IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ostendit in hoc capite usque ibi: Terminus dicitur, perfectum sumi tribus modis, quos reducit ad duos. Exponit etiam modos perfecti secundum respectum. Quod ait hic Doctor ex Philosopho dari terminum magnitudinis in naturalibus, tradit 2. d. 2. q. 9. et 4. d. 10. q. 1.
Perfectum vero dicitur unum quidem. cujus non est extra aliquid accipere nullam particulam, ut tempus perfectum uniuscujusque hoc extra quod non accipere tempus aliquod quod sit hujus temporis pars.
Postquam Philosophus distinxit nomina significantia causas, et principia, et nomina significantia subjectum, et partes subjecti hujus scientiae, nunc distinguit nomina significantia quasdam conditiones entis, quae extenso nomine possunt dici passiones, vel quasi passiones communes entis. Et dividitur in duas partes. Primo enim distinguit nomina significantia perfectionem entis. Secundo nomina significantia defectum et imperfectionem entis. Secunda ibi: Falsum dicitur.
Adevidentiam primae partis sciendum, quod totum et perfectum sunt quasi idem ex 3. Physic. text. com. 64. Secundum hoc ergo haec pars dividitur in duas. Primo distinguit nomina significantia entis perfectibilitatem. Secundo entis totalitatem et partialitatem. Secunda ibi : Ex aliquo esse. Prima in duas . quia primo facit quod dictum est. Secundo distinguit nomina significantia quasdam conditiones consequentes rationem perfecti. Secunda ibi : Terminus dicitur. Prima in duas. Primo distinguit modos perfecti secundum quod aliqua dicuntur perfecta simpliciter et absolute. Secundo secundum quod dicuntur perfecta in respectu. Secunda ibi : Alia vero. Prima induas : nam primo praemittit modorum perfecti distinctionem. Secundo eorum reductionem ad duos modos principales. Secunda ibi : Secundum se dicta. Prima in tres secundum tres modos, quorum primus sumitur penes entium quantitatem dimensivam. Secundus penes entium quantitatem perfectivam. Tertius penes entium perfectionem vel terminationem finitivam. Secunda ibi : Et quod secundum. Tertia ibi : Amplius quibus. Dicit ergo, quod perfectum dicitur uno quidem, id est, uno modo, cujus non est extra accipere quidem nullam particulam, ut tempus uniuscujusque dicit perfectum, hoc est extra quod non est accipere tempus quod sit pars hujus temporis, ut si dicatur annus perfectus, quoniam nulla pars anni potest extra accipi quae deficiat. Deinde cum dicit :
Et quod secundum virtutem, et quod ejus quod bene, non habens excedentiam ad genus, ut perfectus medicus: perfectus fistulator, quando secundum speciem propriae virtutis in nullo deficiunt.
Ponit secundum modum, qui sumitur penes rei quantitatem perfectivam. Circa quod duo facit. Primo ponit illum modum. Secundo assignat causam ejus. Secunda ibi: Et virtut perfectio. Prima in duas,
secundum quod ille modus potest accipi proprie vel transumptive. Secunda ibi: Sic autem transferentes. Dicit ergo quod supple alio modo dicitur perfectum quod secundum virtutem non habet hyperbolen,id est excedentia ejus quod bene, id est, ad hoc quod aliquid fiat bene, ad genus, id est, secundum illud genus, ut perfectus medicus et perfectus fistulator, quando secundum speciem propriae virtutis in nullo deficiunt; vult dicere, quod tunc aliquid dicitur perfectum secundum virtutem in aliquo genere, cui nec deficit aliquid secundum illam virtutem, nec habet excedentiam ad hoc quod aliquid bene fiat: nam ut dicitur secundo Ethic. cap. 5. dicimus illud bene se habere secundum quod non habet plus nec minus quam debet habere, virtus enim est quae habentem perficit, et ejus opus bonum reddit. Deinde cum dicit :
Sic autem transferentes et ad mala dicimus, calumniatorem perfectum, et latronem perfectum; quoniam et bonos dicimus ipsos, ut latronem bonum, et calumniatorem bonum.
Ostendit quomodo iste modus sumitur quandoque transumptive, dicens quod sic autem transferentes, scilicet nomen perfecti, ad mala dicimus sycophantam, id est, calumniatorem perfectum et latronem perfectum, quando supple non deficiunt ab aliquo, quod eis conveniat inquantum hujusmodi sunt, nec supple hoc mirandum est, quoniam etiam ipsos dicimus bonos, ut bonum latronem; si igitur istos cumsint mali, bonosvocamus, nimirum si ea quae sonant imperfectionem, perfecta vocamus. Cujus ratio est, quia sicut boni se habent in operationibus suis bonis, sic etiam isti in suis operationibus. Deinde cum dicit:
Et virtus quaedam perfectio ; unumquodque enim tunc perfectum, et substantia omnis tunc perfecta, quando secundum speciem propriae virtutis nulla defecerit pars ejus quae secundum naturam magnitudinis.
Assignat causam hujus, dicens quod virtus est quaedam perfectio, nam virtus perficit rem, et ideo haec est causa quare aliquid dicitur perfectum secundum virtutem; unumquodque enim tun est perfectum, cum substantia ejus est perfecta, et tunc ejus substantia est perfecta quando ei nulla deficit pars secundum speciem propriae virtutis ejus magnitudinis, quae secundum naturam est.
Notandum, quod ut habetur secundo de Anima, text. 41. omnium natura constantium est certus terminus magnitudinis, secundumaugmentum et decrementum,ita quod quaelibet res naturalis habet determi natam quantitatem virtutis suaenaturalis; est enim aliqua quantitas dimensiva determinata in specie humana, ultra quam nullus homo protenditur in magnitudine, et similiter est aliqua quantitas determinata, citra quam nullus homo procedit in parvitate: similiter est de virtute naturali hominis,quia est aliqua virtus in natura humana, qua major in nullo homine reperitur, et est aliqua ita parva, quod nulla minor est in aliquo homine: sicut igitur primus modus accipitur ex hoc, quod nihil deficit rei de quantitate dimensiva sibi naturaliter competente, ita secundus modus accipitur ex hoc, quod nihil deficit rei de quantitate perfectiva,
et virtutis sibi debitae secundum propriam naturam. Deinde cum dicit :
Amplius quibus inest finis studiosus, haec dicuntur perfecta, secundum habere enim finem perfecta.
Ponit tertium modum, qui sumitur penes perfectionem, vel terminationem finitivain. Circa quod duo facit, secundum quod ille modus potest accipi dupliciter scilicet proprie vel transumptive. Secunda ibi : Quare quoniam finis. Dicit ergo, quod amplius, id est, alio modo, supple dicuntur perfecta, quibus inest finis, id est, quae jam pervenerunt ad finem, si tamen sit finis studiosus, id est, bonus, puta homo, qui jam adeptus est felicitatem. Secundum enim habere finem dicuntur talia perfecta; qui autem consequitur in malis finem suum, magis meretur dici imperfectus quam perfectus. Deinde.cum dicit :
Quare quoniam finis ultimorum aliquid est, et ad prava transferentes dicimus perfecte perditum esse, et perfecte corruptum esse, quia nihil deest corruptionis et mali, sed in ultimo est. Quapropter et mors secundum Metaphoram dicitur finis, quia ambo ultima; finis autem et cujus causa fit ultimum.
Ostendit quomodo iste modus accipitur transumptive, dicens quod quoniam finis est aliquid ultimorum ; ideo supple istum modum ad prava, id est ad mala transferentes, dicimus aliquem perfecte perditum esse, et perfecte corruptum esse, quando nihil deest corruptionis et mali, sed est in ultimo,quapropter et eadem ratione et mors dicitur finis secundum Metaphoram.
Sed. quia ambo, scilicet tam perditio quam corruptio non sunt, cujus causa aliquid fiat, quia natura non intendit malun nec corruptionem ; notandum quod, ut fuit dictum supra capitulo de causa, finis et bonum idem sunt; quod ergo habet rationem mali et non boni, non proprie habet rationem finis; mors ergo et corruptio licet sint quaedam ultima, non tamen habent rationem finis, quatenus sunt quaedam mala in natura: ad rationem autem finis non sufficit sola ultimitas, nisi etiam adsit ratio bonitatis. Deinde cum dicit:
Secundum dicta quidem sic perfecta toties dicuntur, alia quidem quia secundum bene in nullo deficiunt, nec hyperbolen habent, nec aliquid extra accipitur; alia omnino secundum quod omnino non habent hyperbolen in unoquoque genere, nec aliquid est extra.
Ostendit quomodo omnes modi perfecti reducuntur ad duos modos principales. Dicit ergo, quod perfect a quidem dicta secundum se toties dicuntur, scilicet dupliciter : alia quidem supple dicuntur perfecta quae secundum bene in milio deficiunt, id est, quibus omnino nihil deficit de bonitate simpliciter ; nec habent hyperbolen, id est, excedentiam, ita scilicet quod in bonitate a nullo exceduntur, nec extra aliquid accipiunt, quia scilicet non egent aliqua exteriori bonitate, et haec videtur osse conditio primi entis, cui nihil deficit perfectionis, nam in eo est summa et perfecta bonitas quae a nullo excedi potest: alia vero, id est, secundum alium modum dicuntur perfecta secundum quod in unoquoque genere determinato non habent, scilicet hyperbolen, id est excedentia; nnc est aliquid extra, quae sibi debentur secundum illud genus, puta si dicatur perfectus homo, nihil deficit de perfectione, vel bonitate competente homini, nec exceditur ab aliquo in specie humana. D?inde cum dicit:
Alia vero jam secundum ipsa, aut in faciendo aliquid tale, aut in habendo, aut congerendo tali, aut In aliqualiter dici ad primo dicta perfecta.
Ponit et distinguit modos perfecti secundum quod aliqua dicuntur perfecta in respectu, quod alia vero supple dicuntur perfecta, non secundum se ipsa, id est absolute, sed supple in respectu, scilicet per comparationem ad ea quae absolute sunt perfecta: aut in faciendo aliquid tale, id est, ex eo quod faciunt ad perfectionem, sicut medicina dicitur perfecta, quia inducit sanitatem: aut in habendo, scilicet aliquid perfectum, ut si dicatur homo perfectus qui habet scientiam perfectam; aut in congerenda tali, scilicet perfecto, ut si imago dicitur perfecta quae habet similitudinem et repraesentat hominem perfectum ; aut in aliqualiter dici ad primo dicta perfecta id est, quod etiam dicitur aliquid perfectum qualitercumque referatur ad ea quae secundum se primis modis dicta sunt perfecta. Tunc sequitur illa pars :