IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Quatuor modi verbi habere explicantur De octo modis essendi in, quos hic Doctor reducit ad quatuor ipsius habere, vide eum 4. Phys. text. 23. c. de Locu.
Habere multipliciler dicilur. Uno quidem modo ducere secundum suam naturam, aut secundum suum impetum, propter quod febris dicitur habere hominem, et Tyranni civitates, et vestimentum induti.
Ubi distinguit ea quae recipiunt habitum per modum effectus denominationis, scilicet ipsum habere. Circa quod duo facit. Primo distinguit modos ipsius habere. Secundo innuit similem distinctionem modomni essendi in, de quibus agitur 4. Physic. cap. de Loco. t. c. 23. Secunda ibi : Ex aliquo esse. Prima in quatuor, secundum quatuor modos. Secunda ibi : Alio in quo. Tertia ibi : Alio ut continens. Quarta ibi : Amplius prohibens. Dicit ergo, quod habere dicitur multipliciter, uno quidem modo supple est habere aliquid, ducere illud secundum suam naturam in rebus naturalibus, aut secundum suum impetum, quantum ad res voluntarias, propter quod febris dicitur
habere hominem, ex eo scilicet quod febris distrahit hominem a sua naturali dispositione, et ducit eum, et trahit ad naturam, et dispositionem febris; hoc etiam modo Tyranni habent civitates, et induti habent vestimentum, pro quanto secundum impetum voluntatis Tyrannorum aguntur res in civitate: vestimentum etiam assignatur ipsi induto, et trahitur ad figuram ejus; ad hunc etiam modum pertinet habere possessionem, quatenus homo secundum voluntatem utitur re possessa. Deinde cum dicit :
Alio in quo utique aliquid extiterit. ut in susceptibili, aes habet speciem statuae, et infirmitatem corpus.
Ponit secundum modum, dicens quod alio modo dicitur habere illud in quo utique aliquid existit ut in susceptibili, ut aes habet speciem statuae, et carptis habet infirmitatem; nam aes est subjectum statuae,et corpus infirmitatis, et similiter de aliis. Deinde cum dicit:
Alio ut continens contentum, nam in quo est contentum haberi ab hoc dicitur, ut lagenam habere humidum dicimus, et civitatem homines et navem nautas, sic autem et totum habet partes.
Ponit tertium modum, dicens quod alio, scilicet modo dicitur habere ut continens habet contentum: nam contentum dicitur haberi ab hoc in quo est, ut lagenam dicimus habere humidum, puta vinum, vel aquam, et civitatem dicimus habere homines et navem nautas, sic autem secundum hunc modum totum habet partes.
Notandum, quod ut habetur 4. Physic cap. de Loco, t. c. 34. et circiter, totum continet partes sicut locus locatum; sed est differentia in hoc quod locus est separatus a locato et divisus, non sic totum a partibus, unde locatum est quasi quaedam pars divisa, et ideo continentia totius habentis partes pertinet ad hunc modum. Deinde cum dicit :
Amplius et prohibens secundum suum impetum aliquid moveri, aut operari habere dicitur hoc ipsum, ut columnae ponderosa supposita, ut Poetae faciunt Atlantem caelum habere tanquam casurum super terram, quemadmodum Physiologorum quidam dicunt.
Ponit quartum modum. Circa quod duo facit. Primo ponit ipsum.
Secundo comparat ipsum ad tertium modum. Secunda ibi : Hoc autem modo. Dicit ergo, quod amplius ipsum prohibens aliquid moveri, aut operari secundum suum impetum dicitur habere hoc ipsum, scilicet quod prohibet, ut columnae dicuntur habere ponderosa supposita, ex eo scilicet quod prohibent illa moveri deorsum secundum suum impetum, vel appetitum naturalem,sicut etiam Poetae
faciunt, id est ponunt Atlantem habere caelum tanquam casurum super terram, nisi supple Atlas caelum sustineret ; sicut etiam dicitur secundo de Coelo et Mundo, t. c. 4. quidam Poetae finxerunt quod Atlas sit quidam gigas sustinens ipsum coelum ne super terram cadat, quemadmodum quidem Physiologorum, id est, Naturalium dicunt, ponentes coelum esse compositum ex elementis, ut Empedocles, et per consequens ponunt ipsum esse corruptibile aliquando, et sic corruptum caderet super terram. Notardum, quod ut dicitur, ista fictio habuit ortum ex aliqua veritate: nam Atlas dicitur fuisse quidam magnus Astrologus, qui subtiliter motus omnium coelestium corporum perscrutatus est, ex quo dictum est ipsum totum coelum sustinere. Patet autem ex dictis qualiter iste modus distinguitur a primo; nam ibi habens cogit habitum, ut sequatur suum impetum, et est ei causa motus violenti: hic autem ipsum habens prohibet habitum a suo motu naturali, et est ei causa quietis violentae. Deinde cum dicit:
Hoc autem modo continens dicitur quae continet habere quasi separata ulique secundum suum impetum singula.
Comparat hunc modum ad tertium reducens illum adistum, dicens quod hoc modo continens prohibet, sicut patet in vase continente vinum, prohibet enim separari ab invicem partes vini. Deinde cum dicit : .
Et in aliquo autem esse simili modo dicitur ut consequenter ipsi habere.
Innuit similem distinctionem) modorum essendi in, dicens quod esse in aliquo dicitur consequenter et simili modo ipsi habere.
Notandum, quod 4. Physic. cap. de Loco, t. c. 23. distinguuntur octo modi essendi in aliquo, quorum duo sunt prout totum inteT grale est in partibus, et e converso ; alii duo secundum quod totum universale est in partibus subjectivis et e converso. Quintus est secundum quod forma est in materia, sive sit forma substantialis, sive accidentalis. Sextus est secundum quod movens est in movente,et effectus in efficiente, ut regnum in rege. Septimus secundum quod aliquid dicitur esse in suo fine. Octavus est secundum quod aliquid est in vase continente, et omnino in loco. Isti autem octo modi essendi in, possunt reduci ad quatuor modos ipsius habere, nam quatuor primi, et etiam octavus reducuntur ad habere tertium. Quintus vero ad secundum. Sextus ad primum. Septimus autem ad primum vel quartum, secundum quod ex fine moventur, vel quiescunt res quae sunt ad finem sicut de se est manifestum.
SUMMAE UNICAE