IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In priori parte hujus capitis usque ibi: Secundum se, exponit nomen ens ejusque partes, et primo varios modos unius per accidens et partes unius per se. De utroque uno vide Doctorem, 1. d. 1. 3. d. 26. n. 48. et 2. d. 12. q. 1. et 3. d. 2. q. 2. n. 10.
Unum dicitur aliud secundum accidens, aliud secundum se; secundum accidens quidem ut Coriscus et musicus, et Coriscus musicus; idem enim est dicere Coriscus, quia musicum, et Coriscus musicus, et musicum et justum, et musicus et justus Coriscus. Omnia enim haec unum dicuntur secundum accidens; justum quidem et musicum, quia uni substantiae accidunt: musicum vero et Coriscus, quia alterum alleri accidit. Similiter autem et modo quodam musicus Coriscus cum Corisco unum quia altera partium alteri accidit eorum quae sunt in oratione, ut musicum Corisco, et musicus Coriscus justo Corisco: quia utriusque pars eidem uni accidit; nihil enim differt quam Corisco musicum accidere.
Postquam Philosophus distinxit nomina significantia principia et causas, nunc distinguit nomina significantia subjectum, scilicet ens, et partes entis, quae sunt subjectum hujus scientiae.
Sed. statim occurrit dubium, quia cum unum sit passio entis, ut ostensum est in 4 hujus, videtur quod non debeat hic poni inter nomina significantia subjectum hujus scientiae. Respondeo, quod loquendo large, ut subjectum accipitur pro materia, sic omnia considerata in scientia dicuntur subjectum, et hoc modo ipsum unum, pertinet ad considerationem hujus scientiae. Contra, quia similiter omnes passiones pertinent ad subjectum hujus scientiae, et per consequens ista pars non distinguitur ab illa. Perfectum vero di itur, ubi, ut dicebatur, distinguit nomina significantia passiones. Dicendum quod inter illa quae sunt materi? hujus scientiae, et per consequens subjectum, est ordo, quia quaedam sunt principalius, et quaedam minus principaliter considerata. Intentio enim , Metaphysici primo et principaliter est circa ens; secundo principaliter circa unum, quae est passio immediatius adhaerens ipsi enti, ut dictum est in primo, et 4. hujus. Tertio principaliter est circa nobiliorem partem sui subjecti primi: aliae autem passiones ab uno sunt posteriores et respectu hujus minus principaliter intenta?: et pro tanto ipsum unum potest connumerari inter nomina significantia subjectum, et hoc modo haec pars potest distingui ab illa. Perfectum vero secundum hoc ergo ista pars dividitur in duas: quia primo distinguit nomina significantia subjectum. Secundo nomina significantia partes subjecti. Secunda ibi : Eadem vero dicuntur. Prima in tres, quia primo distinguit ipsum unum. Secundo ens. Tertio substantiam, quae quomodo se habeant dictum est. Secunda ibi : Ens dicitur. Tertia ibi : Substantia autem dicitur. Prima in duas, quia primo praemittit quamdam bimembrem divisionem. Secundo exponit membra ibi: Secundum accidens quidem. Dicit ergo, quod unum aliud dicitur secundum accidens et aliud secundum se. Deinde cum dicit : Secundum accidens quidem, exponit membra dictae divisionis, et primo primum de per accidens. Secundo secundum de per se. Secunda ibi : Secundum se vero unum. Prima in duas : quia primo exponit illud membrum in terminis singularibus. Secundo in terminis communibus. Secunda ibi: Similiter autem sive in genere. Sententia primae partis est quod unum per accidens dicitur quadrupliciter. Primus modus.est secundum quod unum accidens comparatur ad subjectum, ut Coriscus musicus. Secundus est cum unum accidens comparatur ad aliud, ut musicum justum. Tertius est cum accidens comparatur ad subjectum complexum ex subjecto, et alio accidente, ut Coriscus et Coriscus musicus: vel e converso, ut musicus et Coriscus musicus. Quartus est cum complexum comparatur ad complexum. Exemplum ut Coriscus musicus ad Coriscum justum, haec enim omnia sunt unum per accidens; et hoc est quod dicitur secundum accidens quidem supple dicitur unum, ut Coriscus et musicus; idem enim est dicere Coriscum musicum, et Coriscus et musicus, et iste fuit primus modus; et musicum et justum, et musicus justus Coriscus, et iste fuit secundus modus: omnia enim haec dicuntur unum per accidens; justum quidem et musicum, sunt unum, quia uni substantiae accidunt, scilicet subjecto quantum ad secundum modum: musicus vero et Coriscus, supple sunt unum, quia alterum alteri accidit, quantum ad primum modum, et in hoc tangit differentiam primi modi ad secundum. Postea accedit ad tertium modum dicens, similiter autem et modo quodam sunt unum musicus Coriscus, cum Corisco: quia altera partium alteri accidit eorum quae sunt in oratione, id est, in termino complexo, ut musicum, quodammodo accidit Corisco, et iste fuit tertius modus. Addit autem quantum ad quartum modum, quod musicus Coriscus estunum Corisco justo, quia utriusque, scilicet termini complexi, pars eidem uni accidit, puta subjecto, unde subdit, nihil enim differt, supple hoc dicere, quam musicum accidere Corisco , pro tanto enim justum et musicum sunt unum, quia musicum accidit Corisco, cui inest justum, et ideo utraque pars termini complexi accidit eidem subjecto, scilicet Corisco, et iste fuit quartus modus. Patet autem ex praedictis qualiter isti modi distinguuntur inter se. Deinde cum dicit:
Similiter autem sive in genere, sive in nuiversalis alicujus nominibus dicatur accidens, ut quia homo idem et musicus homo, aut enim, quia homini uni existenti substantia accidit musicum esse, aut quia ambo singularium alicui accidunt, ut Corisco, tamen non eodem modo ambo insunt, sed homo quidem forsan, ut genus, et substantia; illud vero ut habitus, aut passio substantiae. Ergo quaecumque secundum accidens dicuntur unum, hoc modo dicuntur.
Exponit quod dixerat in terminis communibus, et possunt accipi quatuor modi correspondentes quatuor praedictis, licet Philosophus non exprimat nisi tres modos; unum cum res complexa comparatur ad simplicem, ut si homo musicus comparetur ad hominem, ideo homo, et homo musicus sunt unum per accidens: alius est si accidens comparetur subjecto, ut musicum homini: tertius est cum ambo insunt, et comparantur tertio, scilicet termino singulari, puta Corisco, ut si dicatur Coriscus est homo musicus. Dicit ergo, quod similiter autem accipitur, supple unum per accidens, sive in genere, sive in nomine alicujus universalis dicalur accidens, id est, si ipsum nomen accidentis accipiatur universaliter, ut quia homo idem, et musicus homo, quantum ad primum modum; aut quia uni homini existenti substantiae accidit musicum esse, puta si dicatur homo musicus, et iste est secundus modus: aut quia ambo, scilicet homo et musicus, accidunt alicui singularium, ut Corisco, puta si dicatur Coriscus est homo musicus, non tamen eodem modo insunt, quia scilicet homo inest Corisco, ut praedicatum substantiale, musicum vero, ut accidens. Ideo subdit, sed hoc quidem forsan, ut genus, puta si accipiatur animal loco hominis, et in substantia, id est, ut praedicatum substantiale: illud vero, musicum, ut habitus, vel passio substantiae; concludit, ergo quaecumque dicuntur unum secundum accidens, dicuntur hoc modo. Deinde cum dicit:
Secundum vero unum dictorum alia dicuntur eo quod conlinua sunt, ut onus vinculo, et lignum cum visco : Et linea et si reflexa sit, continua, aut una dicitur, sicut et partium singulae tibia, et brachium. Ipsorum autem magis unum continuum natura quam arte; continuum vero dicitur cujus motus unum secundum se, et non possibile aliter; unus autem cujus indivisibilis; indivisibilis autem secundum tempus.
Declarat, sive exponit secundum membrum dictae divisionis. Circa quod duo facit, quia primo distinguit modos unius per se. Secundo modos sui oppositi quod est multa. Secunda ibi : Palam autem et quae multa. Prima in duas : quia primo distinguit modos unius per se secundum divisionem, qua unum dividitur realiter. Secundo secundum divisionem, qua unum dividitur Logice. Secunda ibi : Amplius autem alia secundum numerum. Prima in duas, quia primo facit quod dictum est. Secundo reducit omnes illos modos ad unum principalem. Secunda ibi : Universaliter enim quaecumque. Prima in quinque, secundum quinque modos. Primus modus est unum continuitate. Secundus, unum subjecto. Tertius, unum genere. Quartus, unum delinitione. Quantus, unum indivisibilitate. Secunda ibi : Amplius autem alio modo. Tertia ibi : Dicuntur autem unum. Quarta ibi : Amplius autem unum. Quinta ibi: Omnino vero. Prima in duo, secundum duos modos continuitatis, quorum primus est improprius secundum quod se extendit ad contiguitatem. Secundus vero est proprie sumptus. Secunda ibi : Secundum se autem continua. Dicit ergo, quod dicturum, id est, eorum quae dicuntur unum secundum se, alia dicuntur, scilicet unum, eo quod continua dicuntur. Primo supple accipiendo continuum pro contiguo, quod est continuum per aliquod, ut onus, supple lignorum est unum, supple vinculo, quod ligat onus, et ligna cum visco; ligna enim conviscata ad invicem dicuntur unum propter viscum, quod conjungit: sed hoc contingit dupliciter, quia quandoque talis contiguatio ligatorum fit secundum lineam rectam, quandoque secundum lineam reflexam, et hoc modo partes animalis dicuntur unum continuum, sicut tibia cum coxa, et brachium cum ulna: haec enim sicut patet conjunguntur per quamdam reflexionem, ideo subdit, quod linea etsi reflexa sit continua, aut una dicitur sicut singulae partium animal, ut ulna, et brachium modo praedicto; subdit vero, quod ipsorum supple, quae sunt continua per aliud magis sunt unum, quae sunt continua natura quam quae arte; nam illud unum per quod fit continuo, per naturam non est extraneum a natura rei: est enim inter ulnam, et brachium meum aliquod conjungens, puta aliquis nervus, vel cartilago, vel aliquod hujusmodi, quod est quid de natura ejus,
quod continuatur: non sic autem est in his, quae conjunguntur arte, nam vinculum, sive viscus, sive aliquod hujusmodi, est omnino extraneum a natura eorum, quae ligantur. Ex quo patet, quod ea, quae naturaliter ligantur, magis accedunt ad ea, quae vere sunt continua quam ea quae per artem colligantur. Unde ad majorem evidentiam praedictorum subdit definitionem veri continui, dicens, quod continuum est cujus motus est unus secundum se, et non est possibile aliter se habere: impossibile est enim, quod partes continui diversis motibus moveantur. Quis autem sit motus unus ostendit cum subdit, unus autem supple est motus, qui est indivisibilis; indivisibilis autem secun dum tempus, ut scilicet dum movetur una pars continui, simul et alia moveatur: non enim potest esse, quod una pars continui moveatur alia quiescente, nec in diversis temporibus diversae partes continui moveantur.
Notandum quod continuum est duplex, sicut potest haberi ex 4. Met. text. c. 42. et inde, quoddam flexibile, ut virga lignea: quoddam inflexibile, ut later, aut lapis. Primum continuum est continuum secundum lineam reflexam. Secun-Ldum continuum est secundum lineam rectam,tale enim continuum habet motum indivisibilem, quantum ad omnes suas partes: non sic est de continuo flexibili, et secundum lineam reflexam, ut patet in exemplo supraposito. Dicit autem, quod continui est unus motus secundum se: nam possibile est continuum moveri uno motu per se, et alio motu, vel pluribus aliis per accidens. Exemplum, homo in navi existens potest moveri per se motu proprio contra motum navis, et nihilominus per accidens movetur ad motum navis: definit autem continuum per motum, et non per unitatem termini, ad quem partes continui copulantur, ut in lib. Praedicamentorum cap. de Quantitate, quia ex definitione data ex parte motus possunt sumi diversi gradus unitatis in diversis continuis, ut patebit, non autem ex definitiones data per termini unitatem.
Sed. videtur dubium, quod dicitur, scilicet continui esse motum indivisibilem secundum tempus, nam 6. Phys. t. c. 33. probatur quod tempus dividitur secundum divisionem spatii et mobilis: sed nullum mobile, vel spatium est indivisibile, ut probatur in eodem sexto, t. c. 4. et inde, ergo nec aliquod tempus mensurans motum. Dicendum quod motus dupliciter potest sumi: uno modo absolute et in se: alio modo in comparatione ad aliquod determinatum signum, quod signatur in spatio. Primo modo loquitur hic Philosophus, et sic verum est quod dicitur quod una pars continui non prius incipit moveri quam alia. Secundo modo loquitur 6. Physic. nam illud signum signatum in magnitudine, vel spatio transit prior pars mobilis in priore parte temporis, licet simul moveantur caeterae partes mobilis, si mobile continuum sit. Deinde cum dicit :