IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Substantias, alias dari sensibiles, alias intelligibiles, et prius tractat de sensibilibus, quia notiores nobis, et sic via disciplinae priores; aliae vero quia remotiores a sensu, minus nobis notae sunt, etsi in se notiores.
Confitentur autem substantias esse sensibilium quidam, quare in his quaerendum prius.
Quoniam autem in principio divisimus quot modis determinavimus substantiam;
ethorum unum videtur esse quod quid erat esse speculandum est de ipso.
Ubi ponit secundam divisionem principalem de substantia. Circa quam sic procedit : quia primo proponit intentum: secundo assignat causam dicti. Secunda ibi : Operae pretium. Ad evidentiam primi notandum, quod Philosophus hic supponit unam divisionem de substantia,
scilicet quod substantiarum quasdam sunt sensibiles, quaedam intelligibiles, qua supposita proponit duo. Primum est quod de substantiis sensibilibus, quae sunt manifestae magis et concessae ab omnibus, est prius agendum, quam de intelligibilibus et separatis: ideo dicit quod confitentur, supple omnes esse quaedam substantiae sensibilium, id est quaedam sensibilium esse substantias ; quare prius quaerendum est in his, tanquam de notioribus, quia substantias intelligibiles non omnes confitentur: et hoc ordine prosequitur ut patebit, nam in hoc septimo et in octavo sequenti agit de substantia sensibili, sed in duodecimo et deinceps agit de substantiis intelligibilibus separatis. Secundum quod proponit est quod cum substantia uno modo dicatur quod quid est rei ut praedictum est, de ipso quod quid est substantiae speculandum est: ideo dicit quod quoniam in principio hujus capituli divisimus quot modis determinavimus substantiam, et horum quidem unum videtur esse quod quid erat esse, de ipso speculandum est. Deinde cum dicit:
Operae pretium enim transeundum ad quod notius ; disciplina enim ita fit omnibus per minus nola naturae ad nola magis, et hoc opus est, quemadmodum in actibus facere ex uniuscujusque bonis totaliter bona singulis bona; sic ex ipsis notioribus quae naturae quidem nota ipsi nota,quae au--tem singulisno ta, et. prima multoties debiliter nota,et parum aut nihil entis habent. Attamen ex male quidem noscibilibus ; ipsi autem noscibilibus, quae omnino noscibilia noscere tentandum, procedentes sicut dictum est per haec eadem.
Assignat causam dicti, quare scilicet prius de substantia sensibili agendum sit,? dicens quod hoc est operae pretium,id est, quoddam praenecessarium et praeparatorium ad insequendum, id est, ad transeundum ad illud quod est notius, scilicet secundum naturam, cujusmodi sunt substantiae intelligibiles: nam ex substantiis sensibilibus disponimur ad cognoscendum substantias intelligibiles, de quibus principaliter hic intenditur. Cujus causam subdit : quia ita fit disciplina omnibus hominibus, scilicet procedendo per minus nola naturae ad nota magis; omnis enim addiscens praecognoscit aliqua sibi nota, quae frequenter sunt minus nota secundum naturam, ex quibus procedit ad notitiam eorum quae sunt notiora secundum naturam, et sibi minus nota, cujusmodi sunt magis remota a sensu, et hoc opus facere est necessarium; quemadmodum ex actibus humanis ubi ex bonis uniuscujusque hominis particularis fiunt totaliter, id est, universaliter bona, et per consequens unicuique bona; sicut per militare hujus et illius militis perveniturad victoriam totius exercitus, quod est quoddam bonum commune: sic in proposito ex notioribus ipsi, scilicet addiscenti pervenitur ad ea quae sunt nota naturae et ipsi, scilicet addiscenti fiunt postea nota in fine. Quae autem sunt nota simpliciter et primo, scilicet quoad nos, sunt multoties debiliter nota, scilicet simpliciter secundum naturam: et ratio hujus est, quia ea quae sunt notiora nobis, parum aut nihil habent entis, unumquodque autem sicut est ens sic est cognoscibile. Attamen hoc non obstante, ex male quidem cognoscibilibus, scilicet secundum naturam tentandum est nosci
noscibilia omnia, id est, simpliciter et secundum naturam procedentes sicut dictum est, per haec scilicet ipsa sensibilia notiora nobis ad intelligibilia nobis minus nota. Dicit autem ea quae sunt nobis minus nota, esse debiliter nota secundum naturam multoties, quia non semper est: nam quandoque ut communiter dicitur, eadem sunt notiora nobis et secundum naturam, ut in Mathematicis, quae quia abstrahunt a motu, et a materia sensibili, sunt notiora secundum naturam, et eadem sunt etiam nobis notiora. Patet etiam de primis principiis complexis, quae sunt notissima secundum naturam et in se, et etiam quoad nos, cum sint sicut fores in domo, ubi nullus delinquit, ut habetur secundo hujus. Idcirco signanter dicit, quod multoties.
SUMMAE SECUNDAE