IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Omnes praedictos causarum modos reduci ad ultimum, scilicet actum et potentiam, hunc tamen docet caeteris differre.
Attamen omnia haec sunt pluraliter sex, dupliciter autem dicta: aut enim ut singulare, aut ut genus, et ipsius secundum se: aut secundum accidens, aut ut genus accidentis: aut ut complexa haec, aut ut simpliciter dicta : amplius, ut agentia, aut secundum potentiam.
Reducit dictos modos et combinationes causarum in se invicem.
Ad cujus evidentiam notandum, quod tres combinationes de praedictis possunt reduci ad aliam, quae est tertia: nam proprium et commune, per se et per accidens, simplex et compositum, sive complexum reducuntur ad potentiam et actum, cum quodlibet illorum potest distingui per potentiam et actum; cum ergo sint tres combinationes reductae ad aliam, tunc habent sex modos, quorum quilibet distinguitur per actum et potentiam: ex quo sequitur, quod omnes modi sic multiplicati erunt duodecim, ut dicit Commentator cap 3. hujus, ideo dicit quod attamen omnia, quae dicta sunt, sunt pluralitate sex, sed dupliciter dicta, ex eo scilicet, quod quilibet illorum modorum dividitur per potentiam et actum; aut enim dicuntur causae, ut singulae, aut ut genus, id est, sicuti singulares aut sicut generales, quantum ad primam combinatio? nem; aut secundum se, aut secundum accidens, aut ut genus accidentis, quantum ad secundam combinationem, quae sive secundum quod causae possunt accipi per se vel per accidens, et genus accidentis, aut ut complexa, haec autem ut simpliciter dict a, quantum ad tertiam combinationem; et quia omnes istae combinationes possunt distingui per potentiam et actum, ut praedictum est, ideo subjungit: amplius supple omnia praedicta dicuntur ut agentia, id est, causa in actu, aut secundum potentiam.
Notandum circa praedicta, quod alia est distinctio causarum per species, et alia per modos praedictos; nam distinctio per species est quasi per differentias essentiales, quatenus sumitur penes diversas rationes causalitatis constituentes diversas species causarum; divisio vero per modos accipitur penes diversas habitudines causarum, ideo est quasi per differentias accidentales, quae speciem causae non diversifieant; nam tales habitudines sunt in his, quae habent eamdem rationem essendi in genere vel in specie, sicut sunt per se per accidens propinquum et remotum,etc. sicut patet per dictos modos, sive per dictas combinationes intuenti.Deinde cum dicit :
Differunt autem in lanium, quod agentia quidem et singularia simul sunt et non sunt, et ipsa, et quorum causae, ut hic medens cum hoc convalescente, ethic aedificator cum hoc aedificio. Quae autem secundum potestatem non semper, corrumpuntur enim non simul domus et aedificalor.
Ponit quoddam documentum circa dictas combinationes dicens, quod supple licet omnes causae dividantur per potentiam et actum, tamen differimini lanium quidem quod agentia et singularia, id est, causae in actu, et singulares simul sunt et non sunt, et ipsa et quorum sunt causae, id est effectus eis correspondentes, ut hic medicus cum hoc convalescente, qui sci licet sit sanus per medicinam, et hoc aedificans cum hoc aedificio; quae vero sunt secundum potestatem non semper, id est, quod causae effectus accepti in potentia non semper simul sunt et non sunt, non enim simul corrumpuntur aedificium et aedificator: patet enim quod aedificium potest manere corrupto aedificatore, et e converso, sed impossibile est aliquid aedificari actu, nisi sit aliquis aedificans actu, et hujusmodi.
SUMMAE UNICAE