IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Explicat secundum modum improprium elementi, et juxta eum duas conclusiones, quas clare explicat Doctor, et quomodo elementum dicitur indivisibile.
Et transferentes autem elementum vocant hinc quodcumque unum ens, et parvum ad multa fuerit utile, quapropter et parvum, et simplex, et indivisibile dicitur elementum.
Ponit secundum modum eleinenti, ut sumitur a quibusdam improprie , sive transumptive. Circa quod duo facit. Primo enim ponit: illum modum. Secundo juxta istum modum sic acceptum a quibusdam, infert duas conclusiones ibi : Unde venit maxime. Dicit ergo, quod hinc, id est ex praemissa ratione, sive descriptione elementi, quidam transferemes vocant elementum, ad significandum supple quodcumque unum ens, et parvum quod ad multa fuerit utile;quapropter secundum eos illud, quod est parvum, scilicet in quantitate, et sim-plex, non compositum ab aliis, et indivisibile, scilicet in alia diversas elementum dicitur.
Notandum, quod ex eo quod elementum est indivisibile secundum speciem, modo praeexposito, acceperunt aliqui quod elementum sit unum et parvum; sed ex eo, quod est primum, quod sit simplex: ex eo autem quod ex elementis alia fiunt, dixerunt elementum esse ad multa utile. Deinde cum dicit :
Unde venit maxime universalia elementa esse, quia unumquodque eorum unum ens, et simplex in multis inest, aut omnibus, aut quamplurimis. Et unum, et punctum principium quibusdam videntur esse.
Juxta modum elementi sic acceptum, infert duas conclusiones, quarum secunda ponitur ibi : Quoniam ergo vocata. Dicit ergo, quod supple, ex eo quod aliqui sic transumptive accipiunt elementum: venit hoc, quod supple habent dicere, maxime universalia esse elementa, quia unumquodque eorum est unum ens et simplex. Universale enim dicitur unum secundum rationem; dicitur simplex ratione abstractionis, quia quanto abstractius tanto simplicius; inest etiam multis, et hoc sive omnibus, sicut sunt unum et ens; aut quamplurimis, sicut sunt alia universalia, et propter hoc universale potest dici esse utile ad multa. Subdit autem, quod supple per eamdem rationem unum et punctum videntur quibusdam esse principia sive elementa, quia scilicet utrumque istorum est unum etsimplex, et utile ad multa.
Notandum, quod nec universalia, nec unum, nec punctus proprie participant rationem elementi ; universalia quidem, quia non habent rationem materiae, ex quibus particularia componuntur, realiter loquendo, sed magis praedicant eorum quidditatem: punctus vero non est materia linearum, quia linea non componitur ex punctis. Unitas videturz forte posse dici elementum numeri, nam unitati respectu numeri competunt omnes particulae positae in descriptione elementi. Deinde cum dicit:
Quoniam ergo vocata genera universalia et indivisibilia (una enim est ipsorum ratio) elementa genera dicunt aliqui, et magis quam differentiam. Quoniam universale magis genus: nam cui differentia inest et genus sequitur; sed cui genus, non omnino differentia.
Infert secundam conclusionem, dicens, quod quoniam ipsa universalia quae dicuntur genera, sunt supple magis universalia, et indivisibilia quam species, nam ipsorum scilicet generum, est una ratio, et simplex: quare, inquam, sic aliqui dicunt genera esse elementa, et magis
quam differentiam, quae scilicet constituit speciem; quoniam genus est magis universale, nam cui differentia inest, sequitur, quod et genus, quia de quocumque praedicatur differentia, praedicatur et genus, sed non convertitur, ideo subdit: Sed cui genus non omnino differentia.
Notandum, quod genus dicitur esse indivisibile, et habere unam rationem, quatenus genus quod nullo modo est species, non potest habere rationem vel definitionem, quae ex genere vel differentia componatur, unde definitio non est nisi speciei. Unde et si aliquod genus, puta subalternum dicatur definiri, hoc est, ut habet rationem speciei, et ideo species est proprie divisibilis: et propter hoc dixerunt isti genera esse magis elementa quam species, et etiam quam. differentia, licet differentia sit aeque simplex, et forte simplicior quam genus, de quo alias. Ex his omnibus potest patere solutio cujusdam quaestionis, quae fuit in tertio libro t. c. 2. et inde, disputata, utrum scilicet genera sint magis elementa? Deinde cum dicit:
Omnium autem commune est elementum esse cujuslibet, quod primo inest cuique.
Ostendit quid habent commune omnes dicti modi elementi, dicens quod omnium, scilicet dictorum modorum, est hoc commune quod elementum etiam cujuslibet, dicitur esse id quod inest primo cuicumque, modo praeexposito, etc.
SUMMAE UNICAE