IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ex praemissis de modis necessarii tres colligit conclusiones bene explicatas a Doctore.
Horum quidem utique altera causa essendi necessaria; horum autem nulla, sed propter haec alia sunt ex necessitate.
Concludit ex praedictis triplicem conclusionem, quarum secunda ex prima, et tertia ex secunda secundum quemdam ordinem sequitur. Secunda ibi : Quare primum. Tertia ibi : Ergo si quae sunt. Prima ergo conclusio est quod quia, ut immediate et statim dictum est, principia et conclusiones demonstrationis sunt necessaria, ut patet: principia autem sunt causae conclusionis, ergo sequitur quod necessariorum quaedam sunt causae, quaedam causata. Dicit ergo, quod horum quidem, id est, necessariorum alia sunt quorum, altera est causa necessaria essendi;horum autem nulla, supple est causa, sed propter haec alia
sunt ex necessitate, id est, quod sunt aliis causa necessaria essendi. Deinde cum dicit:
Quare primum et necessarium, proprie quidem simplex est. Hoc enim non contingit pluribus modis habere, quare nec aliter et aliter, jam enim pluribus modis utique habere.
Ponit secundam conclusionem, quae sequitur ex prima : si enim aliqua necessaria sunt causae, et aliqua sunt effectus, et in causis non est processus in infinitum: ergo aliquod est principium necessarium, et illud oportet esse simplex. Dicit ergo quod supple, quiasic est primum proprie necessarium est quod simplex est, quod probat; quia ea quae sunt composita sunt materialia, et per consequens possunt pluribus modis et aliter et aliter se habere, quod est contra rationem necessarii; ideo dicit, hoc enim, scilicet primum necessarium, non contingit pluribus modis se habere, quare nec aliter et aliter; quia si sic, jam pluribus modis utique sic se haberet, et ideo oportet primum necessarium omnino esse simplex. Notandum, quod necessariorum . quaedam sunt complexa, et quaer dam incomplexa, et in quolibet or- dine est devenire ad aliquod prir muni; et illud oportet esse simplex simplicitate sibi competente, quia in ordine incomplexorum si sit secundum rem,aliquod est primum necessarium simplex omnino indivisibile, puta prima Intelligentia; si vero sit secundum intellectum, est devenire ad aliquem primum terminum dicentem conceptum omnino simplicem, et irresolubilem in alios conceptus, qui erit conceptus simpliciter simplex, puta ens. Similiter in ordine complexorum est devenire ad aliquam propositionem affirmativam primam simplicem, id est, immediatam, quae non potest dividi in duo accepto medio, cum sit simpliciter indemonstrabilis. Deinde cum dicit :
Ergo si qua sunt sempiterna et immobilia nihil illis est violentum, nec etiam praeter naturam.
Ponit tertiam conclusionem quae sequitur ex secunda, quia enim est dare aliquod primum necessarium, quod non se habet aliter et aliter; si qua sunt hujusmodi necessaria, ibi non potest esse violentum aliquod, nec praeter naturam; nam violentum est quod contra naturalem, vel rationalem appetitum movetur ab aliquo extrinseco agente, et per consequens jam illudi non est necessarium, vel sempiternum, vel immobile. Dicit ergo si qua sunt supple necessaria, sempiterna et immobilia, ut sunt substantiae separatae, nihil est illis violentum, nec proe-Ier naturam.
SUMMAE UNICAE