IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Passionem sumi quatuor modis, quod bene explicat Doctor. Item privationem sumi quinque modis, de quo vide Scot. 1. d. 18. q. i. quod tangitur, inter bonum et malum dari medium, probat Doctor. 2. d. 41.
Passio uno quidem modo dicitur qualitas secundum quam alterari contingit, ut album et nigrum, dulce et amarum, et gravitas et levitas, et quaecumque alia talia.
Distinguit quaedam nomina habentia propinquam considerationem, et habitudinem ad habitum. Circa quod duo facit. Primo distinguit ea quae respiciunt habitum per modum oppositionis. Secundo ea quae per modum effectus denominationis. Secunda ibi: Habere multipliciter dicitur. Prima in duas. Primo agit de passione, quae videtur opponi habitui per modum imperfecti. Secundo de privatione, quae directe et per se opponitur habitui. Secunda ibi : Privatio. Prima in quatuor secundum quatuor modos passionis. Secunda ibi : Alia vero. Tertia ibi: Et maxime tristes. Quarta ibi: Amplius. Dicit ergo, quod pari modo dicitur uno modo qualitas secundum quam contingit alterari, ut album nigrum, dudce amarum, gravitas et levitas, et quaecumque alia talia, et haec est tertia species qualitatis, quae dicitur passio et passibilis qualitas in Praedicamentis, cap. de Qualitate, in qua specie qualitatis est alteratio proprie dicta, ut probatur 7. Physic. text. com. 14. et inde. Deinde cum dicit :
Alio vero modo horum actiones et alterationes jam. Amplius horum magis nocivae alterationes et motus.
Ponit secundum modum dicens, quod alio modo dicuntur passiones actiones et alterationes, et motus horum, id est dictarum qualitatum: et hoc modo passio est unum Praedicamentum distinctum, ut calefieri, dealbari, inquantum tamen dicunt illum respectum, qui est passi, ut transmutati ad agens, ut transmutans; passio enim sicut et actio sunt formaliter respectus: nam etsi dealbari, et alii motus non accipiantur pro dicto respectu, sed pro ipsa forma fluente quae est ipsa res acta et producta; sic motus est in eodem genere cum re, ad quam motus est, nec sic facit Praedicamentum de se, sed est in eodem genere cum termino ut dicitur 3. Physic. text. com. 4. et inde. Deinde cum dicit:
Et maxime trisles nocivae.
Ponit tertium modum, dicens quod supple alio modo dicuntur passiones dictae alterationes, non quaecumque, sed maxime quae sunt tristes et nocivae, et hoc modo non dicitur pati, qui sanat, sed qui infirmatur: quod non habet rationem mali, puta ad sanitatem, vel albedinem, magis dicitur perfici quam pati, nam talis forma quae per hanc alterationem acquiritur, est quaedam perfectio mobilis et passi. Deinde cum dicit:
Amplius magnitudines calamitatum et tristium passiones dicuntur.
Ponit quartum modum, dicens quod amplius magnitudines calamitatum et tristium, sive lamentantium, et etiam magnitudines exultantium passiones dicuntur; vult dicere, quod quia ea, quae parva et modica sunt quasi reputantur, ideo hoc quarto modo dicuntur passiones non quaecumque alterationes nocivae, sed si habent magnitudinem nocumenti, ut magnae tristitiae et magnae . calamitatis; hoc etiam modo dicuntur passiones magnae laetitiae, quatenus excessus laetitiae est nocivus: unde quandoque aliqui infirmati, et inventi sunt mortui propter excessivam laetitiam. Deinde cum dicit:
Privatio dicitur uno quidem modo non habet aliquid natorum haberi, etsi non sit id natum sic habere, ut oculis privari dicitur planta.
Distinguit hoc nomen privatio, quod recte opponitur habitui. Circa quod duo facit: nam privatio non solum includit in sua ratione negationem, sed etiam aptitudinem subjecti. Ideo primo distinguit modos privationis ex parte aptitudinis. Secundo ex parte negationis. Secunda ibi : Et quotiens. Prima in quatuor secundum quatuor modos sic acceptos. Secunda ibi : Aliavero. Tertia ibi : Amplius si aptum. Quarta ibi : Amplius autem. Dicit ergo quod privatio dicitur uno modo si aliquid non habet aliquid natorum haberi, id est, aliquid eorum quae sunt apta nata haberi, etsi pro quamvis, ipsum non sit natum habere illud, ut planta dicitur privari oculis; oculi enim sunt apti nati haberi, licet non a planta, quae dicitur oculis privari ; et ideo iste modus sumitur secundum quod aptitudo consideratur non ex parte subjecti sed ex parte rei, qua dicitur privari, et ideo iste modus est improprie dictus. Deinde cum dicit :
Alio vero si aptum habere aut ipsum, aut genus, et non habet, ut aliter homo caecus visu privari dicitur et talpa; hoc quidem secundum genus, illud vero secundum se.
Ponit secundum modum sumptum ex parte aptitudinis subjecti, dicens quod alio modo, supple dicitur aliquid privatum, si non habet illud quod aptum est habere, aut ipsum, aut suum genus, ut aliter homo caecus dicitur privari visu, et aliter talpa; homo enim secundum se est natus habere visum, talpa vero secundum se, et secundum rationem speciei non est nata habere visum: sed quia suum genus scilicet animal est natum habere visum, ideo dicit: hoc quidem, id est, talpa dicitur secundum genus supple privari visu ; Illud mitem, id est, homo supple, secundum se, dicitur privari visu pro quanto secundum se est aptus habere visum, et non tantum secundum genus. Deinde cum dicit:
Amplius si apium natum, et quando aptum natum habere, et non habet. Caecitas enim privatio quaedam est, sed caecus non est secundum omnem aetatem, sed in quantum est habere, si non habet; similiter autem et in quo, et secundum quod, et ad quod, ut si non habet aptum natum.
Ponit tertium modum qui sumitur non ex parte subjecti tantum, sed etiam temporis, et aliarum circumstantiarum. Dicit ergo, quod amplius supple dicitur aliquid privatum, si non habet, quod natum est habere, et quando, quantum ad tempus; et in quocumque scilicet loco fuerit, et secundum quod scilicet quantum ad partem; et ad quod, quantum ad terminum determinatum ; et ut quantum, quoad modum habendi: caecitas enim est quaedam privatio, sed caecus non est secundum omnem aetatem, puta catus ante nonum diem, sed si non habet in aetate in qua est aptus habere: similiter autem etsi non habet aptum natum, et in quocumque fuerit, quantum ad circumstantiam loci, sicut nox dicitur privatio in loco ubi nata est esse lux: unde non dicitur esse in locis, ad quos lumen Solis non consuevit pervenire, puta in occultis cavernis montium et terrarum, et secundum quod quantum ad circumstantiam partis, ut homo non dicitur calvus, si non habet pilos in oculis, sed si non habet in parte illa, in qua est natus habere;et ad quod, quantum ad circumstantiam termini determinati, ut homo non dicitur parvus, nec privatus statura debita, si non sit magnus sicut unus mons: et ut quantum, quoad circumstantiam modi, sicut homo non dicitur caecus si non videt ita acute sicut aquila.
Notandum, quod istorum trium modorum privationis primus est impropriissimus, secundus est minus proprius, sed tertius est propriissime acceptus. Deinde cum dicit:
Amplius cujusque per vim ablatio privatio dicitur.
Ponit quartum modum, dicens quod amplius dicitur privatio cujusque per vim ablatio, scilicet violenta. Violentia enim est contra impetum naturalem et voluntarium, ut dictum fuit supra, capitulo de Necessario ; et ideo ablatio violenta dicitur privatio ejus quod quis natus est habere, secundum impetum, vel appetitum hunc vel illum. Deinde cum dicit:
Et quoties ab eo quod a privativa particula negationes dicuntur, toties et privationes dicuntur: nam inaequale non habere aequalitatem apium natum dicitur.
Distinguit modos privationis ex parte negationis quae in privatione formaliter includitur. Et dividitur in quinque secundum quinque modos. Secunda ibi : Invisibile vero. Tertia ibi: Amplius et eo. Quarta ibi: Amplius quod non. Quinta ibi: Amplius mnino.
Ad evidentiam istorum, notandum quod Graeci utuntur hac praepositione, a, ad significandum negationes et privationes in compositionibus, sicut nos utimur ista praepositione, in, et hoc est quod dicit quod quoties dicuntur negationes ab eo quod a particula privata posita a principio dictionis per compositionem, toties dicuntur et privationes; nam inaequale dicitur non habere ipsum aptum natum aequalitatem, id est, quod inaequale uno modo dicitur quod non habet aequalitatem si aptum natum est habere. Deinde cum dicit :
Invisibile vero et eo quod non habeat omnino colorem, et eo quod turpiter, et sine pede, et eo quod non habeat omnino pedes, et eo quod turpes.
Ponit tertium modum, dicens hujusmodi supple privationes et negationes dicuntur puta invisibilis, vel eo quod omnino non habeat colorem, ut vox dicitur invisibilis ; vel eo quod turpiter habet, sicut etiam sine pede dicitur, eo quod non habeat omnino pedes, et eo quod turpes, sicut claudus pedibus. Advertendum autem quod iste secundus modus incidit cum primo, et possunt ambo sub uno comprehendi, secundum quod satis innuit litterae processus. Deinde cum dicit:
Amplius et eo quod parum habeat, ut non igneum: hoc autem est prave aliquo modo habere.
Ponit tertium modum dicens quod amplius supple significatur aliquid privative, vel negative eo quod parum habeat, ut non igneum dicitur supple quia habet modicum de igne; et addit quod hoc autem est aliquo modo prave habere, per quod innuit quod ille tertius modus continetur sub secundo, pro quanto parum habere est quoddam prave, vel turpiter habere ; ubi autem nos habemus non igneum, littera Graeca habet AdminBookmark et est nomen Graecum,
et idem est: nam AdminBookmark Graece idem est quod non igneum Latine. Deinde cum dicit:
Amplius quod non facile, aut non bene, ut insecabile,non solum quia non secatur, sed quia non facile, aut quia non bene.
Ponit quartum modum, dicens quod amplius, supple dicitur, privative, vel negative quod non est facile aut non bene, ut insecabile, scilicet dicitur non solum quia non secatur, sed quia non est facile, aut quia non bene, scilicet secatur. Deinde cum dicit :
Amplius omnino non habere: caecus enim dicitur monoculus, sed qui in ambobus non habet visum.
Ponit quintum modum, dicens quod amplius supple dicitur aliquid privative, vel negative omnino non habere;caecus enim hoc modo non dicitur monoculus,sed qui in ambobus oculis non habet visum.
Propter quod non omnis homo bonus aut malus, aut justus, aut injustus, sed et medium.
Ultimo infert quoddam corollarium dicens quod quapropter, quia supple non ex quocumque defectu bonitatis aliquis dicitur malus, ut patet ex praedictis; ideo non omnis homo est bonus, vel malus, aut justus, aut injustus, sed est dare medium. Cujus ratio est, quia bonitas et virtus non stant in puncto, sed in quadam latitudine, et ideo si aliquis parum recedit a virtute, vel bonitate, non statim cadit in habitum contrarium. Unde secundo Ethic. dicitur quod aliquis non vituperatur ex hoc quod parum recedit a medio virtutis: et ideo talis non potest dici nec omnino bonus, nec omnino malus, sed est dare medium, sicut carens uno oculo, vel uno pede, vel pravos habens oculos, vel pedes: nec dicitur omnino caecus, vel privatus pedibus: nec omnino videns, nec habere pedes, sed est dare medium. Tunc sequitur illa pars :