Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 28 seqq.) Veniet in Aioth, transibit in Magron: apud Machmas commendabit vasa sua. Transierunt cursim Gabee sedes nostra (sive ut alibi scriptum reperimus: mansione manserunt); 152 obstupuit Rama, Gaba Saulis fugit. Hinni voce tua, filia Gallim; attende, Laisa, paupercula Anathoth: migravit Medemena: habitatores Gebim confortamini. Adhuc dies est, ut in Nob stetur: agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Jerusalem. LXX: Veniet enim in civitatem Aggai, et transibit in Mageddo: et in 0141D Machmas ponet vasa sua: et transibit vallem, et veniet in Aggai. Timor apprehendet Rama civitatem Saul: fugiet filia Gallim: attende Laisa: audietur in Anathot: obstupuit Medemena, et habitatores Gebim. Consolamini hodie in via, ut maneat: consolamini montem filiae Sion, et collem Jerusalem. Multum in hoc loco LXX ab Hebraico discrepant: quam ob rem utramque Editionem posuimus, ut quid nobis videatur in singulis, Christo, si meruerimus (( Al. meruimus)), inspirante, dicamus. Describit sermo propheticus Assyrii iter pompamque redeuntis de Aegypto Jerusalem, et quanto strepitu quantoque cursu ad oppugnandum 0142A eam veniet. Et primum, inquit, veniet in Aioth (( Al. Aiath)), ubi prae festinatione nimia nolens manere, transibit in Magron, tantamque capiendae urbis habebit fiduciam, ut apud Machmas commendet sarcinas suas, quasi cito subversa urbe rediturus: quibus depositis, transibit eam cursim, et in Gabee habebit diversorium: quo paululum ibidem subsistente, ut lassum refoveat exercitum, Rama urbs vicina terrebitur: Gaba Saulis quondam civitas fugiet. Tunc et filia Gallim, quae Hebraice dicitur Beth Gallim (), ita ejulabit, ut equorum arbitreris hinnitum. Unde, o Laisa, et paupercula, vel obediens, sive humilis Anathoth (tribus enim modis interpretari potest), diligenter attendite, et declimate currentis impetum, si potestis: migravit enim jam de sedibus suis urbs 0142B Medemena. Vos autem qui habitatis in collibus, quod interpretatur Gebim, tuti locorum altitudine, confortamini, id est, arma corripite. Adhuc tantum supererat diei, ut stans in oppidulo Nob, et procul urbem conspiciens Jerusalem; agitaret manum suam, atque concuteret super montem Sion, vel despiciens eam atque contemnens, vel insultans et comminans, et admirans, quod toto sibi Oriente subjecto, tam parva civitas potentiae suae audeat repugnare. 153 Haec juxta Hebraeos, ut nobis ab eis traditum est, brevi sermone perstrinximus. Nunc quid juxta LXX editionem Ecclesiastici viri de hoc loco sentiant, subjiciamus. Cum jugum Assyrii, sive ut quidam male arbitrantur, Babylonii, ablatum fuerit de humeris tuis, atque corruptum, fugiens Assyrius Sennacherib, 0142C cum paucis reliquiis veniet in Aggai, quae in Hebraico non habetur. Et tanta erit fugientis trepidatio, ut ibi manere non audeat, sed transibit in Mageddo, quam et ipsa Scriptura non continet. Et quia sarcinis suis praepeditus velocius fugere non poterit, deponet vasa in Machmas, et gradu concito transibit vallem, quam et ipsam Hebraeus sermo non resonat: et rursum veniet in Aggai, quae bis in hoc loco ponitur, et in Hebraico non habetur. Ad sonitum fugae ejus contremiscet Rama, civitas Saul: quod perspicue falsum est. Civitas enim Saul appellatur Gaba, ut in Hebraico continetur. Deinde veniet in Gallim: audiet Laisa, audiet Anathoth, contremiscet Medemena. Habitatores autem Gebim et colles, quae sunt in Jerusalem, id est, excelsi quique viri, provocantur 0142D ad consolandam Jerusalem: non longo post tempore, sed in praesentiarum, et eadem die dum in via est Assyrius; ut maneant in locis suis, et perturbati timore nequaquam fugiant. Hoc juxta litteram. Caeterum quidam in isto loco, cum falsorum nominum juxta LXX ἐτυμολογίας invenire non possit, nec se in libro Hebraicorum Nominum reperire potuisse testetur, mittit nos ad incertum, ut dicat in extremo mundi tempore, et in consummatione hujus saeculi imminentibus poenis, sensum magnum, principem Assyriorum esse fugiturum: et per diversa loca variosque profectus fugere cupere ab ira Dei. Cumque 0143A ille fugerit, habitatores Gebim, id est, excelsas quasque virtutes sermone prophetico provocari, ut consolentur fugientem, doceantque ne fugiat, sed maneat in via, et Dei praestoletur misericordiam; et non solum consolari fugientem, seu in bonis operibus filiam Sion revocare a luctu, et ad salutem poenitentiae provocare, et hos esse colles in Jerusalem de quibus in posteriore parte 154 hujus prophetae legimus: Consolamini, consolamini populum meum, sacerdotes: loquimini ad cor Jerusalem (Isa. XL, 1) . Haec dixit, quia rei veritate constrictus aliud quod diceret non habebat.
Ecce Dominator Dominus exercituum confringet lagunculam in terrore, et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur, et subvertentur condensa saltus 0143B ferro, et Libanus cum excelsis cadet. Putant quidam hunc locum adhuc dici de Assyrio, quod illo contrito, omnes in circuitu nationes, quae ditioni illius subjacebant, succidantur et humilientur, et saltus densissimus subvertatur: per quem μεταφορικῶς populum et principes intelligi volunt. Libanum quoque cum excelsis suis cadere, ut nihil omnino Assyriae resideat potestatis. Alii vero ab hoc loco volunt principium esse de Christo: maxime cum et ea quae sequuntur, et nos de illo, et Circumcisio scripta fateatur. Dixerat supra nomen de Virgine pueri nascituri, quod appellaretur Emmanuel; et postea Prophetissae conceptus utero vocaretur, accelera, spolia detrahe, festina praedari (Isa. VIII, 3) , et ipse esset lapis offensionis et petra scandali duabus 0143C domibus Israel: cujus principatus esset in humero ejus, et vocaretur sex nominibus: admirabilis, et consiliarius, et Deus, et fortis, et pater futuri saeculi, et princeps pacis: et quod multiplicaretur ejus imperium, et pacis non esset terminus. Nunc in prologo adventus ejus, prius quam dicatur quod de Jesse et David sit genere nasciturus, per translationem fractae lagunculae passio illius demonstratur: quod, volente Deo, idcirco caro ejus morti tradita sit, ut Judaeorum sublimitas destruatur, et excelsi quondam in terram corruant; et Libanus cum suis cedris succidatur, de quo in Zacharia legimus: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas: ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt (Zach. XI, 1, 2) . Quod 0143D autem a Patre contritus et percussus esse dicatur, et illud indicio est: Percutiam pastorem, et oves dissipabuntur (Zac. XIII, 7) . Et aliud testimonium: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt (Psal. LXVIII, 2) . Verbum Hebraicum () Phura, quod Aquila κεραμεῖον interpretatus est, Theodotio Symmachusque verterunt ληνὸν, id est, torcular, quod 0144A 155 et ipsum juxta inscriptionem trium psalmorum dominicam significat passionem, ipso dicente in Isaia: Torcular calcavi solus, et de gentibus vir non erat mecum (Isa. LXIII, 3) . LXX autem pro torculari, novum sensum inferentes, gloriosos interpretati sunt.