IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ponitur triplex modus generandi, a natura, ab arte et a casu, quorum sufficientiam bene explicat Doctor, rejecta expositione D. Thomae. Ponitur etiam alia divisio requisitorum ad generationem, scilicet ab aliquo, ex aliquo et aliquid; quae tria in omni generatione concurrunt, ut hic bene ostenditur discurrendo per tres illos generandi modos.
Eorum autem quae fiunt, haec quidem natura fiunt, haec autem arte, illa autem casu.
In isto capite ut dicebatur, inquirit Philosophus de generatione ipsius quod quid est, sive de causis generationis substantiarum sensibilium.
Ad cujus evidentiam notandum, quod Plato propter tria dicitur ideas, sive species posuisse: tum scilicet propter scientiam: tum propter existentiam: tum propter generationem horum sensibilium. Dicebat enim ideas necessarias, ut per eas scientia de istis sensibilibus habeatur, et ut earum participatione res sensibiles existerent, et ut essent principia generationis rerum sensibilium. Postquam ergo in praecedenti capite ostensum est,quod non sunt necessariae, nec propter scientiam, nec propter existentiam: nunc in praesenti capite ostendit Philosophus quod non sunt necessariae propter generationem, ostendens quod non sunt ideae causae generationis sensibilium, sed ad hoc sufficiunt agentia particularia. Circa quod duo facit: quia primo praemittit quaedam utilia, et necessaria ad intentum. Secundo declarat intentum. Secunda ibi : Quoniam ab aliquo fit. Prima in duas, quia primo praemittit quasdam divisiones de rerum generatione. Secundo exponit eas ibi: Et generationes autem. Prima in duas secundum duas divisiones, quarum prima sumitur penes res generatas, et penes modum generationis. Secunda penes requisita ad generationem. Secunda ibi ponitur : Omnia vero. Dicit ergo, quod eorum
quae fiunt, haec quidem fiunt ab arte, haec quidem a natura, alia autem a casu, sive AdminBookmark quod idem est, id est, a per se vano.
Notandum quod sufficientia hujus divisionis sic assignatur a quodam expositore. Quia causa generationis, vel est causa per se, vel est causa per accidens. Si est causa per se, principium motus, vel est in eo in quo est, et sic est natura, vel extra ipsum, et sic est ars, quia ars non est in aedificato, quod fit, sed in aedificante. Si vero est causa per accidens, sic est casus et fortuna, quae ambo hic sub casu comprehendit. Sed contra, quia vel iste expositor intendit assignare hanc sufdcientiam penes causam effectivam generationis, vel penes passivam. Si penes effectivam; ergo male dicit, quod si illa causa, vel principium motus et generationis sit in re, sic est natura: nam illud principium motus et quietis naturalis, quod est in re et a quo dicitur generatio naturalis, non competit principio activo, sed passivo, ut ostensum est in 5. hujus. Si autem penes causam passivam: ergo male dicit, quod si illa causa et principium sit extra rem quae generatur, sic est ars: nam ars ad causam efficientem pertinet, ex 5. hujus cap. de causa, et ideo non videtur loqui uniformiter de causa. Aliter ergo dici potest, quod sufficientia ista sumitur penes causam effectivam, nam causa generationis, vel est per se, vel per accidens: si per accidens, sic est casus et fortuna: si per se, vel agit de necessitate, vel a proposito. Si primo modo, sic est natura: si secundo modo, sic est ars. Ad hos enim duos modos agendi reducitur omne agens per se, ex 2. Physic. t. c. 49. et inde. Deinde cum dicit:
Omnia vero quae fluat, ab aliquo fiunt, et ex quo aliquo et aliquid: hoc autem aliquid dico secundum quamlibet Calegoriam, aut enim hoc, aut quale, aut quantum, aut quando.
Ponit secundam divisionem sumptam penes requisita ad generationem, dicens quod omnia quae fiunt ab aliquo fiunt, scilicet a generante aliquo; et ex aliquo, scilicet ex materia, et etiam aliquid est quod fit, quod est terminus generationis. Et subdit, quod hoc aliquid dico secundum quamlibet Categoriam, aut enim supple hoc aliquid significat, id est substantiam, aut quantum, aut quale, aut quando, etc.
Notandum, quod generalius accipit hic hoc aliquid quam superius,
nam supra ait, quod hoc aliquid proprie est in substantiis; hic autem dicit per hoc aliquid posse intelligi quodlibet Praedicamentum, in quo potest esse generatio, vel simpliciter, vel secundum quid, vel per se, vel per accidens. Sufficientia autem hujus divisionis sic sumi potest, quia in omni generatione transit aliquid de potentia ad actum: nihil autem transit de potentia ad actum, nisi per aliquod ens actu, ut dicitur 8. hujus, t. c. 15. et hoc est agens a quo res fit: potentia vero convenit materiae ex qua res fit, actus vero rei, quae fit. Deinde cum dicit
Et generationes autem naturales hae sunt, quarum generatio ex natura est.
Exponit dictas divisiones hoc modo, ostendens quomodo tria quae ponit secunda divisio, reperiantur in quolibet trium, quae ponit prima divisio, scilicet quod sicut in generatione naturali est reperire ab aliquo et ex aliquo, et aliquid quo fit, sic in generatione artis et a casu: secundum hoc ergo haec pars dividitur in tres : quia primo facit quod dictum est. Secundo ex hoc infert quamdam conclusionem. Tertio removet quamdam dubitationem. Secunda ibi : Quare sicut dicitur. Tertia ibi: Ex quo vero ut materia. Prima in tres : quia primo ostendit propositum in generatione naturali. Secundo in artificiali. Tertio in fortuita, sive in casuali. Secunda ibi: Generationes vero aliae. Tertia ibi : Si vero a casu. Prima in duas : quia primo exponit quid importetur nomine generationis naturalis. Secundo ostendit propositum, quod intendit. Secunda ibi: Hoc autem ex quo. Dicit ergo, quod generationes quidem naturales hae sunt, quarum generatio ex natura est, id est, quarum principium est natura et non ars, vel intellectus, ut cura generatur aer vel aqua, vel aliquid hujusmodi. Deinde cum dicit:
Hoc autem ex quo fit, quam dicimus materiam hoc autem a quo eorum, quae natura aliquid sunt; hoc autem aliquid, ut homo, vel planta, vel aliquid aliud talium, quae maxime substantias dicimus esse.
Ostendit propositum quod intendit, et dividitur in tres, quia primo facit quod dictum est. Secundo probat quod dixerat quantum ad unum trium, de quo magis dubium est. Tertio comparat omnia alia ad naturam. Secunda ibi : Omnia. Tertia ibi : Universaliter vero. Dicit ergo primo, quod in generatione naturali hoc ex quo res fit, est quam dicimus materiam; hoc autem a quo, scilicet fit aliquid eorum quae natura sunt, quod scilicet dicitur agens, hoc autem aliquid, quod scilicet fit, est homo, aut planta, aut aliquid talium, quae maxime dicimus esse substantias. Nam sicut dictum fuit circa principium hujus septimi, cap. de Substantia, substantiae naturales maxime confessae sunt esse substantiae ab omnibus, particulares etiam substantiae, circa quas est generatio maxime sunt substantiae,ut dicitur in Praedicamentis. Deinde cum dicit:
Omnia vero quae fiunt aut natura, aut arte habent materiam, possibile enim et esse et non esse eorum quodlibet: haec autem est quae in unoquoque materia.
Probat quod dixerat, scilicet quod unum trium, scilicet princi pium ex quo res sunt, requiritur in omni generatione non solum in naturali, vel in casuali, sed in artificiali, quia de aliis duobus patens est. Dicit ergo, quod omnia quae fiunt, aut natura, aut arte habent materiam. Cujus causam subdit, quia quodlibet eorum, quae sic fiunt, est possibile esse et non esse; hoc autem, quo scilicet aliquid potest esse et non esse, est illud quod in unoquoque est materia. Nam materia est in potentia ad formam, qua res habet esse, et ad privationem, qua non habet esse, et omnino in omni generatione requiritur materia, ex qua res fit et generatur. Deinde cum dicit :
Universaliter vero et ex quo natura, et secundum quod natura. Factum enim habet naturam, ut planta, aut animal. Et a quo quae secundum speciem dicta natura, quae ejusdem speciei: haec autem in alio: homo namque hominem generat. Sic igitur fiunt, quae fiunt propter naturam.
Comparat omnia alia tria ad naturam, ostendens quomodo quodlibet eorum posset dici natura, et dicit quod universaliter, illud supple ex quo est generatio naturalis, dicitur natura, ut etiam probatur 2. Physic. t. c. 7. et inde. Iterum illud secundum quod generatio dicitur naturalis, dicitur natura, puta ipsa forma generati, quae terminat generationem; factum enim, id est res generata, habet naturam, scilicet formam, ut planta, aut animal: generatio enim dicitur naturalis, quae est via in naturam, quae est forma, ut dicitur 2. Physic. t. c. 14. Iterum principium a quo scilicet fit generatio,ut ab agente, est dicta natura, quae secundum speciem, quae scilicet est ejusdem speciei supple cum natura generati; haec auten est in alio, scilicet secundum nu merum, homo namque generat homi nem, et tamen certum est quod ho mo generans, et homo genitus nor sunt idem numero, quia nulla res est, quae seipsam gignat ut sit, secundum Augustinum 1. de Trin cap. 1. sunt ergo tantum idem specie. Unde 2. Physic. t. c. 70. dicitur quod forma et finis generationis incidunt in idem numero generans incidit cum eis non in idem numero, sed in idem specie. Concludit ergo, quod sic igitur fiunt, quae fiunt propter naturam.
Advertendum autem, quod hoc quod hic dicitur, quod principium generans est ejusdem speciei cum generato, non est verum universaliter: sed tantum in generatione univoca, nisi identitas speciei sumatur large, pro quacumque conformitate etiam in genere, ut dicetur inferius. Unde alia littera habet, quod principium a quo secundum speciem dicta natura aut conformis. Deinde cum dicit:
Generationes vero aliae dicuntur factiones. Omnes autem factiones sunt ab arte, aut a potestate, aut a mente.
Ostendit propositum in generatione artificiali. Circa quod duo facit: quia primo distinguit generationem artificialem a naturali. Secundo exequitur de generatione artificiali. Secunda ibi: Ab arte vero fiunt. Prima in duas : Primo facit quod dictum est. Secundo ponit quoddam notandum circa generata ab arte. Secunda ibi : Harum autem quaedam. Dicit ergo, quod generationes aliae, scilicet a naturalibus , puta artificiales, dicuntur
factiones. Omnes autem factiones, vel sunt ab arte, aut a potestate, aut a mente, scilicet intelligendo , quod omnes, id est, generationes artificiales sunt ab arte dirigente, et inclinante ad opus, et a mente operante, et a potestate, id est, potentia exequente. Haec enim tria agentia concurrunt ad opus artis quodlibet in suo ordine et modo agendi, et omnia tria simul constituunt perfectum principium in artificialibus.
Notandum, quod licet forte secundum proprietatem Graeci idiomatis, generationes aliae a naturalibus, ut sunt artificiales, dicuntur appropriate factiones, quae factio dicitur in Graeco praxis; tamen apud nos bene utimur nomine factionis in generatione naturali, cum generatio naturalis sit operatio transiens, et non semper immanens, dicimus enim, quod ignis facit ignem et asinus asinum.