IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Duo modi, quibus aliqua dicuntur diversa genere ; Doctor explicat generis Physici et logici differentiam.
Diversa vero genere dicuntur, quorum diversum primum subjectum, et non resolvitur alterum in alterum, nec ambo in idem, ut species et materia diversum genere.
Distinguit modos, quibus aliqua dicuntur differre genere. Circa quod duo facit, secundum quod ponit duos modos. Secunda ibi : Et quaecumque. Dicit ergo, quod diversa genere dicuntur, quorum primum subjectum est diversum, sicut dicimus, quod primum subjectum colorum est superficies, et primum subjectum saporum est humidum: et ideo color et sapor distinguuntur genere subjecto, quod est genus Physicum, et ideo subdit, quod talia sunt quorum alterum non resolvitur in alterum ; et haec est secunda conditio requisita, et propter hoc figurae superficiales, et solidae erunt diversae genere, nisi forte dicatur, quod solidum resolvatur in superficies, secundum illam opinionem, quae ponit corpora componi ex superficiebus, et resolvi in ipsas: iterum tertio oportet quod nec ambo in idem aliquod resolvantur, ut species, id est, forma, et materia sunt diverso genere, ex eo quod secundum suas proprias entitates non habent aliquod tertium commune in quod resolvuntur, et iste modus sicut patet, correspondet tertio modo ge neris, quod est genus Physicum Deinde cum dicit:
Et quaecumque secundum diversam figuram Categoriae entis dicuntur ; alia namque quid est significant entium; alia quale quid; alia aliud ut divisum est prius ; nec enim haec resolvuntur, neque invicem, neque in unum aliquod.
Ponit secundum modum, dicens quod supple diversa genere dicuntur quaecumque dicuntur secundum diversam figuram Categoria, id est, praedicationis entis. Alia namque entium significant quid est, id est, substantiam, alia quale quid; alia, scilicet aliis modis, ut est prius, scilicet ca pite de ente divisum, nec enim haec resolvuntur in invicem, quia unum Prae dicamentum non continetur sub alio, nec resolvuntur in aliquod unum, quod scilicet sit genus: nam licet ens sit commune praedicatum in quid de omnibus generibus, ens tamen non est genus: iste autem modus, sicut patet, correspondet quarto modo gen ris, quod est genus Logicum: primi autem duo modi generis non multum pertinent ad Physicam, et realem considerationem, et ideo de diversitate generis illis modis correspondente Philosophus non curavit.
Notandum, quod sicut hic tangitur, et habet declarari 10. hujus, duplex est genus : quoddam Physicum, quoddam Logicum: genus Physicum attenditur penes subjecti identitatem, scilicet primi, ut illa dicantur idem genere Physico, quae habent idem subjectum, vel eamdem materiam secundum rationem, et quae non, non; genus autem Logicum attenditur penes identitatem alicujus realitatis unius de pluribus univoce praedicabilis, ut illa dicantur idem genere Logico, quaecumque conveniunt in una aliqua tali realitate praedicabili de eis, et quae non, non.
Ex quo patet corollarie, quod aliqua possunt differre genere Physico, quae tamen idem erunt genere Logico, ut omnes substantiae corporeae, et incorporeae sunt idem genere Logico: quia omnes praeter Deum sunt in genere substantiae, et tamen differunt genere Physico, quia non habent unam materiam communem, similiter omnes colores et sapores sunt idem genere Logico, quia omnes sunt de genere Qualitatis, et tamen differunt in genere Physico, quatenus non habent idem subjectum primum, ut praedictum est, nunquam tamen e converso, quod aliqua sint idem genere Physico, et differant genere Logico, etc.
SUMMAE UNICAE