IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ens verum, sensu explicato, non considerari ab hac scientia, alio tamen sensu consideratur ab ea, de quo optime Doct, agit hic q. 3. Vide ibi Schol. 2. Epilogat dicto hoc libro de ente per accidens, et ente vero.
Quoniam autem complexio et divisio est in mente et non in rebus. Quod autem ita ens alterum ens a propriis, aut quia qui est, aut quia quale, aut quia quantum aut, quod si aliud copulet aut dividat mens.
Excludit tale ens a consideratione hujus scientiae, et intendit talem rationem : Ens de quo considerat ista scientia est ens reale extra animam: sed ens verum non est hujusmodi, ergo etc. Dicit ergo quod quoniam complexio et divisio de qua nunc est sermo, Est in mente et non in rebus ; ideo sequitur quod ita ens, id est, tale ens est alterum ens a propriis, id est, ab his quae sunt proprie entia et extra animam, de quibus Metaphysicus considerat: hoc autem ens reale est quod quid est, idest, substantia, aut quia quale, aut quia quantum, aut si quid aliud copulat mens aut dividit: intellectus enim componit vel dividit entia realia ut sunt concepta, et intellecta apud ipsum. Tunc sequitur illa pars.
Quia quidem ut accidens, et quod ut verum ens praetermittendi, causa enim hujus quidem indefinita, illius vero mentis aliqua passio, et utraque circa reliquum genus entis et non extra; ostendunt autem aliquam naiuram enlis. Quapropter ea quidem praetermittantur. Perscrutandae vero sunt ipsius entis causae, et principia inquantum ens. Palam autem in quibus determinavimus de quoties unumquodque dicilur, quia multipliciter dicitur ens; significat enim hoc quod quid est.
Ubi epilogat circa praedicta in isto capite et in praecedenti, ostendens quod ens per accidens et ens verum, sunt extra considerationem hujus scientiae, et postea continuat se ad dicenda. Dicit ergo quod Ens quidem ut accidens, et ens ut verum est praetermittendum; et subdit causam dicens, quod hujus, scilicet entis per accidens, est causa indefinita, id est, indeterminata, et ideo non cadit sub arte, ut dictum fuit supra: illius vero, id est, entis veri est, scilicet aliqua causa mentis passio, id est, operatio intellectus componentis et dividentis, et ideo non est ens reale. Tangit etiam unam rationem communem utriusque, dicens quod utraque, scilicet tam ens per accidens, quam ens verum ostendunt, vel sunt circa reliquum genus entis ab ente per se, et non extra, ostendunt aliquam naturam entis; ens etiam per accidens, ut sic non dicit aliquam naturam entis quod sit ens per se unum extra intellectum ; licet quaelibet ejus pars sit ens per se, loquendo de ente per accidens in comparatione ad causam a qua sic dicitur,non est ens per se extra, quatenus evenit praeter intentionem talis causae: subdit autem, quapropter quia sic est, ea quidem, scilicet talia entia, praetermittantur ; et continuat se ad dicenda, dicens quod perscrutanda sunt principia et causae entis per se, inquantum ens, scilicet quod est ens per se, de quo palam est in quibus determinavimus de quoties, id est in 5. libro, quem nominat librum de quoties, ex eo, quia ibi distinxit intentiones et significationes nominum, quoties dicantur; ibi enim ubi determinatum est quoties unumquodque dicitur, dictum fuit quia ens multipliciter dicitur, sicut patet in capite de Ente, et hoc modo prosequitur in principio septimi, ut patebit.