IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In toto hoc capite ostenditur necessarium sumi quatuor modis,quos clarissime explicat Doctor, et reliquos tres reducit ad quartum, rejiciens D. Thomae expositionem.
Necessarium dicitur, sine quo non contingit esse aut vivere, quasi concausali, ut respirare, et cibus animali necessarium, nam sine his esse est impossibile.
Postquam Philosophus distinxit intentiones sive significata nominum quae significant causas et principia, nunc distinguit hoc nomen necessarium significans quoddam consequens causas et principia, quatenus causa necessario influit ad esse causati. Circa quod tria facit. Primo enim praemittit modorum necessarii distinctionem. Secundo subjungit illorum modorum reductionem. Tertio concluditex dictis multiplicem conclusionem. Secunda ibi : Et secundum hoc necessarium. Tertia ibi : Hoc quidem itaque. Prima in quatuor secundum quod ponit quatuor modos necessarii. Secunda ibi : Et sine quibus. Tertia ibi : Amplius vim faciens. Quarta ibi : Amplius non contingit. Dicit ergo, quod necessarium dicitur, uno modo illud sine quo non contingit, scilicet aliquid vivere aut esse quasi concausali, id est, quod licet non sit causa rei principalis, est tamen quaedam concausa, ut respirare, et cibus est necessarium animali; nam sine his impossibile est esse ipsum animal;
respirare enim et cibus licet non sint causae principales vitae, sunt tamen quaedam concausae quatenus sine respiratione, quae est ad contemperamentum caloris naturalis, et sine cibo per quem restauratur aliquid deperditum, et impeditur totalis consumptio humidi radii calis, animal vivere non potest. Deinde cum dicit:
Et sine quibus homini bonum non contingit,aut esse,aut fieri, aut aliquod malunt expellere, aut privari, veluti bibere pharmacum necessarium ut non laboret, et ad Aeginam navigare ut pecuniam recipiat.
Ponit secundum modum dicens, quod supple necessaria dicuntur illa, sine quibus non contingit aut esse, aut fieri aliquod bonum, aut expellere, aut privari aliquod malum, ut bibere pharmacum, id est medicinam laxativam, est necessarium ut non laboret, ida est, ut non febricitet aliquis: est enim hoc necessarium, non quia sine hoc non possit animal vivere, sed quia sine hoc non posset bene vivere, quia hoc confert ad expellendum vel vitandum malum, puta aegritudinem, et navigare ad Aeginam, supple hoc est necessarium, ut pecuniam recipiat, id est, quod navigare ad illum locum qui dicitur Aegina est necessarium: non quia sine hoc non possit esse homo, sed quia sine hoc non posset aliquod bonum adipisci, puta pecuniam, quae for san sibi in tali loco daretur, et ideo talis navigatio est sibi necessaria ut pecuniam recipiat. Deinde cum dicit :
Amplius vim faciens et vis, hoc autem est quod praeter impetum et praevoluntatem impediens et prohibens, violentum enim necessarium dicitur.
Ponit tertium modum. Circa quod duo facit: quia primo ponit illum modum. Secundo ex illo infert duplex corollarium. Secunda ibi : Quapropter et triste. Dicit ergo, quod amplius, id est, alio modo dicitur necessarium, vis, id est violentia, et vim faciens, id est violentiam faciens, unde violentia dicitur quaedam necessitas; hoc autem, scilicet violentia, est aliquid impediens et prohibens praeter impetum et praevoluntatem, id est, contra appetitum naturalem et rationalem, violentum enim necessarium dicitur.
Notandum, quod ut declaratum fuit in primo libro, quidam est appetitus naturalis, quidam rationalis: primus appetitus potest dici quidam impetus quatenus non est liber, unde quod movetur secundum talem appetitum movetur quadam necessitate et impetu naturae, ut gravia moventur deorsum propter appetitum centri; secundus appetitus potest dici praevoluntas vel propositum, quia est ipsa voluntas quae est appetitus rationalis; illud ergo quod prohibet vel impedit illa quae sunt supple secundum appetitum naturalem vel rationalem, est violentum et dicitur necessarium isto modo. Deinde cum dicti :
Quapropter et triste sicut Z enonus ait: omnis enim res necessaria tristis est, et vis necessitas quaedam est, ut Sophocles dicit, sed vis me hoc facere coegit.
Infert duplex corollarium ex dictis. Secundurnponituribi: Et videtur necessitas. Dicit ergo, quod quapropter, quia supple necessarium dicitur isto modo, ideo omne violentum est triste, et flebile, sicut ait Eneus, quidam Philosophus, vel poeta sic dictus, cujus verba subdit : omnis enim res necessaria tristis est, et vis, id est, violentia, est quaedam necessitas, ut Sophocles dicit, quidam poeta sic dictus, cujus subdit : sed vis, id est, necessitas, vel violentia me hoc facere coegit.
Notandum quod ut praedictum est, violentia dicit impedire voluntatem: illa vero quae sunt contraria voluntati contristant, nam tristitia est de his quae accidunt nobis nolentibus, et ideo omne necessarium isto modo quod est violentum est contristativum. Deinde cum dicit :
Et videtur necessitas non aliquid increpabile esse recte; contrarium enim motui secundum praevoluntatem et secundum cogitationem.
Infert secundum corollarium, dicens quod necessitas, isto modo dicta, videtur esse aliquid non increpabile recte, quia est contrarium motui secundum praevoluntatem, et secundum excogitationem.
Notandum quod non recte culpamur, nisi de his quae voluntarie facimus. Unde Augustinus dicit quod peccatum adeo est peccatum quia voluntarium, quod si non esset voluntarium jam non esset peccatum, et ideo dicitur communiter, quod necessitas magis meretur veniam quam increpationem; quia igitur necessitas violentiae est contraria praevoluntati et excogitationi, ut praedictum est; ideo recte dicitur quod talis necessitas, sive violentia, non est increpabilis, sive reprehensibilis. Deinde cum dicit :
Amplius quod non contingit aliter se habere necessarium dicimus sic se habere.
Ponit quartum modum, dicens quod amplius, id est, alio modo dicitur necessarium, quod non contingit aliter se habere, tale dicimus necessarium sic se habere.
Notandum quod ille quartus modus distinguitur a tribus primis, quia quartus modus est simpliciter, alii vero secundum quid,quod sic ostendit quidam expositor: dicit enim quod necessitas absoluta competit rei secundum illud quod est intimum, sive illud sit forma, sive materia, sive ipsa rei essentia, sicut dicimus animal necesse esse corruptibile, quia hoc sequitur ejus materiam, inquantum est compositum ex contrariis. Iterum dicimus quod animal necessario est sensibile, quia hoc sequitur ejus formam. Iterum dicimus animal necessario esse substantiam animatam sensibilem, quia hoc est ejus essentia. Sed necessarium secundum quid non absolute, est illud cujus necessitas dependet ex causa extrinseca, puta ex fine vel ex efficiente: finis autem vel est ipsum esse absolutum, vel est aliquodbonumhabere. A primo fine sumitur necessitas primi modi, a secundo vero fine accipitur necessitas secundi modi: sed necessitas quae est ab efficiente, pertinet ad tertium modum; nam violentia est, quando aliquid movetur ab exteriori agente ad id ad quod ex propria natura non potest habere aptitudinem. Sed illa expositio videtur deficere, nam primus modus sumitur per comparationem ad vivere: vivere antem, etsi habet forsan rationem finis, non tamen finis extrinseci, ut iste imaginatur, sed intrinseci, quia vivere viventibus est esse, 2. de An. t. c 37. Nisi dicas quod accipitur vivere non pro primo, sed pro secundo actu, qui est ipse motus vitae; sed hoc non dicitur ad rem, quia etiam respirare, et alimentum sumere quod est necessarium secundo modo, isto modo est necessarium. Accipit ergo pro vivere quod est primus actus, non pro vivere quod est secundus actus, nisi consequenter et quasi per accidens. Aliter ergo dicendum, quod quartus modus est absolutus: alii vero duo primi modi ad aliquod bonum intrinsecum, vel extrinsecum acquirendum, vel malum possibre evitandum. Tertius per comparationem ad agens extrinsecum violentum. Sed quartus modus accipitur absolute et in se, sicut patet. Deinde cum dicit;
Et secundum hoc necessarium, et alia dicuntur aliqualiter omnia necessaria; violentum enim necessarium dicitur aut facere, aut pati tunc, quando non contingit secundum impetum propter cogens, ut hanc necessitatem existentem, propler quam non contingit aliter, et in concausalibus vivendi, et boni similiter. Nam cum non contingit, hic quidem bonum, illic. vero vivere et esse sine aliquibus; necessaria haec, et causa necessitatis quaedam est haec.
Reducit omnes modos necessarii ad quartum modum, sicut omne comparatum reducitur ad aliquod absolutum. Circa quod duo facit. Primo enim reducit omnes modos repertos in rebus. Secundo modos repertos in actibus intellectus, scilicet in demonstrativis. Secunda ibi: Amplius demonstratio. Dicit ergo, quod secundum hoc necessarium dictum scilicet quarto modo dicuntur aliqualiter necessaria omnia alia; violentum enim dicitur necessarium aut facere, aut pati tunc quando non contingit, supple, secundum impedimentum aliter agere, propter cogens, id est, propter violentiam agentis, ut supple talis, necessarium habeat, necessitate existente, propter quam non contingit aliter se habere, et iste fuit tertius modus. Consequenter ostendit idem de primo et secundo, dicens quod et in concausalibus vivendi, quantum ad primum modum, et similiter in causis boni, quantum ad secundum; nam haec dicuntur necessaria, cum non contingit hic quidem bonum, quantum ad secundum modum; illic vero vivere et esse sine aliquibus, quantum ad primum modum: causa enim haec sine qua supple non contingit esse, vel vivere, vel bonum habere, et malum vitare, est quaedam necessitas, ut ex hoc sit prima ratio necessarii, quia impossibile est aliter se habere. Deinde cum dicit :
Amplius demonstratio necessariorum est, quia non contingit aliter se habere, si demonstratum est simpliciter: hujus autem causa est, quae prima sunt, si impossibile aliter se habere ex quibus est syllogismus.
1 Reducit ad quartum modum modos necessitatis, repertos in demonstrativis, in quibus invenitur necessitas, quantum ad principia, et quantum ad conclusiones. Dicit ergo, quod amplius supple demonstratio est necessariorum, quantum ad conclusiones, quia non contingit aliter se habere, si demonstratum est simpliciter; quod dicit ad differentiam demonstrationis, quae est ad hominem non simpliciter, in qua demonstratione non semper concluditur necessarium; hujus autem scilicet conclusionis demonstratae causa est quae sunt principia si impossibile est aliter se habere principia, ex quibus est syllogismus, scilicet demonstrativus.
Notandum , quod demonstratio simpliciter est ex necessariis, ut patet primo Posteriorum, text. c. 8. et inde: et quia praemissae sive principia demonstrationis sunt causae conclusionis, ut ibidem dicitur, ideo oportet et ipsa esse necessaria non contingentia aliter se habere, quia ex non necessariis non necessario sequitur contrario necessaria, sicut causa non necessaria non causat effectum necessarium. Deinde cum dicit: