IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Contrariorum duo modi exponuntur, et modi contrarietatis proprie dictae, ad quam tria requiruntur, scilicet in eodem genere circa, dom objectum, a quo se mutuo expeti int et ab eadem scientia considerari. Ponit quatuor modo; specificae diversitatis.
Contraria dicuntur quaecumque non possunt simul adesse eidem differentium secundum genus; et quae plurimum differunt eorum, quae sunt in eodem genere; et quae plurimum differunt eoru n quae in eodem susceptibili: et quae plurimum differunt eorum,que sunt sub eadem potestate; et quorum differentia maxima, aut secundum genus, aut simpliciter, aut secundum speciem.
Distinguit modos contrarietatis. Circa quod tria facit. Primo distinguit modos contrarietatis in primo contrariis. Secundo in secundo contrariis. Tertio removet dubium. Secunda ibi : Alia vero. Tertia ibi : Quoniam auton ens. Ponit autem duos modos contrarietatis : unum improprium, alium magis proprium, dicens quod contraria dicuntur uno modo, quaecumque non possunt adesse eidem
differentium secundum genus, id est, licet differant genere, ut si diceretur, quod albedo, et scientia sunt contraria, nec possunt esse in eodem subjecto: iste enim modus est improprius, nam contraria proprie accepta oportet esse in eodem genere. Secundum modum subjungit dicens, quod supple contraria dicuntur, quae plurimum differunt eo rum quae sunt in eodem genere, et quae plurimum differunt eo quod in eodem susceptibili, scilicet habent esse; et quae plurimum differunt eorum quae sunt sub eadem potestate, id est, scientia quae dicitur potentia rationalis, 9. hujus text. com. 3. et 10. et inde, una enim scientia est contrariorum; subdit etiam quamdam rationem generalem contrariorum quod contraria sunt; quorum diffe rentia est maxima, aut simpliciter, aut secundum genus, aut speciem, quod ex ponitur sic : simpliciter quidem, ut in motu locali duo puncta terminantia motum caeli, puta punctus Orientis, et punctus Occidentis; secundum genus vero, id est, in eodem genere, id est, duae species per duas differentias divisivas generis constitutae; secundum speciem autem, ut duo individua per duas accidentales et contrarias differentias diversa. Aliter exponitur et magis ad mentem Philosophi, videtur quod differentia maxima secundum speciem intelligatur in duabus speciebus sive differentiis contrariis, sed secundum genus in duobus generibus subalternis, simpliciter autem in duobus generalissimis, et in quibuscumque quomodocumque maxime distantibus.
Notandum, quod ex descriptione secundi modi accipiendi contraria, qui est proprius modus, colligitur quod tria sunt de ratione contrariorum, scilicet esse in eodem genere, et habere idem subjectum, et comprehendi sub ejusdem scientiae consideratione; dicit autem contraria differre plurimum, ut excludat genera contrariorum, quibus etsi conveniant tres dictae conditiones, non tamen distant plurimum, et ideo non sunt vere contraria: sanum ergo et aegrum sunt vere contraria, quia cadunt sub eodem genere, et habent fieri circa idem subjectum, scilicet animalis, et pertinent ad eamdem scientiam, scilicet medicinam, plurimum etiam distant. Deinde cum dicit:
Alia vero conlraria dicuiilur; haec quidem in talia habere, alia in talium susceptibilia esse; alia in activa, alia in passiva esse lalium, aut agenlia, aut patientia, aut abiectiones, aut acceptiones, aut habitus, aut privationes esse talium.
Distinguit modos contrarietatis in secundo contrariis, dicens quod alia vero dicuntur contraria, haec quidem in habere talia, scilicet vere contraria supradicta, scilicet aqua et terra dicuntur contraria, quia altera est humida, et altera est sicca; alia dicuntur esse contraria, pro eo quod sunt susceptiva talium, scilicet contrariorum primorum, sicut sanativum et aegrotativum, quorum unum est susceptibile in potentia sanitatis, alterum aegritudinis: alia sunt contraria in esse activa, alia in esse passiva talium, et hoc in potentia, aut esse agentia, aut patientia in actu. Exemplum primi, calefactivum et frigefactivum, calefactibile et frigefactibile. Exemplum secundi calefaciens et frigefaciens actu, calefactum et infrigidatum actu : aut objectiones, aut acceptiones, aut habitus, aut privationes esse talium, in quo tangit quod generationes contrariorum,et habitus et privationes contrariorum, quae sunt termini generationis et corruptionis: omnia ista dicantur contraria, quia per comparationem ad ipsa primo contraria, ut non tantum album et nigrum dicantur contr ria, sed etiam generatio albi et generatio nigri, et similiter corruptio, et iterum privatio nigri, et privatio albi, etc. omnia enim praedicta dicuntur contraria secundum aliquam habitudinem istam, vel illam ad primo contraria. Deinde cum dicit :
Quoniam autem ens et unum multipliciter dicuntur, sequi est necesse, et alia quaecumque secundum haec dicuntur; quare idem et diversum et contrarium ut sic diversum secundum unamquamque Calegoriam.
Removet quoddam dubium : quaereret enim forte aliquis, quare praedicta, scilicet idem et diversum, etc. dicuntur multis modis, ad quod respondet dicens, quod quoniam ens et unum multipliciter dicuntur, vel intelliguntur, ideo necesse est sequi quod alia quotcumque secundum haec dicuntur, etiam multipliciter, scilicet idem et diversum, etc. ideo subdit, quare idem et diversum, et contrarium ut est quoddam diversum, supple dicuntur multipliciter, ut sic diversum dividatur secundum unamquamque Categoriam, id est, in unoquoque Praedicamento. Deinde cum dicit :
Diversa vero specie dicuntur quaecumque ejusdem generis existentia, non sub invicem sunt, et quaecumque in eodem genere existentia differentiam habent, et, quaecumque habent contrarietatem. Et contraria diversa sunt specie abinvicem, aut omnia, aut dicta primum, et quorumcumque in finali generisspecie rationes diversae, ut homo et equus individua genere et rationes eorum diversae. Et quaecumquein eadem substantia entia differentiam habent; eadem vero specie his opposite dicta.
Distinguit modos specificae diversitatis, quorum primus est, quando aliqua sunt in eodem genere, non tamen sunt subalterna; ideo dicit, quod diversa specie dicuntur quaecumque existentia ejusdem generis non sunt sub invicem, cujusmodi sunt homo et asinus sub animali; vel etiam scientia et dulcedo sub qualitate, licet non dividantur ab invicem contrariis differentiis, vel oppositis. Secundus modus est, quando aliqua sunt in eodem genere, et dividuntur contra invicem differentiis, sive sint contraria sive non: ideo dicit, quod diversa specie dicuntur, quaecumque in eodem genere existentia differentiam habent, puta rationale et irrationale, bipes et quadrupes. Tertius modus est, quando aliquababent contrarietatem in subjecto, ut ea quaedividuntur differentiis contrariis, sive ipsa sint contraria, ut album et nigrum, quae dividuntur per congregativum et disgregativum: sive non sint contraria, ut homo et equus, quae dividuntur per rationale et irrationale; ideo dicitur, quod etiam dicuntur diversa specie quaecumque in substantia habent contrarietatem, modo praedicto. Et subdit quod contraria sunt diversa specie ab invicem, aut omnia, aut dicta principium, id est,
quae principaliter dicuntur. Quartus modus est quando sunt duae species specialissimae, ut homo et equus, quae distinguuntur propriis differentiis et definitionibus; ideo dicit, quod diversa specie dicuntur, quorumcumque sunt diversae rationes in finali, id est, in specialissima specie generis, ut homo et equus quae sunt individua genere, et eorum rationes sunt diversae, vocat autem species specialissimas individua, quatenus sunt indivisibiles in ulteriores species, unde et vocantur quandoque species atomae, id est, indivisibiles. Quintus modus est, quando aliqua accidentia sunt in eodem subjecto simul, modo quo dicetur in quaestione; ideo dicit, quod diversa specie dicuntur quaecumque existentia in eridem substantia differenliam habent; subdit autem quod eadem specie dicuntur opposite his, id est, per oppositum ad dicta, quia quot modis dicitur unum oppositum, tot modis dicitur et reliquum.
SUMMAE UNICAE