IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Prosequitur idem, explicans tertium modum relativorum, ejusque differentiam ab aliis duobus.
Secundum numerum quidem igitur et potentiam dicta ad aliquid: omnia sunt ad aliquid, eo quod ipsum, quod est alterius, dicitur ipsum Quidem, sed non eo quod ad illud aliud. Mensurabile vero, et scibile, et intellectuale, eo quod aliud ad ipsum dicitur ad aliquid dicuntur, nam intellectuale aliquid significat quod ipsius intellectus est.
Ubi prosequitur de tertio modo relativorum. Circa quod duo facit. Primo distinguit ipsum a duobus primis. Secundo removet dubium sive errorem. Secunda ibi : Non autem intellectus. Dicit ergo, quod dicta igitur ad aliquid secundum numerum, quantum ad primum modum, et secundum potentiam quantum ad secundum : omnia sunt ad aliquid eo, quod ipsum quod quidem est alterius ipsum quod est, dicitur, sed non eo, quod aliud ad illud; vult dicere, quod relativa secundum duos primos modos referuntur mutuo non ex eo, quod aliud tantum referatur, et propter hoc aliud dicatur ad ipsum referri; multiplex enim refertur ad submultiplex, et e converso, et calefactivum ad calefactibile,ete converso, non sic enim est in tertio modo: ideo subdit, quod mensurabile et scibile et intellectuale dicuntur ad aliquid, supple non de se, sed quod alterum dicitur ad ipsum; nam intellectuale, id est, objectum intellectuale significat quia ipsius est intellectio: similiter est de sensibili respectu sensus: haec enim quantum est de se, non referuntur, nisi quatenus alia referuntur ad ipsa, puta sensus ad sensibile, et intellectus ad intelligibile. Constat ergo in hoc ista differentia, quia in tertio modo relativorum non est mutua relatio, sicut est in primis duobus modis. Deinde cum dicit :
Non est autem intellectus, ad haec cujus est intellectus, bis enim idem dictum utique erit; similiter autem et alicujus visus est visus, et non cujus est visus, quamvis hoc veram sit dicere, sed ad colorem, aut ad aliquid tale. Illo vero modo bis idem diceretur, quia est visus cujus est visus.
Removet dubium et errorem, posset enim aliquis credere quod sicut scientia, vel intellectus refertur per se primo ad ipsum scibile, ita per se primo referatur ad ipsum scientem, vel intelligentem, quod excludit dicens, quod intellectus idest, actus intelligendi non, supple dicitur ad hoc cujus est intellectus; nam supple cum jam referatur ad ipsum intelligibile, sequitur quod idem bis utique erit dictitm, et per consequens quod idem haberet duplex esse, cum esse relativi sit ad aliud se habere: similiter autem visus non est alicujus visus, id est, videntis, quamvis hoc sit verum dicere, quod scilicet visus est videntis, licet non ut correlativum, sed ut actus, vel accidens; sed supple, ut ad correlativum dicitur visus ad colorem, vel ad aliquod tale, quod dicit ex hoc, quod multa sunt visibilia quae non sunt colorata, ut habetur 2. de Anima, text. com. 72. et inde: illo vero modo, scilicet si visus refertur ad videntem bis idem diceretur, quia visus est ex alia parte ipsius, supple visibilis, cujus est visus, ut correlativi. Tunc sequitur illa pars :
Secundum se quidem igitur dicta ad aliquid haec quidem sic dicuntur; illa vero si ipsorum genera sunt talia, ut medicina eorum quae ad aliquid, quia ipsius genus scientia videtur esse eorum quae ad aliquid. Amplius secundum quaecumque habentia dicuntur ad aliquid, ut aequalitas quia aequale, et similitudo quia simile: alia vero secundum accidens, ut homo ad aliquid, quia accidit ei duplum esse; hoc autem est eorum quae ad aliquid, ut album si acciderit eidem album et duplum.
Ubi agit de relativis per aliud, et quasi per accidens. Et ponit tres modos, quorum primus est, cum aliquid refertur ratione sui generis, iste utique modus est per se, sed non primo, ut dictum est: secundus modus est cum aliquid dicitur referri in abstracto, quia refertur in concreto, et iste quidem modus est per aliud, et quasi per accidens et non per se. Relatio enim in abstracto puta similitudo, ita habet rationem quo, quod non habet rationem quod. Tertius modus est proprie per accidens, puta cum subjectum dicitur referri ratione accidentis sibi inhaerentis, ut cum dicitur homo duplus vel similis, ratione quantitatis, vel albedinis, quae sibi insunt. Dicit ergo, quod dicta ad aliquid secundum se, haec quidem sic dicuntur, ut praedictum est; illa vero, id est, alia dicuntur ad aliquid si ipsorum sunt genera talia, quae scilicet dicantur ad aliquid, ut medicina eorum quae ad aliquid, quia ipsius genus scientia videtur esse eorum quae ad aliquid, et iste fuit primus modus ; amplius secundum quaecumque habentia dicuntur ad aliquid, id est, aliqua abstracta dicuntur ad aliquid, quia concreta habentia abstracta dicuntur ad aliquid ut aequalitas, supple dicitur ad aliquid quia aequale, et similitudo quia simile, et iste fuit secundus modus. Alia vero dicuntur ad aliquid secundum accidens, ut homo dicitur ad aliquid, quia ei accidit duplum esse; hoc autem scilicet duplum est eorum quae dicuntur ad aliquid, ut etiam album supple quia accidit ei, scilicet homini album et duplum esse, ut sicut homo dicitur duplus, quia duplum ei accidit, ita supple dicatur similis, quia album sibi accidit. Differt autem dicere fundamentum relationis et subjectum. Fundamentumdicitur illud, in quo relatio immediate fundatur, -puta similitudo in albedine: subjectum vero dicitur id, in quo fundatur mediante fundamento proximo, puta similitudo in homine mediante albedine; fundamentum autem per se refertur, albedo enim per se est similis, sed subjectum per accidens refertur, ideo dicitur hic, quod homo per accidens est similis, vel duplus.
SUMMAE UNICAE