Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XVIII.
1. De eo quod in Deuteronomio scriptum est: Si aure audieris vocem Domini Dei tui, benedictus es in agro tuo, benedictus es in prato tuo, benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, et generationes jumentorum tuorum, et armentum boum tuorum, et grex ovium tuarum; benedictus es in introitu tuo et egressu (Deut. XXVIII, 1-6) . Huic capitulo illud dicunt in Evangelio esse contrarium: Si quis vult me sequi, abneget semetipsum sibi, et tollat crucem suam, et sequatur me. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Matth. XVI, 24 et 26) ? Sed ex illa regula ostenditur non esse contrarium, qua notum esse jam debet, carnali adhuc populo congruenter carnalia et temporalia praemia fuisse promissa, sed tamen ab uno Deo, cujus est creatura omnis et superior et inferior. Certe enim ipse Adimantus posuit testimonium de Evangelio, ubi Dominus ait: Nolite jurare, neque per coelum, quia thronus ejus est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus (Id. V, 35) . Quod quidem et in veteribus Libris scriptum est: Coelum mihi thronus est, terra scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1) . Quid ergo mirum si bona throni sui dat spiritualiter sibi servientibus, et bona scabelli pedum suorum dat carnaliter sibi servientibus; cum spiritus superior sit, et caro inferior, sicut superiora sunt coelestia, et inferiora terrestria? Quanquam illa omnia, id est, ager, et pratum, et fructus ventris, et fructus terrae, et jumentorum, et armentum boum, et grex ovium possint etiam spiritualiter intelligi. Sed nunc ad rem non pertinet ista tractatio. Si autem in ipso Novo Testamento, cujus praemium et haereditas ad novum hominem pertinet, tamen et Dominus iisdem ipsis quos vult esse rerum temporalium contemptores, ut in Evangelio sibi serviant, promittit multiplicationem earumdem rerum in hoc saeculo, dicens quod accipient in hoc saeculo centies tantum, in saeculo autem venturo vitam aeternam (Matth. XIX, 29) : sicut etiam in veteri Scriptura dicitur, Fideli homini totus mundus 0163 divitiarum est (Prov. XVII, sec. LXX) . Unde exsultat Apostolus dicens, Quasi nihil habentes, et omnia possidentes (II Cor. VI, 10) : si ergo in Novo Testamento praeter aeternam possessionem quae promittitur sanctis, hujus quoque possessionis quae transitura est, multiplicatio non subtrahitur, et tanto fit uberior, quanto contemptius possidetur; quanto magis in Veteri Testamento carnalis populi praemia talia esse debuerunt, ipso tamen uno et vero Deo gubernatore omnium temporum omnia pro tempore moderante et administrante.
2. Sed ne in solis Novi Testamenti libris isti arbitrentur haec esse contempta, audiant prophetam abjicientem talem felicitatem, et ad unum Dominum Deum confugiendum esse cantantem. Ita enim dicit: De gladio maligno erue me, et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in juventute sua. Filiae eorum compositae et ornatae velut similitudo templi. Cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae. Non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui haec sunt; beatus populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal. CXLIII, 11-15) . Attendant ergo quomodo irrideatur ista felicitas in hominibus impiis, et tota beatitudo in Deo solo inconcussa figatur. Illi enim dicunt beatum populum cui haec sunt; sed beatus populus cujus est Dominus Deus ipsius. Quod autem etiam illud contrarium esse putaverunt huic loco Veteris Testamenti, quod Dominus ait, Omnis qui confusus fuerit me aut verba mea in gente ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur illum, cum venerit in gloria Patris sui et laude sanctorum (Marc. VIII, 38) ; quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video. Quod si propterea pertinet, ne aliquis territus de talium rerum damnis, Christum confiteri aut erubescat, aut timeat, quid habent quod dicant? Dicimus ita esse ista munera Dei, ut tamen sint infima, et in comparatione salutaris confessionis, non solum amittenda, sed ultro etiam projicienda: carnalibus tamen haec amantibus, et nondum capientibus promissa coelestia, ne ab idolis et daemonibus ista peterent, utiliter a Domino Deo esse pollicita.