IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
De differentia Physicae a quibusdam aliis scientiis, quae hic exprimuntur.
Principia et. causae quaeruntur entium, palam autem quod inquantum sunt entia; est enim aliqua causa sanitatis et convalescentiae. Sunt etiam Mathematicorum principia, elementa et causae. Et totaliter omnis scientia intellectualis participans aliquid intellectus circa causas et principia est, aut certiora, aut simpliciora.
Postquam Philosophus in quarto libro declaravit ambitum hujus scientiae,ostendens ad quaeseextendat consideratio Metaphysica, et in 5. libro distinxit nomina, quae subsunt considerationi hujus scientiae; in sexto describit modum considerationis hujus scientiae circa praedicta, ad quae se extendit. Circa quod duo fac?: primo facit quod dictum est icundo removet errorem, sive dubitationem possibilem oriri ex praedictis. Secunda ibi : Sed quoni im ens simpliciter. Circa primum sic procedit : primo enim proponit quamdam conclusionem jam positam in quarto libro. Secundo comparat hanc scientiam ad alias, ut ex hoc venetur modum proprium considerationis hujus scientiae. Secunda ibi : Sed omnes istae. Proponit ergo hanc conclusionem quod hujus scientiae est considerare principia entis inquantum ens, et intendit eam probare tali ratione : Ejusdem scientiae est considerare subjectum et principia subjecti, sed Metaphysica considerat ens inquantum ens, ut proprium subjectum; ergo et considerat principia entis inquantum ens. In ista ratione primo praemittit conclusionem. Secundo (ostendit majorem per simile in aliis scientiis, ibi : Est enim aliqua causa. Minorem autem supponit ex quarto libro. Dicit ergo quod principia et causae entium quaeruntur in ista scientia, palam autem quod inquantum entia sunt, quod patet per alias scientias ; est enim aliqua causa sanitatis et convalescentiae, quam scilicet considerat medicus; similiter Mathematicorum, puta figurarum et numerorum sunt principia eleleminta et causa, per quae scilicet Mathematicus procedit, et
totaliter, id est generaliter omnis scientia intellectualis participans aliquid intellectus, puta sive sit scientia speculativa vel practica, circa causas et principia est, talis scilicet scientia; aut, scilicet illa principia sint certiora aut simpliciora, quod dupliciter exponitur : uno modo ut per certiora intelligantur principia naturalia, quae sunt certiora quoad nos, quia sensui propinquiora: per simpliciora autem intelliguntur principia Mathematici, quae simpliciter et secundum naturam sunt priora et notiora. Alio modo ut principia certiora dicantur, quae sunt magis nota et exquisita; simpliciora autem quae magis superficie tenus inquiruntur, ut sunt principia moralia, quae sumuntur ex his quae eveniunt ut frequenter.
Notandum autem, quod principia entis inquantum ens possunt intelligi vel incomplexa, ut sunt substantiae separatae; vel complexa, ut sunt prima principia demonstrationis quae dicuntur dignitates, de quibus dictum est in quarto libro ; de utrisque tamen verum est quod hic Philosophus proponit, nam scientia Metaphysicae considerat haec et illa. Deinde cum dicit :
Sed. omnes istae circa unum quid, et genus aliquod circumscriptae de hoc tractant, sed non de ente simpliciter, nec inquantum est ens.
Comparat hanc scientiam ad alias, ut ex hoc habeat proprium modum considerandi in ista scientia. Circa quod duo facit. Primo enim ostendit differentiam hujus scientiae ad alias penes subjectum primum, et hoc in generali. Secundo exponit illam differentiam magis in speciali. Secunda ibi ; Quoniam vero Physica. Prima in duas, quia primo facit quod dictum est. Secundo ex differentia dicta infert tres conclusiones. Secunda ibi : Nec de ipso quod quid est. Dicit ergo quod omnes istae scientiae particulares, de quibus mentio est facta, sunt praescriptae, id est praecisae et determinatae circa aliquod unum genus entis particulariter: et de hoc tractant, puta de numero, vel magnitudine, sed non de ente simpliciciter, id est, universaliter: nee in -quantum ens est, sed secundum particularem rationem, inquantum scilicet magnitudo est; solus autem Metaphysicus tractat de ente simpliciter inquantum ens est. Deinde cum dicit :