Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XIV.
1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Secundum desiderium animae tuae occide, 0149A et manduca omnem carnem, juxta voluptatem quam dedit tibi Dominus. Cave autem ne sanguinem manduces; sed effunde tanquam aquam super terram (Deut. XII, 15, 16) . His verbis Legis Adimantus contrarium esse arbitratur quod in Evangelio Dominus ait, Ne graventur corda vestra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus (Luc. XXI, 34) : et quod ait Apostolus, Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21) ; et iterum, Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum (I Cor. X, 21) . Nos autem omnia haec, sive quae in Veteri, sive quae in Novo Testamento scripta sunt, et suis causis exigentibus posita dicimus, et sibi adversa non esse monstramus. Quanquam et ipse in his verbis quae posuit de Veteri Testamento, animadvertere potuit, non ad immoderatam voracitatem pertinere quod dictum est, Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem; quando sequitur, juxta voluptatem quam dedit tibi Dominus. Immoderatam enim voluptatem non dedit tibi Dominus, sed quanta sustentationi naturae salutique sufficiat. Quisquis autem sequitur immoderatam voracitatem, suum vitium sequitur, non eam voluptatem quam dedit Dominus: et ideo non est contrarium quod in Evangelio positum est, Non graventur corda vestra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus. Cum enim quisque non replet nisi eam voluptatem quam Dominus dedit, id est, modestam atque naturalem, non gravatur cor ejus cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus.
2. De carne autem non manducanda et non bibendo vino quod ait Apostolus, non quia illa immunda arbitratus est, hoc praecepit, sicut isti exstimant, et errantes in errorem praecipitant, quibus talia persuaserunt: sed cum ipse posuerit causam cur hoc dixerit, non est nobis haec interpretanda vel exponenda sententia. Sufficit enim ipsum de Apostoli Epistola totum locum huic sermoni contexere, ut et causa manifeste appareat cur hoc Apostolus dixerit; et istorum fraus, qui particulas quasdam de Scripturis eligunt, quibus decipiant imperitos, non connectentes quae supra et infra scripta sunt, ex quibus voluntas et intentio scriptoris possit intelligi. Sic ergo Apostolus ait: Infirmum autem in fide recipite, non in dijudicationibus cogitationum. Alius quidem credit manducare omnia : qui autem infirmus est, olera manducet . Qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum recepit. Tu quis es, qui judices alienum servum? Suo domino stat, aut cadit. Stabit autem: potens est enim Dominus statuere illum. Alius quidem judicat alternos dies, alius autem judicat omnem diem. Unusquisque in suo sensu abundet. Qui sapit diem, Domino sapit: et qui manducat, Domino manducat; gratias enim agit Deo: et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo. Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur. Sive 0150 enim vivimus, Domino vivimus; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. Ad hoc enim Christus mortuus est, ut mortuorum et vivorum dominetur. Tu autem, quare judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? Omnes enim stabimus ante tribunal Domini. Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quia mihi curvabit omne genu, et confitebitur omnis lingua Deo. Igitur unusquisque notrum pro se rationem reddet. Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum aut scandalum fratribus. Scio et certus sum in Domino Jesu, quia nihil commune per illum, nisi ei qui putat aliquid esse commune, illi commune est. Nam si propter escam frater tuus contristatur, jam non secundum charitatem ambulas. Noli in esca tua illum perdere, pro quo Christus mortuus est. Non ergo blasphemetur bonum nostrum. Non est enim regnum Dei esca et potus; sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus. Itaque quae pacis sunt sectemur, et quae ad aedificationem sunt in invicem. Noli propter escam destruere opus Dei. Omnia quidem munda, sed malum est homini qui per offensionem manducat. Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur. Tu fidem quam habes penes temetipsum, habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in quo probat. Qui autem discernit , si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV) . Numquid eget cujusquam interpretatione, ut intelligatur cur hoc Apostolus dixerit; et quanta illi malitia de Scripturis certa quaeque discerpunt, quibus circumveniant imperitos? Nam et munda esse omnia dixit Apostolus secundum fidem; et ei esse immunda, qui putat immunda: et tunc esse ab eis temperandum, cum per offensionem accipiuntur, id est, cum aliquis infirmus putat sibi ab omnibus carnibus temperandum, ne incidat in carnem immolatitiam; et ideo eum qui manducat, potest arbitrari in honorem idolorum id facere, et ex eo graviter offendi: cum ipsa immolatitia caro, si ex fide a nesciente accipiatur, neminem maculet. Unde alio loco idem apostolus interrogari vetat, cum quid de macello emitur, vel ab aliquo infideli quisquam vocatus, in mensa ejus exhiberi sibi carnes videt, quas isti immundas arbitrantur, non propter immolationem, sed quia carnes sunt, cum Apostolus clamet omnia munda esse, et omnem creaturam Dei bonam esse, et omnia sanctificari per verbum et orationem: et tamen temperandum ab eis, si quis forte infirmus offenditur. Et quodam loco apertissime istos significavit, cum dicit, in novissimis temporibus futuros quosdam prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit (I Tim. IV, 1-5) . Hos enim proprie designat, qui non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent, aut infirmitati alterius parcant, sed quia ipsas 0151 carnes immundas putant, et earum creatorem Deum esse negant. Nos autem teneamus apostolicam disciplinam dicentem, quod omnia munda sint mundis (Tit. I, 15) , servata moderatione evangelica, ut non graventur corda nostra cruditate, et vinolentia, et curis saecularibus.
3. Nam idem illud quod Apostolus ait, Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum; non video cur opponendum huic loco Legis, et quasi contrarium Manichaei esse crediderint. Non enim de immolationibus Lex loquitur, cum in Deuteronomio dicitur, Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, juxta voluptatem quam dedit tibi Dominus; sed de cibis qui pertinent ad hominis alimentum. Sed quoniam Manichaei etiam cum ad hominis coenam quaeque animalia praeparantur, immolationem esse dicunt; secundum suum intellectum ista contraria esse putaverunt. Propterea et illum commemoraverunt locum, ubi Apostolus ait, Quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo: cum Apostolus apertissime de victimis loqueretur, quae in templo offeruntur daemonibus; non de his escis quas sibi homines praeparant. Sic enim dicit: Quid ergo? dico quia idolis immolatum est aliquid, aut idolum est aliquid? Sed quia quae immolant, daemoniis, et non Deo immolant. Nolo vos socios daemoniorum fieri. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum. Non potestis mensae Domini participare, et mensae daemoniorum. An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? Omnia licita sunt, sed non omnia expediunt: omnia licita sunt, sed non omnia aedificant. Nemo quod suum est quaerat, sed id quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. Domini enim est terra et plenitudo ejus. Si quis vos vocaverit ex infidelibus, et volueritis ire; omnia quae apponuntur vobis, manducate, nihil dijudicantes propter conscientiam. Si quis autem vobis dixerit quia hoc immolatitium est; nolite manducare, propter illum qui indicavit, et propter conscientiam: conscientiam autem dico, non tuam, sed alterius. Quare enim libertas mea judicatur ab alia conscientia? Si ego cum gratia participo, utquid blasphemor, pro quo gratias ago? Sive igitur manducatis, sive bibitis, sive quodcumque facitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 19-31) . Haec attendant Manichaei, et videant quomodo dictum sit in Deuteronomio, Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem, juxta voluptatem quam Dominus dedit tibi. Quod enim de quibusdam carnibus non manducandis Judaeis praeceptum est, et immundae sunt dictae, ad significationem valet hominum immundorum, qui per figuras in veteribus Scripturis sunt designati. Sicuti enim bos ille, cui trituranti vetat os alligari, evangelistam significat, sicut Apostolus apertissime exponit (Deut. XXV, 4; I Cor. IX, 7-9; et I Tim. V, 17, 18) ; sic et illa quae prohibita sunt, quasdam hominum 0152 immunditias significant, quae in societatem corporis Christi, id est, in Ecclesiam stabilem et sempiternam non recipiuntur. Nam quod ad cibos attinet, omnino nihil immundum esse, sed malum esse homini qui per offensionem manducat, manifestissime apparet.