Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XV.
1. De eo quod in Levitico scriptum est: Separate a mundo immundum, et nemo manducet carnem cameli, asini, et leporis, et porci, et aquilae, et milvi, et corvi, et vulturis, et reliquorum (Levit. XI) . Nusquam manifestius plenissima dolis et fraudibus anima hujus hominis deprehendi potest, qui tanquam sibi adversa atque contraria de utroque Testamento capitula objecit, quam in hoc loco ubi commemoravit in Levitico scriptum esse, ut a nonnullis animalium carnibus temperetur. Namque huic sententiae illud ex Evangelio credidit opponendum, ubi Dominus dicit: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant (Matth. XV, 11) . Hoc si imprudens fecit, nihil caecius: si autem sciens, nihil sceleratius. Nonne ipse paulo ante posuerat Apostoli testimonium dicentis, Bonum est, fratres, non manducare carnem, neque bibere vinum (Rom. XIV, 21) ; dum cupit de Novo Testamento Veteri adversari, ubi dictum est, Secundum desiderium animae tuae occide, et manduca omnem carnem (Deut. XII, 15) ? Quomodo ergo nunc placet ei sententia Domini, qua dicit, nihil esse ingrediens in hominem quod coinquinet eum, sed ea coinquinare quae de homine procedunt? Ubi se iste abscondat ab hac sententia? Quo fugiet, dicat mihi, quando immunditiam carnium fugiendam et a cibis sanctorum separandam, perversa et superstitiosa imaginatione continentiae praecipit? Certe enim, si verum est, non coinquinare illa quae ingrediuntur in hominem, cum magno errore immundas esse dicunt escas Manichaei, cum homines carne vescuntur. Si autem immundae sunt tales escae, quid de isto testimonio facient, quod evangelica et divina auctoritate prolatum est, ubi Dominus dicit, non coinquinari hominem iis quae ingrediuntur in eum, sed iis quae procedunt de illo? An forte dicturi sunt, sicut solent dicere, cum Scripturarum eos urget auctoritas, hoc capitulum a corruptoribus Scripturarum insertum esse Evangelio? Cur ergo Adimantus hoc capitulo teste utitur, et inde conatur Vetus Testamentum oppugnare, unde iste prosternitur? Cum enim quispiam catholicus christianus utriusque Scripturae venerator et intellector ei responderit, haec non esse contraria; quod illa de quorumdam carnibus animalium, quibus non esse vescendum populo adhuc carnali praeceptum est, ad significationem posita sint humanorum morum, quos Ecclesia quae corpus est Domini, in suae unitatis vinculum stabile et sempiternum recipere non potest, tanquam immundas escas respuens, et in sua viscera non convertens; ut omnia illa praecepta carnali populo imposita futuram disciplinam spiritualis populi prophetarent: et ideo non ea repugnare sententiae 0153 Domini, qua verissime dicit, non coinquinari hominem iis quae per escam ingrediuntur in eum. Illa enim sententia servis onera imponit; ista jam liberis jugum excutit servitutis. Et illa tamen sic dicta est, ut servorum onera fidem praenuntient liberorum. Omnia enim, sicut dicit Apostolus, in figura contingebant illis; scripta sunt autem propter nos , in quos finis saeculorum obvenit (I Cor. X, 11) . Si ergo in figuram contingebant quae patiebantur, in figuram accipiebant quae monebantur.
2. Cum ergo ista respondero, et hoc modo non esse contraria duo ista capitula de singulis Testamentis collata monstravero, quid iste facturus est, contra quem dicit gravissimum testimonium testis quem contra adversarium ipse produxit? Ipse enim commemoravit de Evangelio testimonium, Domino dicente non coinquinari hominem iis escis quae ingrediuntur in eum: et ipse a carnibus abstinendum tanquam ab immundis escis monere et docere non cessat. Et tamen sensit quantam plagam sibi infligeret, et quanto ictu repercussus se ipse sauciaret. Ne quis enim eum interrogaret et diceret, Quomodo ergo prohibetis carnibus vesci, si Dominus dicit, sicut tu ipse commemoras, Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum; sed ea quae procedunt de eo, coinquinant? voluit quasi adhibere medicinam sine causa in mortifero vulnere. Sic enim posuit ipsum evangelicum testimonium. In Evangelio, inquit, dicit ad turbam Dominus: Audite, et intelligite: Nihil est ingrediens in hominem, coinquinans eum, et caetera. Quod ergo commemoravit Dominum hoc ad turbam dixisse, nihil aliud ostendit, nisi non se ignorantia, sed malitia fecisse quod fecit: ut postea diceret Auditoribus suis ad turbam Dominum ista locutum esse, non ad paucos sanctos, quales se ipsi videri volunt; ut quoniam suos Auditores tanquam adhuc immundos permittunt carnibus vesci, sibi autem quasi jam mundis cum sceleratum atque nefarium esse arbitrantur, hoc etiam Dominum sensisse videatur, quod non paucos sanctos, sed turbas ista docuerit. O hominem pessimum, securum de negligentia generis humani ad occultandas deceptiones suas! Non enim credebat aliquem existere, qui arriperet Evangelium, et cum scientia legeret, et inveniret hominem in ipsis pratis, quibus greges suos Dominus pascit, laqueos incautis et minus providis abscondentem. Nam de his verbis commoti discipuli, et non credentes proprie, sed potius figurate Dominum locutum fuisse, cum diceret non coinquinari hominem iis quae per cibos ingrediuntur in eum, quoniam Judaei erant etiam ipsi discipuli, qui fugiendos quarumdam carnium cibos a pueritia institutum acceperant, accedentes ad eum dixerunt ei: Scis quia Pharisaei audito verbo scandalizati sunt? At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. 0154 Sinite illos; caeci sunt, et duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Cum ergo infidelitatem Judaeorum plantationem appellaret quam non plantavit Pater coelestis, tamen adhuc Petrus putans esse illam parabolam, et propterea reprehensos Judaeos et caecos dictos, quod eam intelligere non potuerint, respondens dixit ei: Edissere nobis parabolam istam. Et ille manifestissime ostendens non esse parabolam, sed propriam locutionem, dixit ad eos: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem (Matth. XV, 10-20) . De non lotis autem manibus Judaei moverant quaestionem, cujus occasione Dominus generaliter de iis quae in os intrant, et in ventrem vadunt, et in secessum emittuntur, hoc est, de alimentis nostris dixit sententiam. Quanquam ergo convocatis ad se turbis eum dixisse scriptum sit, Non quod intrat in os coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore: tamen iste quo timore hoc addiderit verbis suis, quibus hujusmodi testimonium commemoravit, satis apparet, sicut paulo ante dictum est, ut haberet quod responderet eis qui sibi quaestionem movissent, cur primates Manichaeorum nefas sibi esse existimant carnibus vesci: videlicet ut illud quod Dominus ait, turbis tantum, non Electis concessisse videretur. Sed cum ex consequentibus declaratum sit etiam Petro seorsum interroganti, audientibusque discipulis, quos utique ad culmen Ecclesiae producebat, ita respondisse Dominum, ut neque per parabolam se illa dixisse testatus sit, et ad omnes pertinere monstraverit; non habent isti unde auferant cibos de faucibus hominum, et eas laqueo superstitionis astringant.
3. Fortassis aliquis eorum dicat: Edissere ergo quid significet caro porci, et cameli, et leporis, et milvi, et corvi, et caeterorum, a quibus abstinendum in Lege praecipitur. Nolo, quia longum est. Sed fac me non posse; numquid propterea nullus potest? Et sunt jam volumina innumerabilia in quibus ista exposita sunt. Nobis tamen ad hos refellendos satis est, quod eas observationes umbram esse futurorum, non ego, sed Apostolus dicit, cum etiam vetat serviliter observari, sed tamen aliquid significare declarat, dicens: Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum (Coloss. II, 16, 17) . Illa itaque futura quae illis observationibus significabantur, posteaquam per Dominum Jesum Christum venerunt, ablatae sunt serviles observationes: sed earum interpretationes tenentur a liberis. Quidquid enim futuram Ecclesiam significavit, prophetia est. Habes autem eumdem apostolum dicentem: Spiritum nolite spernere, 0155 prophetiam nolite exstinguere; omnia legite, quae bona sunt tenete (I Thess. V, 19-21) . Legenda est ergo Scriptura divina, et Spiritus sancti dispensatio cognoscenda, et intuenda prophetia; et rejicienda carnalis servitus, et liberalis intelligentia retinenda.