IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Pars sumitur quatuor modis, quos bene explicat Doctor ostendens eos non coincidere.
Pars dicitur quidem uno modo in quam dividitur utique quantum quocumque modo ; semper enim ablatum a quanto, ut quantum est, pars illius dicitur, ut trium duo pars quodammodo dicuntur.
Ubi distinguit nomen partis. Circa quod quatuor facit, secundum quod ponit quatuor modos, quibus pars dicitur. Secunda ibi: Amplius in quae. Tertia ibi: Amplius in quae. Quarta ibi: Amplius quae sunt. Prima in duas, secundum quod primus modus potest dupliciter accipi. Secunda ibi: Alio vero modo. Dicit ergo, quod pars dicitur uno modo in quam utique quantum diuiditur quantumcumque, id est, quantacumque fuerit minor quantitas, in quam major dividitur ; semper enim ablatum a quanto inquantum est quantum dicitur pars quanta illius, ut duo dicuntur aliqualiter pars trium, et haec est pars non aliquota, quia scilicet aliquoties sumpta non reddit ipsum totum. Deinde cum dicit :
Alio vero modo quae talia mensurant solum, propter quod duo trium sunt quidem ut dicitur pars, sunt autem ut non.
Ostendit quomodo potest accipi aliter iste primus modus, dicens quod alio modo, supple dicitur pars, quae solum, id est, praecise mensurat totum, et haec dicitur pars aliquota : propter quod duo sunt, ut dicit pars trium, scilicet primo modo, sunt autem ut non isto, scilicet secundo modo. Notandum, quod pars quanta rei quantae dicitur dupliciter, quia quaedam est pars aliquota, quaedam non aliquota ; dicitur pars aliquota, quae aliquoties sumpta reddit, et mensurat praecise totum, sicut duo sunt pars quaternarii et senarii, nam bis duo praecise faciunt quatuor, et ter duo sex: dicitur autem pars non aliquota quae aliquoties sumpta non reddit praecise ipsum totum sed vel plus, vel minus, et hoc modo duo sunt pars trium et quatuor sunt pars ipsorum sex: ideo ait Philosophus, quod duo sunt uno modo pars trium, scilicet pars non aliquota ; sunt autem ut non, quia scilicet non sunt pars trium aliquota, ut patet ex praedictis. Deinde cum dicit:
Amplius in quae dividitur ulique species sine quantitate, et hae partes hujus dicuntur: quare species generis dicuntur esse paries .
Ponit secundum modum, dicens quodamplius su ppledicuntur partes, illa,in quae aliquid dividitur sine quantitate,et hae partes dicuntur illius,quod sic dividitur, qualiter species dicuntur esse partes generis.Genus enim dividitur in species, non divisione quantitativa, sed formali et essentiali, quod fit per differentias specificas. Deinde cum dicit :
Amplius in quae dividitur aliquid ; aut ex quibus componitur totum,aut species habens speciem, ut sphaerae aereae, aut cubi aerei,et aes pars ; haec autem est materia in qua species, et angulus pars.
Ponit tertium modum dicens, quod amplius supple dicuntur partes, illa, in quae aliquid dividitur, aut ex quibus totum componitur, sive illud sit species, aut habens speciem, puta individuum: dictum est enim supra, quod quaedam sunt partes formales et speciei: quaedam materiales et individui, ut aes est pars sphaerae aereae, aut cubi aerei: haec autem materia est, id est, pars materialis in qua, scilicet species recipitur, vel haec autem, id est individua, puta sphaera aerea, et cubus aereus, sunt ut materia, id est materialia, in quibus species inclusa reservatur: individua enim quae contrahunt speciem per aliquam differentiam individualem, dicuntur large materia, ut dictum est supra capite de Uno, ideo dicuntur materialia respectu speciei, et angulus est pars speciei, et formalis ipsius trianguli. Deinde cum dicit:
Amplius quaesunt in ratione unumquodque ostendente, et ea partes sunt totius, propter quod et genus speciei pars dicitur; aliter autem species generis pars.
Ponit quartum modum, dicens quod amplius supple dicuntur partes, ea quae sunt in ratione, id est, definitione ostendente unumquodque, et hoc quidem modo genus et differentia sunt partes speciei et totius. Et quia supra in secundo modo species dicebantur partes generis, hic autem dicitur e converso; ideo subdit, quod hoc non est eodem modo, dicens propter quod genus pars speciei, aliter autem species dicitur pars generis; species autem est pars generis subjectiva, genus autem est pars speciei integralis et essentialis.
Notandum, quod isti quatuor modi sic distinguuntur: quia in secundo modo accipitur pars subjectiva, ut dictum est, sed in aliis tribus accipitur pars integralis, differenter tamen: quia in primo modo accipitur pars integralis quantitativa: in tertio vero modo pars integralis essentialis rei in se consideratae ; in quarto autem modo pars essentialis integralis rei consideratae ut est quoddam definibile.
SUMMAE UNICAE