Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XVI.
1. De eo quod scriptum est in Deuteronomio: Observa et sanctifica diem quem praecepit tibi Dominus. Sex diebus laborabis, et facies omne opus tuum; septima vero die sabbati epulare Domino Deo tuo, nullum faciens opus ipse tu, aut filius tuus, aut filia tua, aut puer tuus, aut puella tua, bos tuus, et asinus tuus, omnia jumenta tua, et colonus tuus. Sic autem quiescet servus tuus et ancilla tua, quemadmodum et tu. Memento quoniam servus fuisti in Aegypto, et eruit te Dominus Deus tuus in manu potenti et brachio excelso. Idcirco praecepit tibi Dominus custodire diem septimum (Deut. V, 12-15) . Et iterum in Genesi scriptum est quemadmodum Abrahae de circumcisione loquitur: Testamentum meum custodi, inquit, tu et semen tuum, quod erit post te. Hoc est testamentum meum quod servabis inter me, et te et semen tuum: omne masculinum circumcides in carne praeputii ipsorum; et sit hoc signum testamenti inter me et vos. Octava autem die circumcidetis omnes masculos in gente vestra, ut etiam dominatum et comparatum circumcidatis praeter alienigenam: et hoc erit testamentum in gente vestra. Et omnis masculus qui non circumcidet praeputium suum, perdet animam suam de media plebe, quia testamentum meum dissolvit (Gen. XVII, 9-14) . Haec omnia verba Veteris Testamenti, ut eis de Novo Testamento adversetur, proponit Adimantus, et contraria esse affirmat ea quae Dominus dicit in Evangelio de proselyto: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circumitis mare et terram ut faciatis unum proselytum; et cum feceritis, erit filius gehennae, multo plus quam estis vos (Matth. XXIII, 15) . Quasi vero propterea Dominus proselytum dicat filium gehennae, quia circumciditur, et sabbatum observat; et non potius quia Judaeorum pravam conversationem
2. Neque illud quod de Apostolo tanquam contrarium commemorat, potuit advertere Adimantus manichaeus, omnino non esse contrarium; quia totus ejus oculus non ad inquisitionem, sed ad reprehensionem Scripturae intentus erat. Commemorat enim dicentem Apostolum: Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est? non circumcidatur: quia praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed observatio praeceptorum Dei (I Cor. VII, 18 et 19) . Quid enim manifestius quam hoc Apostolum praecipere, ut unusquisque sicut vocatus erat, sic maneret? Advenientibus enim rebus, quarum erant umbrae illae observationes, id actum est, ut ostenderetur in ipsis umbris non esse spem ponendam, sed in ipsis rebus quas illae umbrae significabant esse venturas, id est, Christum et Ecclesiam. Et propterea illa jam omnia inania erant: nec tamen ea tanquam noxia removenda, sed tanquam superflua contemnenda Apostolus praecipit; ut si quis Judaeus Christo credidisset, propter offensionem suorum non prohiberetur in ipsis superfluis remanere, nec tamen in eis salutem suam constitutam putaret: non enim signa illa, sed ea quae his significantur in salutem introducunt. Ideoque praeputium nihil est, et circumcisio nihil est, sed observatio mandatorum Dei. Et quod alio loco ait: Utinam et abscindantur qui vos conturbant (Galat. V, 12) ; non quia circumcisio contraria est Evangelio, dicit Apostolus, sicut Manichaei putant: sed illud est Evangelio contrarium, ut quisque rem deserens, quae per illam umbram figuratur, ipsius umbrae sequatur inanitatem. Quod volebant qui Gentibus in Christum credentibus jugum circumcisionis imponebant quasi ad salutem necessarium, cum jam non esset umbra in corpore figuranda, sed res ipsa in corde gestanda.
3. Et quod dicit, Dies observatis, et sabbata, et solemnitates; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis (Id. IV, 10 et 11) ; non sic scriptum est ut Adimantus ponit. Non enim nominat ibi sabbatum Apostolus. Dicit enim: Dies observatis et annos, et tempora; timeo vos, ne frustra laboraverim in vobis. Sed putat esse de sabbato dictum? Numquid et nos non dicimus ista non esse observanda, sed illa potius quae his significantur? Illi enim ea serviliter observabant, non intelligentes ad quarum rerum significationem et praenuntiationem pertinerent. Hoc in eis culpat Apostolus, et in omnibus qui serviunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25) . Nam nos quoque et dominicum diem et Pascha solemniter celebramus, et quaslibet alias christianas dierum festivitates. Sed quia intelligimus quo pertineant, non tempora observamus, sed quae illis significantur temporibus. Manichaei autem sic ea reprehendunt, quasi nullos dies et tempora 0157 observent. Sed cum de his interrogantur secundum opinionem sectae suae, omnia conantur exponere, ut non ipsa tempora, sed res, quarum illa signa sunt, observare videantur. Quas quidem res fabulosas esse atque falsissimas, aliis locis ostenditur. Nunc ad hoc dictum est, ut ore suo cogantur fateri, posse talia rationabiliter celebrari: et ideo circumcisionem carnis et recte impositam servis, et recte a liberis intellectam