IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Quod quid est seu definitionem, non distingui ab eo cujus est, seu a definito, de quo tractat Doctor hic q. 7. Vide eum 2. d. 3. q. 5. ad tertium. Ubi explicat Philosophum dicentem, in habentibus materiam, non esu idem quod quid est, cum eo cujus est. Ut sensus sit, habentia differentias individuales, quas intelligit per materiam, non esse per se primo idem cum suo quod quid est, quia addunt ei rationes indfviduales.Hinc rejiciuntur ideae Platonis, quia quod quid est, indistinctum ab eo cupis est, sufficit ad scientias, ad quas tantum positae sunt ideae.
Utrum autem idem est aut alterum quod quid erat esse, et unumquodque perscrutandum est, est enim aliquod operae pretium de substantia ad perscrutationem.
Postquam Philosophus inquisivit de quodquid est, et quorum sit, nunc inquirit quomodo se habet ad illud cujus est, utrum sibi sit idem vel diversum.
Circa quod tria facit : quia primo proponit quaestionem. Secundo subjungit ejus solutionem. Tertio addit ejus defensionem, docens solvere sophismata possibilia fieri contra solutionem. Secunda ibi : Singulum. Tertia ibi : Sophistici autem Elenchi. Dicit ergo, quod perscrutandum est utrum idem est, aut alterum quod quid erat esse, et unumquodque, scilicet cujus est, quod quid erat esses et subdit utilitatem quaestionis hujus, dicens enim pro quia, supple hoc inquirere est aliquod operae pretium, id est, quoddam praeparatorium necessarium ad perscrutandum de substantia, de qua scilicet inferius intendit; inquirit enim infra utrum universalia sint rerum substantiae, et utrum partes definiti intrent definitionem ejus, ad quae est utile videre de identitate quod quid est cum eo cujus est. Deinde cum dicit:
Singulum enim non aliud videtur esse a suimet substantia, et quod quid erat esse dicitur singuli substantia.
Solvit quaestionem propositam. Circa quod duo facit : quia primo praemittit solutionem. Secundo subjungit ejus probationem et declarationem. Secunda ibi: In dictis vero secundum se. Prima in duas : quia primo facit quod dictum est. Secundo objicit contra solutionem. Secunda ibi : In dictis quidem utique. Dicit ergo, quod singulum non videtur esse aliud a suimet substantia, sed quod quid erat esse: dicitur esse substantia singuli, id est, uniuscujusque cujus est quod quid est: ergo quod
quid est non est aliud ab eo cujus est quod quid est; et haec est veritas quaestionis propositae, quod unumquodque eo modo quo habet quod quid est, habet ipsum idem sibi, ut patebit infra. Deinde cum dicit:
In dictis itaque secundum accidens videbitur utique diversum esse, ut albus homo, alterum et albo homini esse; si enim idem homini esse et albo homini idem, idem enim homo et albus homo ut dicunt, quare et albo homini et homini.
Objicit contra solutionem. Circa quod duo facit : quia primo ponit rationem sophisticam contra solutionem datam. Secundo solvit eam ibi : Aut non necesse. In prima parte intendit probare quod in dictis secundum accidens non est idem quod quid est cum eo cujus est. Et intendit talem rationem: Si in dictis secundum accidens est idem quod quid est cum eo cujus est; ergo quod quid est hominis albi est idem cum homine, consequens est falsum evidenter: ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia cum dicitur homo albus, ly album non habet rationem substandi nisi ratione hominis, quia accidens non subjicitur alteri nisi ratione subjecti: et ideo homo albus non substat quidditati hominis albi, ut idem sibi, nisi ratione alterius partis, puta hominis, quae est substantia, et ex hoc volunt adversarii quod idem sit homo et homo albus ; si ergo quod quid est hominis albi, est idem cum homine albo cujus est, sequitur quod sit idem cum ipso homine, quod est absurdum. Dicit ergo in dictis itaque secundum accidens videbitur itaque diversum esse, scilicet quod quid est ab eo cujus est , ut albus homo videtur alterum, et homini albo esse, id est, quod quid est albi hominis. Cujus probationem subdit : si enim idem et homini esse et albo homini esse, ut praedictum est, idem enim est homo et albus homo ut dicunt, scilicet adversarii, propter causam jam dictam, quare et albo homini et homini erit supple idem esse, quod est falsum. Similiter intelligendum est de aliis quae dicuntur secundum accidens. Deinde cum dicit:
Aut non necesse est quaecumque secundum accidens esse eadem, cum per se existentibus: non enim similiter extremitates fiunt eaedem, sed forsitan illud videtur accidere extremitates fieri easdem secundum accidens, ut albo esse et musico, videtur autem non.
Solvit dictam objectionem, quia quidquid sit de conclusione de qua patebit inferius, non tamen est sophistica, et peccat secundum accidens.
Ad cujus evidentiam notandum quod quod quid est hominis albi comparatur primo ipsi albo cui est idem per se, et ut quid, ut dicetur infra: mediante autem albo inest homini, ita quod ly album est quoddam medium inter hominem, et quod quid est hominis albi. Tamen illud quod quid est aliter inest medio, scilicet ipsi albo, et aliter extremo, scilicet homini, quia ipsi medio inest ut quid et per se, extremo vero inest, ut per accidens; si ergo arguatur sic : album inest homini, et quod quid est hominis albi inest albo ut idem sibi: ergo inest ipsi homini ut idem homini. Si inquam sic arguatur, est accidens variando medium, non enim similiter sunt idem extremitates, scilicet quod quid est hominis albi, et homo, et medium cum altero extremo, scilicet ipsum album, et quod quid est hominis albi: hunc autem modum arguendi implicat virtualiter ratic praedicta adversarorium,quiapeccs secundum accidens. Si autem met dium uniformiter accipitur, itaquod sic extremitates sunt idem, sicut medium est idem extremo, tunc sequitur quod sicut album est idem homini per accidens, sic quod quid est hominis albi et homo sunt idem per accidens, et tunc nihil mali sequitur. Sit homo A, album B, quod quid est hominis albi sit C ; nunc enim si B est idem A, ergo C est idem A, non tamen cum quid, nec cum per se, sed cum per accidens, et hoc est quod dicit: quod aut non necesse est quaecumque secundum accidens, supple dicuntur de aliquo subjecto, esse eadem illi de quo dicuntur: non enim similiter extremitates fiunt eaedem, supple sicut medium cum extremo, sed forsitan illud videtur accidere tanquam verum, scilicet in proposito, extremitates easdem fieri secundum accidens, ut patet in alio exemplo; quia albo esse et musico esse, id est, quod quid est albi et musici, sunt idem per accidens, scilicet in subjecto cui accidunt tanquam medio. Subjectum enim est quoddam medium inter duo accidentia quae sibi insunt, quia duo accidentia non uniuntur nisi unitate subjecti: ergo sicut album et musicum, quae sunt duae extremitates respectu hominis subjecti sunt idem per accidens: sic intelligendum est in proposito, modo praeexposito; videtur autem nor similiter se habere secundum ratio nem adversarii praedictam. Deinde cum dicit :
In dictis vero secundum se semper necesse idem esse, ut si quae sunt substantiae quibus alterae non sunt substantiae, nec alterae naturae priores, quales dicunt ideas esse quidam. Si enim erit alterum ipsum bonum, et quod bono esse et animali, et quod animali esse et ens, et quod enti erant aliae substantiae, et naturae, et ideae praeter dictas, et priores substantiae illis si quod quid erat esse substantiae est.
Probat datam solutionem quaestionis datae. Ubi notandum est quod eorum quae sunt, quaedam sunt per se, et quaedam per accidens, ex 5. hujus,capite, de Ente. Primo ergo probat quomodo quod quid est sit idem cum eo cujus est in entibus dictis secundum se. Secundo quomodo se habet in dictis secundum accidens. Secunda ibi : Secundum accidens vero. Prima in duas : quoniam primo facit quod dictum est. Secundo ex probatione data infert conclusionem intentam. Secunda ibi i Necesse igitur unum. esse. Prima in duas : quia primo probat quod in dictis per se non est aliud quod quid est ab eo cujus est. Secundo quod quod quid est non est separatum ab eo cujus est. Secunda ibi : Et si quidem est absolute. In prima parte intendit talem rationem : Si in dictis secundum se, aliud est quod quid est ab eo cujus est; ergo substantiis prioribus erunt aliae substantiae priores: consequens est manifeste falsum, ergo et antecedens. Consequentia probatur ex hoc : quia quod quid est substantiarum est, et prius est eo cujus est, si aliud sit: ergo aliquid erit prius ipsa substantia quae supponitur esse prima. Dicit ergo, quod in dictis secundum se semper est necesse
idem esse, scilicet quod quid est cum eo cujus est, quod patet ut supple secundum opinionem Platonis, si quae sunt substantiae supple separatae a sensibilibus, quibus non sunt alterae substantiae priores eis, quales dicunt esse ideas quidam, scilicet Platonici ponentes ideas separatas. Si enim alterum est ipsum bonum et quod bonum esse, id est, idea boni et quod quid est illius ideae, et similiter animal, et quod animali esse, et ens et quod enti esse, si inquam sic est quod quod quid est sit aliud ab eo cujus est, et hoc generaliter in omnibus, et per consequens in ideis, sequitur quod erunt aliae substantiae et naturae praeter dictas, scilicet ideas a sensibilibus separatas. Illae substantiae, quae scilicet erunt quod quid est ipsarum idearunt erunt priores, scilicet ideis, quae tamen ponuntur substantiae primae, si pro quia, quodquid erat esse substantiae est, scilicet ut prius ipsa substantia cujus est. Nam quod quid est, est illud a quo substantia rei dependet, et habet rationem principii, ut dicetur infra in hoc 7. capitulo ultimo. Deinde cum dicit :
Et si quidem absolute ab invicem, harum quidem non erit scientia: haec autem non erunt entia. Dico autem absolvi, si nec bono ipsi existit esse boni, nec huic esse bonum: scientia enim cujuslibet per hoc quod quid erat illi esse, et in bono et in aliis similiter se habet. Quare si nec bono esse bonum, nec quod enti ens, nec quod uni unum; similiter autem omnia sunt, aut nullum quod quid erat esse. Quare si neque quod enti ens, nec aliorum ullum, amplius cui non inest bono esse non bonum.
Probat quod ipsum quod quid est non est separabile ab eo cujus est, et intendit talem rationem : Siquod quid est est separabile ab eo cujus est: ergo res quarum est quod quid
est non sunt scibiles, nec formaliter entitates, consequens est falsum, ergo et antecedens.Circa istam rationem sic procedit : quia primo ponit consequentiam. Secundo exponit antecedens ibi : Dico autem. Tertia probat consequentiam, quantum a utramque partem ibi: Scientia enim. Dicit ergo, quod siquidem erunt absolute ab invicem, id est quod quod quid est non solum sit diversum ab eo cujus est, sed etiam absolutum et separatum: sequitur quod harum, scilicet rerum, quarum est quod quid est non erit scientia; iterum sequitur quod haec quorum est quod quid est nouerunt entia, scilicet formaliter, haec fuit consequentia. Exponit antecedens : dico autem absolvi si nec bono ipsi, id est, ideae, existit esse boni, id est, quod quid est boni: nec iterum huic, scilicet particulari bono insit esse bonum, id est, quod quid est boni, ut sic quod quid est boni non solum intelligatur separatum ab idea boni, sed etiam a particulari bono, vel aliter ; nec huic, scilicet quod quidestbo- ni insit esse bonum, ut sicut quod quid esf boni intelligitur separa tum ab ipso bono,ita econverso. Postea probat consequentiam, dicens, scientia enim uniuscujusque in hoc supple consistit quod sciatur quodquid erat esse illi essentiae, ut se habet in bono et in aliis similiter. Si igitur quod quid est sit separatum a re, sequitur quod non scietur inesse illi rei, et per consequens illa res non erit scibilis, ideo subdit : quare si nec bono esse, id est, quidditati boni inest bonum, nec quod enti, id est, quidditati entis inest ens, nec quod tini unum. Similiter autem omnia sunt aut
nullum quod quid erat esse, id est quod eadem est ratio in omnibus quod omnia, vel nullum sit idem cum suo quod quid est: quare si neque quod enti ens nec aliorum nullum,idest, quod si ipsum ens non inest ipsi quod quid est entis; ergo nec e converso quod quid est entis inerit enti, sed erit separatum, et similiter de aliis, scilicet de bono et de uno, de quibus praedixerat. Si igitur unaquaeque res scitur per suum quod quid est, sequitur quod nulla res erit scibilis, si suum est separabile ab eo, quod fuit primum inconveniens. Deinde quod secundum inconveniens sequatur, ostendit dicens : amplius cui non inest bono esse non est bonum, id est, quod si quod quid est boni est separatum a bono, sequitur quod quod quid est boni non est bonum, scilicet formaliter. Similiter intelligendum est de aliis, quod cui non in est quod quid est entisnon est formaliter ens; si igitur quod quid est rei sit separatum a re, sequitur quod nulla res erit formaliter ens, quod fuit secundum inconveniens: unumquodque enim est formaliter per suum quod quid est sibi inexistens.
Notandum, propter litteram praecedentem, quod consuetudo est Philosophi, quando loquitur de ideis Platonis, vocare ipsas,ipsum tale, puta ipsum hominem, vel ipsum equum, etc. per ly ipsum volens intelligere earum separationem, et per se existentiam; et ideo hic in littera ideam boni vocat ipsum bonum, ut dictum est exponendo litteram. Deinde cum dicit :
Necesse igilur unum esse benignum et benigno esse, et bonum et bono esse, et quaecumque non secundum aliud dicuntur, sed primo et secundum se; etenim hoc sufficiens si extiterit, quamquam non sint species, magis autem forsan etsi sint species.
Simulque palam, quia si sint ideae, quales quidam dicunt, non erit substantia subjectum: has enim substantias esse est necesse, non de subjecto autem, alioquin erunt secundum participationem. Ex his itaque rationibus patet unum et idem non secundumaccidens esse ipsum unumquodque, et quod quid erat esse, et quod scire unumquodque horum est quod quid erat esse scire. Quare secundum expositio nem necesse est unum aliquid esse ambo
Ex probatione data infert conclusionem intentam, dicens quod supple quia sic est: necesse est igitur unum esse benignum, et benigno esse, id est, quod quid est benigni, et bonum et bono esse, id est, quod quid est boni: et similiter est de aliis, quaecumque non dicuntur secundum aliud, id est per accidens, sed primo per se, quia in dictis secundum accidens, alia ratio est, ut dicetur. Et subdit, etenim hoc est sufficiens ad hoc, scilicet quod res sint scibiles, et formaliterentes si hoc extiterit, scilicet tanquam verum, quod supple quod quid est sit idem cum eo cujus est, quamquam non sint species, id est, ideae quas Platonici ponebant, propter hoc ut res essent scibiles propter ideas, et formaliter entes participatione idearum. Magis autem forsan, hoc supple est sufficiens ad propositum, scilicet quod quod quid est sit idem cum eo cujus est, etsi pro quamvis, sint species, id est, dato quod ideae essent: magis enim est res scibilis, et formaliter ens per id quod sibi est inexistens et conjunctum, quam per id quod est ab ea separatum: simulque palam quia si sunt ideae, quales quidam, scilicet Platonici dicunt esse, sequitur quod subjectum, id est, particularis substantia, non erit substantia. Has enim, scilicet ideas necesse est esse substantias secundum Platonicos, non de subjecto autem: proprium enim est substantiae non de subjecto dici: erunt enim secundum participationem, id est, quod si ideae sint, ut ait Plato, ista sensibilia partialia erunt substantiae secundum participationem idearum, et per consequens illae ideae erunt de subjecto: quia si non, ut oportet dicere, ergo particularis substantia non erit substantia, quia non participabit substantiam idealem. Ex his itaque rationibus patet quod sunt unum, et idem, non secundum accidens ipsum unumquodque, et quod quid erat esse uniuscujusque et quod scire unumquodque eorum est scire quod quid erat esse ejus ; quia secundum expositionem istam, scilicet quod eadem sunt principia essendi et cognoscendi, ut patet ex dictis, necesse est unum aliquid, scilicet esse ambo, scilicet quod quid est et, cujus est.
Notandum, quod ex epilogo illo innuitur improbatio Platonis ponentis ideas, nam sicut dictum est, ipse posuit ideas ad hoc ut res scirentur per ideas, et essent formaliter entes earum participatione: si igitur ad hoc sufficit opinio Philosophi, scilicet quod quid est, est idem et conjunctum illi cujus est, sive ponantur ideae, sive non ponantur, et magis etiam sufficit hoc quam ideae, esto quod ponant tur, manifestum est quod vanum est ponere ideas: et ideo, ut derisorie dicitur primo Posteriorum t. 35. ideae gaudeant et quiescant, monstra enim sunt. Unde et duae rationes hic adductae ad probandum ipsum quod quid est esse idem, et non separatum ab eo cujus est, specialiter invadunt opinionem Platonis: primo quidem, quia tunc ideae non essent primae substantiae quod est contra Platonem: secundo autem, quia tunc res non essent scibiles, nec formaliter entes, quod tamen Plato volebat salvare per ideas.
SUMM ARIUM.
In ente per accidens quod quid est, non esse idem cum eo cujus est, quod bene explicat Doctor ; iterum dupliciter probatur, in ente per se, idem esse quod quid est, cum eo cujus est, et rationem regressus assignat Doctor.
Secundum accidens vero dictum ut musicum, aut album, et quod quid erat esse idem esse dicere vere non licet: propterea quod duplex significat id inquam cui accidit, et ipsum quod accidit. Quare est quidem ut idem, est autem ut non idem quod quid erat esse et ipsum: nam homini et albo homini non idem, sed passioni autem idem.
Ostendit quomodo se habet in dictis per accidens de proposita quaestione. Circa quod duo facit. Primo facit quod dictum est. Secundo regreditur ad probandum quod supra dixerat de quod quid est in dictis secundum se, quod scilicet sit idem cum eo cujus est. Secunda ibi: Absurdum vero. In prima parte intendit istam conclusionem, quod in ente per accidens non est idem quod quid est cum eo cujus est, et intendit talem rationem : Quod non habet quod quid est, non habet quod quid est idem sibi: sed ens per accidens non habet quod quid est, ergo non habet quod quid est idem sibi, ergo, etc. Minor probatur, ex hoc, quia ens per accidens, puta homo albus, includit duo, scilicet substantiam et accidens, quae sunt duo diversa non habentia aliquod unum quid. Dicit ergo, quod ens dictum secundum accidens, ut musicum et album accepta scilicet cum subjecto, non est verum dicere quod idem sit quod quid erat esse, et ipsum scili cet cujus est propter duplex significare. Nam homo albus duo significat scilicet subjectum cui accidit esse album, et ipsum accidens, ideo concludit, quare est quidem ut idem; est autem ut non idem quod quid erat esse et ipsum, scilicet in dictis per accidens: nam ipsa homini seorsum, et albo homini simul, ratione scilicet subjecti non est idem, scilicet quod quid est hominis albi: passioni autem, id est, ipsi accidenti, puta albo, est idem.
Notandum, quod quia homo albus significat duo, ut patet si dicatur quod ipsum quod quid est hominis albi sit idem homini albo, dupliciter potest intelligi, scilicet vel quod sit idem homini albo simul, vel homini albo seorsum. Non potest dici quod sit idem toti conjuncto, quia illud non habet quod quid est ut dictum est: nec quod sit idem homini seorsum, quia substantia non habet definitionem ex additione ; sed potest dici quod est idem ipsi albo seorsum, nam cum album habeat definitionem ex additione subjecti eodem modo definietur, sicut homo albus. Unde superius dictum est quod album eodem modo definitur sicut vestis, per quam significatur homo albus, quod quid est ergo non est idem enti per accidens cujus est, nisi forte seeundum quid et per accidens, sicut nec habet quod quid est nisi secundum quid, et per accidens, ut dictum fuit. Deinde cum dicit:
Absurdum vero apparebit et si quis unicuique nomen imposuerit ipsorum quod quid erat esse: erit enim et propter illud aliud ei quod quid erat esse, ut equo ipsi quod quid erat equum esse equo alterum. Et quid prohibet et nunc esse quaedam statim quod quid erat esse, siquidem substantia est quod quid erat esse. At vero non solum unum, sed et ratio eadem ipsorum, sicut palam est ex dictis: non enim secundum accidens unum quod uni esse et unum.
Regreditur ad probandum quod supra dixerat, scilicet quod in dictis secundum se idem est quod quid est cum eo cujus est, et adducit duas rationes : quarum secunda ponitur ibi : Amplius si aliud. Dicit ergo, quod supple dicere quod quid est, esse aliud ab eo cujus est absurdum apparebit, si quis imposuerit nomen unicuique ipsorum quod quid erat esse; enim pro quia, supple eadem ratione, praeter illud quod quid erat esse aliud erit, addidit uni ei quod quid erat esse. Ex quo sequitur quod ipsi quod quid erat esse A, cum sit quaedam res, sit quod quid est, et alterum ab A, sequitur eadem ratione quod huic quod est equo esse, erit aliud quod quid erat esse. Quod si dicatur quod quod quid est ipsius A, non est aliud ab A, quid prohibet nunc esse quaedam statim quod quid erat esse, id est, quod a principio quaedam sint suum quod quid erat esse, quasi dicerit quod nihil: quia eadem ratione standum est in primo, qua staretur in secundo, et subdit : at vero, supple non solum quod quid est, et illud cujus est sunt unum quomodocumque, sed ipsorum ratio est eadem, scilicet realis et essentialis,
sicut palam est ex dictis, non enim facit unum secundum accidens, sed per se et realiter unum, et quod uni esse, id est, quid quid est unius. Deinde cum dicit :
Amplius si aliud erit in infinitum sunt, hoc quidem quod quid erat esse uni esse, illud vero unum quare et in illis erit eadem ratio. Quod quidem igitur in primis, et secundum se dictis unicuique esse, et unumquodque est idem et unum, palam.
Ponit secundam rationem, dicens quod si erit aliud, scilicet quod quid est ab eo cujus est in infinitum sunt, id est, proceditur; nam tunc erunt duo, et hoc quidem quod quid erat esse, uni esse, id est, quod alterum erit, quod quid est unius; illud vero, id est, aliud erit ipsum unum, quare et illis erit eadem ratio: nam erit tertium, quod erit quod quid est illius secundi, quod est quod quid est unius, et sic in infinitum, quod est impossibile, ideo concludit : quod quidem igitur in primis, et secundum se dictis unum et idem sunt unumquodque et unicuique esse, palam est.
Notandum, quod hae duae rationes quasi integrant unam totam rationem et perfectam, quae sic formari potet : Si quod quid est, est aliud ab eo cujus est, imponatur sibi unum nomen et sit B, ipsum vero cujus est sit A: tunc B habet quod quid est, sit C; aut igitur C est idem ipsi B, aut aliud. Si idem, standum fuit in primo quod scilicet B esset idem A, cujus est, et hoc dicit prima ratio. Si vero C est aliud ab ipso B; ergo habebit aliud quod quid est: sit D, tunc quaeram utrum D sit idem ipsi C, et sic erit processus infinitus, et hoc dicit secunda ratio.
Notandum etiam, quod necessarium fuit Philosopho redire super illo, quod prius probaverat, scilicet quod quod quid est in dictis secundum se, est idem cum eo cujus est: nam rationes superius adductae sumptae sunt supponendo ideas Platonis, quas postea improbavit, nunc autem inductae sunt rationes proprie acceptae ex parte ipsius quod quid est, sicut patet ex dictis. Deinde cum dicit :
Sophistici autem Elenchi ad positionem hanc palam quod eadem solvuntur solutione,ut si idem Socrates et Socratis esse,nihil enim differt, nec ex quibus interrogabit mique aliquis, nec ex quibus solutiones fuerint. Quomodo quidem igitur quod quid erat esse idem, et quomodo non idem unicuique dictum est.
Docet defendere solutionem quaestionis principalis ostendens quomodo possunt solvi sophistica possibilia fieri contra solutionem, et dicit quod eadem solutione qua scilicet soluta est quaestio praedicta, solvuntur sophistici Elenchi ad hanc, id est, contra hanc positionem ostendentes, scilicet quod quid est non esse idem cum eo cujus est. Unde si arguatur sophistice : Socrates est albus ; ergo album et Socratem esse sunt idem, fit enim accidens variando medium; nam ipsi Socrati, ut est idem cum suo quod quid est, accidit quod sit albus, ideo subdit, quod nihil differt nec ex quibus interrogabit aliquis, nec ex quibus fuerit utique solvens, id est, quod nihil differt quin ex data solutione habeatur, et quomodo oportet interrogare, id est, opponere contra sophistice obviantes, et quomodo eis oporteat solvere et respondere: ad utrumque enim habetur via ex data solutione quaestionis principalis. Ultimo epilogat quod dictum est : quando quod quid erat esse est idem, et quando non idem unicuique dictum est.
SUMMAE SECUNDAE