IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Varii modi seu combinationes causarum; sunt enim communes vel propriae; per se vel per accidens; actu vel potentia; simplices vel compositae; quorum quilibet duo membra opposita continet, et varie subdividi possunt, quae bene explicat Doctor.
Modi vero causarum numero quidem multi sunt; capilulati vero, et hi pauciores. Dicuntur enim causae multipliciter, et ipsarum speciei ejusdem prius, et posterius alia quam alia, ut sanitatis medicus, et artifex, et ejus, quod est diapason duplum, et numerus, et semper continentia quaecumque singularium.
Postquam Philosophus distinxit causarum species, nunc distinguit causarum modos. Circa quod tria facit: quia primo ponit quatuor modos sive combinationes causarum. Secundo reducit eos in se invicem. Tertio ponit quoddam documentum circa praedicta. Secunda ibi : Attamen omnia. Tertia ibi : Differunt in tantum.
Ad evidentiam primae partis sciendum, quod modi causarum possunt quadrupliciter combinari. Prima combinatio est, vel sunt propriae vel communes. Secunda, vel sunt per se vel per accidens. Tertia, vel sunt actu vel potentia. Quarta, vel sunt simplices vel complexae. Primo ergo exponit primum modum. Secundo secundum. Tertio tertium: et quarto quartum. Secunda ibi : Amplius autem, ut accidens. Tertia ibi : Praeter omnes autem. Quarta ibi : Amplius autem complexa. Dicit ergo quod modi causarum multi quidem numero, capilulati vero, id est, principales et capitales sunt pauciores, et hi qui sequuntur: dicuntur enim causae multipliciter et earum conspicialium, id est, causarum, quae sunt in eodem genere, supple est aliqua diversitas, quia altera, supple causa estprius, et altera est posterius, id est propria: et ille est primus modus, et prima combinatio causarum, quod exponit cum subdit, ut causa sanitatis est medicus, et artifex, scilicet medicus est causa propria, artifex causa communis, sicut patet: et istae causae pertinent ad genus causae efficientis: similiter supple ipsius diapason est causa duplum et numerus; duplum ut causa propinqua, et numerus ut communis. Addit autem, quod semper quae sunt continentia singularia se habent supple sicut causae communes et universales.
Notandum, quod modi causarum hic traditi sumuntur multum universaliter: nam quilibet corum habet sub se multos modos, quatenus possunt accipi secundum diversa genera causarum, similiter est de per se et de per accidens: iterum per se et per accidens sunt duo modi, et tamen ducuntur ad unum commune, et ad unam combinationem. Iterum causae dicuntur multipliciter non solum quantum ad diversitatem generis vel speciei, sed etiam quantum ad causas particulares, quae reducuntur ad idem genus: bene ergo dicitur, quod modi causarum sunt multi numero, sed capitales et sub compendio accepti sunt pauciores.
Notandum etiam, quod causa communis et propria in eodem genere causae dupliciter sumi possunt, scilicet vel secundum communitatem causalitatis, vel secundum communitatem praedicationis. Exemplum primi, Sol et homo generant hominem: Sol est causa communis isto modo, et homo est causa propria et particularis. Exemplum secundi, artifex ut communis, et medicus ut propria. Patet autem quod artifex de medico praedicatur, non Sol de homine, sicut patet: utroque autem modo commune se habet ut continens, et proprium ut contentum, licet difformiter. Universalia enim, et genera continent sua inferiora, et virtutes caelestes continent inferiores, illa continentia, quae competit causis essentialiter ordinatis: praetermisso autem primo modo, exemplificat de secundo. Deinde cum dicit:
Amplius autem ut accidens, et horum genera veluti statuae aliter Polycletus, et aliter statuae factor, quia accidit statuae factori Polycletum esse. Et continentia accidens, ut homo causa statuae, aut et totaliter animal, quia Polycletus homo, et homo animal. Sunt autem et accidentium alia aliis remotius et propinquius, ut si albus et musicus causa dicantur statuae, et non solum Polycletus, aut homo.
Exponit secundum modum dicens, quod amplius, supple est quaedam causa, ut accidens, et horum genera, quaedam supple per se veluti statuae, aliter est causa Polycletus; nomen est proprium ut Socrates, et aliter statuae factor; nam supple statuae factor supple est causa per se, Polycletus vero causa per accidens: sic et universalia continentia Polycletum, ut homo et animal: ideo subdit, quod et continentia per accidens, id est, causam per accidens, sunt supple causa per accidens, ut homo est causa statuae, aut ex toto, id est, universaliter animal, quia Polycletus homo est, et homo animal. Subdit vero quod accidentium, id est, causarum per accidens, alia sunt remotiora aliis, alia propinquiora, ut sinon solum Polycletus aut homo, dicantur supple causae per accidens statuae; sed albus, et musicus etiam dicantur causa statuae isto modo, nam supple albus et musicus sunt causae per accidens remotiores, quam Polycletus, aut homo.
Notandum, quod per se causa statuae est ipse statuae factor, nam habet propriam formam, scilicet artem, quae per se ordinatur ad talem effectum, et est sibi principium quo formale: ipsi autem statuae factori ut sic accidit, quod sit Polycletus, vel Socrates: nam dato, quod non esset Polycletus vel
Socrates, nihilominus posset facere statuam per artem quam habet,
et ideo ut stat sub isto Attributo, quod est esse talem artificem accidit sibi esse Polycletum: sicut autem causa per se dividitur in universaleet particulare, sive in prius 1 et posterius, ita etiam causa per accidens, scilicet non solum Polycletus, sed etiam homo vel animal. Notandum etiam quod per accideras potest dupliciter sumi, scilicet vel ex parte effectus, vel ex parte causae. Primo modo dicitur, causa per accidens respectu ejus, quod accidit effectui per se, quod potest etiam dupliciter intelligi. Unio in odo, quia habet ordinem necessarium ad effectum per se, sicut remotio impedimenti habet ordinem necessarium ad effectum, et propter hoc agens removens impedimentum dicitur agens per accidens. Exempium, aperiens fenestram est causa illuminationis domus, et removens trabem est causa descensus lapidis existentis super trabem. Alio modo potest esse, quando effectus per accidens habet aliquem ordinem ad effectum per se non necessarium, nec ut in pluribus, sed ut raro. Exemplum, ut inventio thesauri ad fossionem foveae, et hoc modo casus et fortuna dicuntur causae per accidens, secundo Physicorum, t. c. 50. et inde: sed dicitur causa per aecidens ex parte causae, quando scilicet dicitur causa effectus id quod accidit causae per se. Exemplum, hoc modo album et musicum, et etiam Polycletus dicuntur causae statuae per accidens, quia quodlibet eorum accidit statuae factori, ut statuae factor est: sed sunt ibi gradus secundum propinquius et remotius, nam licet Polycletus, album et musicum, sint causae per accidens ipsius statuae factoris, nihilominus tamen Polycletus est causa propinquior quam album et musicum, quatenus Polycletus est magis idem cum statuae factore, quam album et musicum; nam Polycletus est sibi idem realiter et per se; album autem et musicum sunt sibi idem per accidens et non idem realiter: iterum album et musicum inter se habent ordinem propinquioris et remotioris, quatenus musica est in eodem subjecto proximo cum arte statuae factiva quae est principium formale per se ipsi artifici: nam tam musica quam talis ars sunt in intellectu, ut in subjecto, licet altera sit in intellectu practico, altera in . speculativo, realiter tamen non sunt nisi unus intellectus; albedo autem est in corpore, ut in subjecto, in quo non est ars statuae factiva, et ideo licet utraque sit causa per accidens statuae, musicum tamen est causa propinquior, et album remotior. Deinde cum dicit:
Praeter omnia autem, et proprie dicta, et secundum accidens, haec quidem ut potentia dicuntur, illa vero ut agentia, ut ipsius aedificari aedificator,aut aedificans aedificator.
Exponit tertium modum causarum. Circa quod duo facit, quia primo facit quod dictum est. Secundo autem ostendit istos modos, et istas combinationes similiter reperiri in causis et effectibus. Secunda ibi : Similiter autem. Dicit ergo, quod praeter omnes hujusmodi causas dictas proprie, id est, per se, et secundum accidens adhuc supple, haec quidem, scilicet causae dicuntur
potentia, id est, sunt causae in potentia; alia vero ut agentia, id est, sunt causae in actu, ut aedificationis aedificator est causa, scilicet in potentia, aut etiam aedificans, scilicet est causa in actu; aedificator enim significat habentem habitum quo potest aedificare, aedificans autem significat actum jam aedificandi. Deinde cum dicit :
Similiter autem dicuntur, et in quibus causae sunt causae dictis, ut hujus statuae, aut statuae, et omnino imaginis, aut aeris hujus, aut aeris, aut omnino materiae, et in accidentibus similiter.
Ostendit dictos modos similiter esse in effectibus dicens, quod similiter dicentur causae, et in quibus sunt causae, scilicet effectus dictis modis, ut supple aedificator est causa hujus statuae, quod est particulare et posterius, aut statuae, quod est universale et prius, et omnino imaginis, quod est magis universale et magis prius. Similiter est aliqua causa hujus aeris, quod est particulare et posterius, aut aeris, quod est universale et prius, aut omnino materiae, quod est universalius, similiter autem, et in accidentibus, id est, in effectibus per accidens; nam supple statuae factor, qui est causa statuae per se potest dici esse causa per accidens albiet nigri, quae accidunt ipsi statuae, ut causantur ab ipso statuae factore.
Notandum, quod sicut causa potest accipi specialiter et generaliter, per se et per accidens, in actu et potentia, similiter et effectus; sed de actu, et potentia tacuit forsan Philosophus causa brevitatis. Deinde cum dicit:
Amplius autem complexa haec, et illa dicuntur, ut nec Polycletus, nec statuae factor, sed Polycletus statuae factor.
Exponit quartum modum dicens, quod amplius supple dicuntur causae quaedam complexa et haec, et illa, scilicet per se et per accidens, et dicuntur supple etiam incomplexe et singulariter,ut nec Polycletus dicitur causa complexa seorsum, nec statuae factor seorsum, sed Polycletus et statuae factor simul, vult dicere, quod causae possunt accipi dupliciter. Uno modo composite et complexe. Alio modo simpliciter et incomplexe. Exemplum primi, Polycletus statuae factor, hic enim accipitur simul causa per se, et per accidens. Exemplum secundi, si ipse Polycletus accipitur seorsum, vel statuae factor seorsum, et ista est combinatio causarum. Deinde cum dicit :