IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat opinionem tenentem cujuslibet effectus dari causam necessariam, et omnium quae fiunt et corrumpuntur, dari causam per se, quia hinc sequitur tolli contingentiam, quod probat fuse, et per exempla, quod bene explicat Doctor. Ostendit effectum per accidens reduci ad causam per se ultimate, tamen saepe ejus reductio fit in causam per accidens. Infert Doctor ex ipso hinc falli eos, qui ponebant Fatum.
Quod autem sint principia, et causae, generabilia et corruptibilia, sive generari et corrumpi palam.
Postquam Philosophus separavit a consideratione hujus scientiae ens per accidens, secundo modo dictum, nunc ut dicebatur excludit opinionem, quamdam, per quam removetur ab entibus ens per accidens isto modo. Fuit enim opinio quorumdam, quod ad causam positam necessario sequitur effectus, cui addendo aliam propositionem, scilicet quod omnium quae fiunt et corrumpuntur, est aliqua causa per se, sequitur necessario quod nihil sit contingens, vel per accidens, sed quod omnia eveniant de necessitate; excludendo ergo hanc opinionem, sic procedit, quia primo facit quod dictum est. Secundo ex dictis infert quamdam conclusionem. Tertio movet quamdam quaestionem. Secunda ibi : Palam ergo. Tertia ibi : Sed ad principium quale. Prima in duas : quia primo proponit conclusionem, quam intendit. Secundo subjungit conclusionis intentam probationem.Secunda ibi : Si enim non hoc. Dicit enim palam esse ex dicendis, scilicet Quod sint principia et causae generabilia et corruptibilia, id est, ponibilia in esse, vel non in esse: sive generari et corrumpi, id est, absque hoc quod effectus ponatur necessario esse, vel non esse, ita quod posita causa non necessario ponatur effectus. Deinde cum dicit
Si enim non haec, omnia ex necessitate erunt: si ejus quod fit et corrumpitur non secundum accidens causam aliquam necesse est esse.
Probat propositam conclusionem, et intendit talem rationem : Si posita causa per se vel non posita, necessario ponitu r effectus vel non ponitur, addendo aliam propositionem quod omnis ejus quod fit vel corrumpitur, sit causa per se et non per accidens; ergo omnia essent de necessitate ; consequens est falsum ; ergo et antecedens. In ista consequentia sic procedit quod primo praemittit eam. Secundo probat eam. Secunda ibi: Utrum enim erit. Dicit ergo, quod si enim non est verum hoc, scilicet quod posita causa, vel non posita, non necessario sit effectus, vel non sit, sequitur quod ex necessitate omnia erunt, si supple addatur quod ejus quod fit, vel corrumpitur, necesse est esse aliquam causam non secundum accidens, sed per se. Deinde cum dicit:
Utrum enim erit hoc, aut non: si hoc fiat, erit: si autem non, non. Hoc autem si aliud erit et ita manifestum, quia semper tempore ablato a finito tempore veniet usque ad nunc.
Probat dictam consequentiam. Circa quod duo facit. Primo ponit probationem consequentem. Secundo declarat eam, inducendo per exempla. Secunda ibi : Quare hic moritur. Dicit ergo, quod supple si quaeratur de aliquo utrum hoc erit futurum aut non; sequitur supple ex praedictis, quod dato antecedente, quod omne quod fit habet causam per se, qua posita necesse est ipsum fieri, quod alterum sit verum de necessitate: quia si hoc fiat, quod scilicet ponitur ejus causa, sequitur supple quod illud fiat, de quo quaeritur utrum sit futurum, si autem non, non. Hoc autem si aliud erit, id est, quod similiter sequitur quod necessario illa causa sit futura, si aliud sit futurum quod ponitur ejus causa; et ita manifestumest quia semper ablato tempore a tempore finito venit usque ad nunc. C onstat enim quod quantumcumque tempus futurum accipiatur, sive post unum annum, sive post quatuor, quod illud tempus est finitum, inter praesens nunc et terminum illum. Quia igitur causa praecedit tempore effectum in talibus, oportet quod procedendo ab effectu ad causam, auferatur aliquid de tempore futuro appropinquando magis ad praesens nunc: quia igitur omne finitum resecatur a quodam finito aliquoties sumpto, ut dicitur primo Physicorum,t. c. 47. contra Anaxagoram, sequitur quod sic procedendo ab effectu ad causam, et iterum ab illa causa ad ejus causam, et sic deinceps, auferetur totum tempus futurum, quod ponit finitum, ut sic perveniatur ad praesens nunc, et sic ille ultimus effectus eveniet de necessitate. Deinde cum dicit:
Quare hic moritur infirmitate, aut vi: si exit huc, aut si facit: sed hoc si aliud, et ita veniet ad quod nunc est. Aut in factorum aliquid, ut si sitit: hoc quidem si comedit mordicantia. Sed hoc aut est, aut non. Quare ex necessitate morietur, aut non morietur. Similiter autem et si supersiliat aliquis ad facta, eadem ratio: jam enim est hoc in aliquo, dico autem factum. Ex necessitate ergo omnia erunt quae sunt futura, ut moriturum fore viventem. Jam enim factum est aliquid, ut contraria in eodem corpore. Sed si infirmitate, aut VI, nondum nisi hoc factum fuerit.
Declarat dictam probationem consequentiae, inducendo per exempla, dicens quia si supple omnis effectus habet aliquam p??r se causam, ad quam necessario sequitur, oportet quod hic moritur, aut infirmitate, aut VI, id est, per violentiam si exit, scilicet domum suam: ita quod exitus domus est causa mortis ejus, quae poterit accidere, vel ex infirmitate, puta si exiens domum propter aestum, vel frigus, incurrat in febrem propter quam moritur: vel ex violentia, puta si exiens domum invenitur ab inimicis et occiditur ab eis, ita quod exitus domus, ut dicitur,erit causa mortis hujus; aut si facit, id est, quod ex necessitate exibit domum propter aliquam causam, puta quia vult repetere pecuniam a creditore, ita quod repetitio pecuniae erit causa exitus domus ; sed hoc si aliud, id est, quod similiter erit de necessitate, quod velit repetere pecuniam propter aliam causam, puta propter necessitatem,scilicet propter indigentiam: et ita supple procedendo ab effectu ad causam veniet ad quod nunc est, id est, ad aliquod praesens. Aliud exemplum ponitur, quod videtur concordare litterae sequenti, ut dicatur iste exire domum propter aliam causam, puta, quia vult haurire aquam, sed hoc etiam propter aliam causam, scilicet quia sitit et sic veniet ad quod nunc est, et est idem quod prius: aut in aliquio factorum, id est, praeteritorum, ut si dicatur quod iste sitit, quia comedit in praeterito mordicaiiva, id est, aliqua acuta, vel falsa, quae inducunt sitim ; sed hoc aut est, aut non, id est, quod talis causa antecedens supponitur esse,. vel non esse ; quare sequitur quod ex necessitate iste morietur, aut non morietur, ita quod de necessitate effectus erit futurus, vel non futurus. Addit autem quod similiter est eadem ratio, si aliquis supple procedens ab effectu ad causam supersiliat, id est, transeat ad facta, id est, praeterita reducendo, scilicet effectum futurum non solum ad causam praesentem, sed etiam praeteritam. Cujus causam subdit, quia Hoc quod dico factum, id est, praeteritum jam est in aliquo, id est, quod jam est secundum aliquem modum, scilicet inquantum factum, vel praeteritum; licet enim diluvium non sit modo ut in praesenti, est tamen ut praeteritum, quia verum est dicere nunc diluvium fuisse. Et sicut jam ponitur aliquo modo causa antecedens, ad quam ex conditionali necessario sequitur effectus, ergo ex necessitate erunt omnia quae sunt futura, eo modo quo dicimus viventem aliquem moriturum fore, scilicet absolute, quia Scilicet jam factum est aliquid, ut contraria simul esse in mixto, ad quod necessario sequitur tale corpus esse.
corrumpendum ; sed si infirmitate, aut vi, id est, quod iste moriatur propter infirmitatem vel violentiam, nondum, scilicet est necessarium, nec habet causam determinatam necessariam, nisi hoc factum fuerit, idest, de qua possit dici quod iste morietur, nisi talis causa fuerit. Deinde cum dicit:
Palam ergo quia usque ad aliquod vadit principium, hoc autem non ab hoc ad aliud; erit ergo ejus quod utcumque evenit ipsum, et causa generationis ipsius nulla.
Infert quamdam conclusionem ex praedictis : quia enim ens per accidens dicitur sic per aliquam comparationem ad causam per accidens, esto quod effectus per accidens possit immediate reduci ad aliquas causas per se, ultima tamen reductio stat ad causam per accidens, quae ulterius in aliam non reducitur. Exemplum, ut iste moritur quia.jugulatur: jugulatur autem, quia incidit in latrones, haec omnia per se eveniunt: ultra incidit in latrones, quia exivit domum, haec est causa per accidens: non enim exivit propter hoc ut incideret in latrones, et ideo mors hujus evenit per accidens. Dicit ergo, quod palam ex dictis, quia supple reductio effectuum futurorum, et contingentium in suas per se causas vadit usque ad aliquod principium, quod scilicet est causa per accidens: Hac autem non adhuc ad aliud supple reducitur, quod scilicet sit ejus causa per se: Erit ergo ejus quod utrumque evenit, id est, effectus fortuiti, et per accidens ipsum, scilicet principium, et causa generationis ipsius, scilicet causae per accidens: nulla erit, scilicet causa prior, quae scilicet sit ejus per se causa. Deinde cum dicit:
Sed. ad principium quale, et causam qualem reductio talis?
Utrum ut ad materiam, aut ad quod cujus gratia, aut ut ad movens maxime perscrutandum. Ergo de ente secundum agens praetermittatur, determinatum est enim sufficienter.
Movet quamdam quaestionem: quia enim statim dictum est quod causae entis per accidens reducuntur ad aliquod principium, cujus non est aliqua per se causa: nunc quaerit Ad quale principium et qualem causam fiet reductio talis, utrum ad materiam, aut ad quod cujus gratia, id est, ad causam finalem, aut ut ad movens, id est, ad causam efficientem, et hoc maxime perscrutandum est.
Notandum, quod in ista enumeratione praetermittit causam formalem, ex eo quod incidit in idem numero cum fine, ut dicitur 2. Physic. t. c. 70. et ideo per finem dat etiam intelligere formam. Hanc autem quaestionem hic solvere praetermittit, supponens solutionem ejus, ex 2. Physic, text. com. 50. et circiter, ubi ostensum est casum et fortunam, quae sunt causae talium entium per accidens, debere reduci ad causam efficientem. Ultimo epilogat dicens : Ergo de ente per accidens praetermittatur, sufficienter enim determinatum est, de eo, illo scilicet modo, quo de ipso est possibile determinare.
Notandum, quod ex sententia Philosophi in loco isto, patet falsam esse opinionem quorumdam Philosophorum, ponentium Fatum et Providentiam; dixerunt enim quod contingentia, quae hic fiunt,
et videntur per accidens evenire, reducuntur in aliquam virtutem corporis caelestis, quam Fatum vocant, per cujus actionem ea quae videntur fieri per accidens cum quodam ordine producuntur. Similiter qui ponunt providentiam dicunt ea quae hic aguntur ordinata esse secundum ordinem providentiae ; vult enim hic Philosophus non omnia quae fiunt reduci in causam per se, ex qua necessario sequantur, aliter omnia essent de necessitate, ut isti etiam habent dicere: sed istas opiniones pertractare altioris est negotii, ideo Theologis dimittatur.
SUMMAE SECUNDAE