Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput VII.
1. De eo quod in Exodo scriptum est: Ego sum Deus zelans, tribuens filiis tertiae et quartae generationis parentum peccata qui me oderunt (Exod. XX, 5) . Huic loco Manichaei illud de Evangelio dicunt esse contrarium, quod Dominus dicit, Estote benigni sicut Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos (Matth. V, 45) : et illud aliud quod idem Dominus ait, Non solum septies peccanti fratri dimittendum, sed etiam septuagies septies. (Id. XVIII, 22) . A quibus tamen si quaeram utrum Deus non puniat inimicos suos, sine dubio turbabuntur. Ipsi enim dicunt, Deum genti tenebrarum aeternum carcerem praeparare, quam dicunt esse inimicam Deo. Et parum est, sed eum etiam sua membra simul cum ipsa gente puniturum esse non dubitant dicere. Sed cum ad capitula Veteris et Novi Testamenti veniunt, ut imperitos decipiant, et ea sibi adversa esse criminentur, fingunt se nimis bonos. Sed dicant nobis, quibus dicturus est Dominus, Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 41) ; si omnibus parcit et neminem damnat? Quare intelligendum est et illud rectum esse, quod Deus retribuit parentum peccata filiis qui eum oderunt. Ex eo enim quod addidit, qui me oderunt, intelligitur eos puniri peccatis parentum, qui in eadem perversitate parentum perseverare voluerunt. Tales enim non saevitia, sed potius justitia Dei, et sua iniquitate puniuntur, sicut Propheta ait, Sanctus enim Spiritus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate (Sap. I, 5) : id est, corripietur homo superveniente sibi iniquitate sua, cum ab eo recesserit Spiritus sanctus. Et alio loco: Haec cogitaverunt, et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum (Id. II, 21) : Et alio loco: Funiculis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22) . Quibus testimoniis veteris Testamenti de Novo consentit Apostolus dicens: Tradidit illos Deus in concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24) . Qua concordia utriusque Testamenti satis ostenditur non esse saevum Deum, sed unumquemque in se saevire peccando.
2. Quod autem in tertiam et quartam scriptum est generationem vindictam procedere, non aliud significari arbitror, nisi quod ab ipso Abraham, qui 0138 pater esse incipit populi Judaeorum, quatuor aetates sunt cum ista quae nunc agitur, quas Matthaeus evangelista distinguit (Matth. I, 17) . Una est ab Abraham usque ad David: alia, a David usque ad transmigrationem in Babyloniam: tertia, a transmigratione in Babyloniam usque ad Domini adventum: inde usque ad finem quarta deputatur, tanquam senectus saeculi caeteris aetatibus longior. Quas aetates pro generationibus positas credimus, quamvis singulae pluribus generationibus constent. Et quoniam tertia incipit a transmigratione Babyloniae, quando Judaeorum est facta captivitas; in quarta vero, id est, post adventum Domini nostri, gens Judaeorum a solo proprio penitus eradicata est: hoc datur intelligi quod dictum est, tertiae et quartae generationis peccata parentum redditurum Deum, his utique legitime atque debite, qui parentum peccata perseverantes tenere, quam Dei justitiam sequi maluerunt. Nam non pertinere patris peccata ad filium juste viventem, propheta Ezechiel apertissime ostendit (Ezech. XVIII, 14-17) .
3. Quod autem in Evangelio dicitur, Estote benigni quemadmodum Pater vester coelestis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos; non est Veteri Testamento contrarium. Hoc enim facit Deus ut invitet ad poenitentiam, sicut dicit Apostolus, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te invitat? Nec tamen ideo credendum est non puniturum Deum eos, qui, ut dicit idem apostolus, thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4, 5) . Namque istam Dei patientiam et bonitatem etiam Propheta praedicat, dicens, Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt omnia, qui animas amas (Sap. XI, 27) : et caetera innumerabilia quibus intelligitur et in bonitate et in severitate misericordiam et justitiam Dei Testamentum utrumque praedicare.
4. Si autem moventur quod dictum est, Ego sum zelans; moveantur etiam illo quod dicit apostolus Paulus, Zelo Dei vos zelo; desponsavi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2) . Sancta enim Scriptura verbis nostris loquens, etiam per haec verba demonstrat, nihil digne de Deo posse dici. Cur enim non etiam verba ista dicantur de illa majestate, de qua quidquid dictum fuerit, indigne dicitur; quia omnes opes linguarum omnium ineffabili sublimitate praecedit? Nam quoniam zelando solent mariti uxorum pudicitiam custodire, potestatem et disciplinam Dei, qua fornicari animam impune non sinit, zelum Dei Scripturae vocaverunt. Est autem animae fornicatio, aversio a fecunditate sapientiae, et ad conceptum temporalium illecebrarum corruptionumque conversio.
5. Illud vero quod dimittendum esse dicit fratri, non solum septies, sed et septuagies septies, poenitenti utique dicit. Deus autem illis se dicit retribuere peccata, qui eum oderunt, non qui ei per poenitentiam reconciliantur. Nam et apud prophetam Dominus dicit: Nolo mortem peccatoris quantum ut revertatur et vivat (Ezech. XVIII, 23, et XXXIII, 11) . Ex quo 0139 facile apparet, et in ea patientia quae invitat ad poenitentiam, et in ea indulgentia quae ignoscit poenitentibus, et in ea justitia quae punit eos qui corrigi nolunt, utrumque Testamentum convenire atque congruere, tanquam ab uno Deo utrumque conscriptum.