum vel lapis, ignis etiam et terra, aqua et aer, sunt materia corporum mixtorum, partes etiam: nam quae umque quantitates seu quantitativae, et materiales sunt materia totius. Praemissae etiam dicuntur materia conclusionis: nam in praemissis est considerare medium et duas extremitates, quarum una de altera concluditur virtute medii, quod non intrat conclusionem: praemissae igitur possunt dici causa efficiens conclusionis ratione medii, sed sunt materia conclusionis ratione extremitatis majoris et minoris, quae sunt partes conclusionis.
Notandum etiam, quantum ad secundam partem litterae, quod forma comparata ad materiam dicitur totum, et compositio et species aliter, et aliter secundum quod materia sumitur tripliciter in diversis : quaedam enim est materia secundum compositionem, ut lapides sunt materia domus, et isti correspondet forma, quae dicitur compositio. Alio modo est materia secundum alterationem quamdam, ut cibus alteratus dicitur esse materia corporis vel sanguinis, et isti materiae correspondet forma, quae dicitur species: nam alimentum corruptum et conversum suscipit speciem, et formam aliti. Alio modo accipitur materia secundum alterationem simul, et compositionem, ut quatuor elementa sunt materia mixti, eo modo quo manet in mixto, et isti materiae correspondet forma, quae potest dici totum, sicut ex aqua et melle fit quoddam totum, quod dicitur hydromeli.