IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ex differentia data hujus scientiae ab aliis ad eam tantum spectat agere de eo, quod quid est. Explicat bene Doctor, quomodo haec et aliae sciendae agunt de eisdem objectis. Hinc infert primo non esse demonstrationem de substantia : secundo alias scientias non dicero si. est, nec quid est suorum subjectorum.
Nec de ipso quod quid est ullam rationem faciunt; sed ex hoc alii quidem secundum hoc facientes ipsum manifestum, alii per suppositiones accipientes quod quid est, sic quae secundum se insunt generi circa quod sunt demonstrant, aut magis necesse, aut infirmius.
Ex data differentia infert tros conclusiones, quarum secunda ponitur ibi: Quapropter palam. Vertia ibi : Similiter autem. Dicit erano, quod quia supple sic est, quod ???ta scientia tractat de ente inquan??? ?ens, et quia ejusdem scientiae est tractare de ente inquantum ens, est de ipso I,uod quid est, pro quanto unumquodque est ens formaliter per suum proprium quod quid est ; ideo aliae scientiae sicut nec tractant de ente simpliciter, sic nec de ipso quod quid est nullam faciunt rationem, idest determinationem ; sed ex hoc, scilicet quod quid est, alii quidem facientes ipsum manifestum, id est, supple ponentes ut principium ex sensu ; alii vero accipientes ipsum quod quid est per suppositionem, scilicet ab aliqua scientia priori, sic supple supponentes ipsum quod quid est, demonstrant quae secundum se insunt generi, id est, proprias passiones quae per se insunt generali subjecto, circa quod negotiantur ; aut magis necessarie aut infirmius, nam scientiae Mathematicae certius demonstrant ; naturales autem infirmius, quia procedunt ex his quae non sunt semper, sed ut frequenter. Patet autem quod loquitur hic de quod quid est subjecti, quod est primum medium in demonstratione potissima, ut hic dicitur expresse : utrum autem hoc habeat veritatem, magis est proprium considerationis Logicae
Notandum autem, ad evidentiam hujus litterae, quod ejus quod quid est non est demonstratio, sicut nec in alia scientia, sic nec inMetaphysica,sed aliae scientiae quodquid estsui subjecti supponunt ex sensu; si tantum confusam cognitionem illitis requirunt, puta ad sciendum binarium esse parem, sufficit quaelibet cognitio confuse accepta de binario a sensu, cum quo etiam stat ignorantia, an binarius sit accidens vel substantia. quantitas aut qualitas ; aut quod quid est sui subjecti accipiunt aliunde, id est, a
Metaphysico, si distinctam ejus notitiam requirunt, puta non scietur quod homo est animal perfectissimum, sine notitia subjecti, an sit substantia vel accidens, et sic procedendo, et hoc aliquo modo accipitur a Metaphysico: qui Metaphysicus de eo quod quid est distincte cognoscendo, rationem facit, prout est possibile rationem fieri ad quod quid est inquirendum. Cum enim talis ratio sit via divisiva, ex secundo Posteriorum, t. 4. et inde, quae debet incipere a communissimis, quae certum est inesse illi cujus quid quaeritur, quatenus illa communissima a Metaphysico considerantur: eatenus Metaphysicus juvat ad faciendum rationem de quod quid est subjectorum specialium, et etiam quatenus dividens in processu suo dirigitur per quaedam principia Metaphysica communia, ut de quolibet affirmatio, vel negatio.
Sed. contra istud instatur, nam Metaphysica non videtur ita necessaria quin quicumque artifex utens Logica, cujus usus est communis, etiam Metaphysice possit quod quid est sui subjecti inquirere.
Respondeo, quod in tali inquisitione nullus est artifex, quia ista inquisitio praecedit omnem processum scientiae, quae est per demonstrationem, supposito quod quid est subjecti, sive confuso, sive distincto ; sed in dividendo Metaphysicus est, et quoad processus rationis, Logicus est.
Contra : si procedatur per conceptus essentiales ad Metaphysicum non spectantes, ut per conceptus corporis, antequam dividendo habeatur quid subjecti, numquid talis est in procedendo Metaphysicus vel Naturalis ?
Respondeo, praedicatum in quid naturaliter notius est de subjecto quam quaecumque passio, sed non nobis, et ideo si ordine naturalis notitiae procederet dividens, nihil faceret, nisi abjiceret disconveniens et acciperet conveniens; sed qui sibi notitiam acquirit ex aliqua passione nota via sensus, unum abjicit et aliud assumit. Vel ex aliquibus propositionibus sibi aliunde notis, et quatenus illis utitur talis artifex, est talis qualis ille ad quem illae propositiones spectant, licet imperfecte sit talis; omnis autem investigans quid per divisionem, etiamsi non per omnia intermedia procedat, Metaphysicis uti oportet: nullus est ita particularis sciens praecise, puta Arithmeticus, vel Geometer, vel Physicus, nisi qui praecise confusam notitiam subjecti accipit ex sensu, et isto supposito, passiones ostendit illi inesse, quas ex tali notitia potest de eo ostendere. Et licet talis sit perfectus Arithmeticus, est tamen imperfecte sciens, quia etiam ipsum numerum binarium imperfecte novit: potest enim ignorare an sit substantia et an sit ens, si nunquam conceptum entis ab illo abstraxit, et hoc intellige, nisi in demonstrando utatur aliquibus principiis communibus, pro quorum intellectu oporteret conceptus communes abstrahere. Ex his patet quod cum rei cognoscibilis essentialior sit cognitio illa, quae est in particulari ad cognoscendum ipsum in particulari et distincte, et de quocumque subjecto speciali, prima cognitio habeatur in scientia propria de ipso. Secundo autem in Metaphysica, essentialius cognoscit quaelibet scientia specialis quid proprii subjecti, quam Metaphysicus. Metaphysicus etiam sine ista perfectus est, sed particularis sine illa non sic ; nam applicando Metaphysicam ad notitiam confusam, potest perfectior haberi notitia de subjecto, quam habeat particularis inquantum talis, et sic exposita videtur littera Philosophi. Deinde cum dicit:
Quapropter palam quia non est demonstratio substantiae; nec ejus quod quid est ex tali inductione, sed quidam alius modus ostensionis.
Ponit secundam conclusionem, quae sequitur ex prima, quia enim quod quid est est principium demonstrationis, palam est ex tali inductione, quia non est demonstratio substantiae; nec ejus quod quid est, scilicet subjecti, sed est quidam alius modus ostensionis, puta via divisiva: et alii modi qui secundo Posteriorum pertractantur t. 17. capitulo illo : Oportet autem quomodo venari. Deinde cum dicit :
Similiter autem nec si est, aut non est genus, circa quod versantur, quidquam dicunt propter ejusdem rationis esse ipsum quod quid est manifestum facere, et si est hoc.
Ponit tertiam conclusionem quae sequitur ex dictis; sicut enim nulla scientia particularis facit rationem de eo quod quid est, similiter nihil dicunt, nec si est, aut non est genus subjectum, circa quod versantur. Cujus causam subdit, prop ter esse ejusdem rationis ipsum quod quid est facere muni festum, et si est hoc,
scilicet ipsum genus subjectum ejus est quod quid est.
Notandum, quod ut habetur secundo Posteriorum t. 2. et inde, et specialiter, t. 8. quaestio quid est supponit quaestionem si est; si ergo scientiae particulares supponunt quid est sui subjecti, multo magis supponunt ipsum si est, nam qui supponit posterius magis supponit prius ; et hoc est quod dicitur primo Posteriorum, t. 2. et inde, quod de subjecto oportet praesupponere si est et quid est. Deinde cum dicit: