IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Infert ex dictis duo : Primam, calorem inductum a casu, vel ab arte esse sanitatem, vel partem sanitatis; secundum, omnia quae generantur fieri ex materia, quae clare explicat Doctor; atque etiam quomodo materia ex qua aliqua fiunt, praedicatur de ipsis, non in abstracto, sed denominative.
Calor itaque in corpore aut pars est sanitatis, aut sequitur eum aliquid tale quod est pars sanitatis,aut per plura; hoc autem ultimum faciens, et quod est ita pars est sanitatis, ut lapides domus, et alia aliorum.
Infert ex dictis quamdam conclusionem, dicens quod calor itaque in corpore inductus, scilicet vel per confricat onem, vel a casu, vel per medicinam vel ab arte, aut est pars sanitatis, aut sequitur, scilicet calorem aliquod tale quod est pars sanitatis, puta si calor non immediate inducat sanitatem, sed mediante aliquo quod consequitur calorem, puta dissolutio malorum humorum, quae fit per calorem, aut per plura, id est, quod hoc potest fieri non tantum per unum, sed etiam per plura media quae sequuntur calorem, puta si calor consumit malos humores prohibentes meatus corporis, quibus consumptis fit ordinatus fluxus spirituum per corpus: hoc autem ultimum faciens, et quod est ista, scilicet immediate inducens sanitatem, est pars sanitatis; similiter est in aliis artificialibus, ut domus sunt partes lapides et aliorum artificialium similiter.
Notandum, quod cum dicitur hic in littera quod calor est pars sanitatis, vel illud quidquid sit quod ultimo est inductivum sanitatis, intelligendum est quod est pars sanitatis virtualiter non formaliter, nam calor continet sanitatem, non tamen secundum ultimum ejus gradum formaliter, sed excellentiori modo, sicut causa aequivoca, ideo illam causat, sic est etiam in omnibus genitis a casu. Patet enim quod sanitas de qua exemplificat, potest virtualiter contineri in aliqua qualitate absoluta reductiva aliarum ad aequalitatem, aequalitas autem, vel est sanitas, vel concomitans sanitatem. Deinde cum dicit :
Quare sicut dicitur impossibile factum esse si nihil praeextiterit.
Quod quidem igitur pars ex necessitate existit palam; materia namque pars est; inest enim et fit hoc, sic igitur et eorum quae in ratione. Utroque autem modo dicimus aereos circulos quid sunt, et materiam dicentes, quia aes; et speciem quia figura talis, et hoc est genus in quo primo ponitur. Aereusitaque circulus habet in ratiotione materiam.
Concludit ex praedictis quamdam conclusionem, scilicet quod in definitione omnium generabilium oportet accipere materiam. Dicit ergo, quare supple quia sic est quod omne quod generatur, generatur ex materia: ideo sicut dicitur communiter impossibile est aliquid esse factum si nihil praeexistit, quia ex nihilo nihil fit secundum communem scholam omnium Philosophorum, Palam autem, quia illud quod praeexistit pars est, quod patet, quia inest, scilicet rei quae fit, et fit hoc, quia materia de potentia reducitur ad actum: si igitur supple sic est quod materia est pars rei, et inexistens, igitur est eorum quae in ratione, id est, de numero eorum quae ponuntur in definitione rei. Exemplum si definitur aereus circulus non solum ponitur in definitione ejus figura, vel forma, sed etiam aes quod est materia: ideo subdit, quod utroque modo dicimus, id est, definimus aereos circulos quid sunt, et materiam dicentes, quia aes et speciem, id est, formam: quia figura talis et hoc, scilicet figura, est genus in quo primo ponitur, et primo collocatur circulus aereus. aereusitaque circulus habet in ratione, idjest,. in definitione materiam. Similiter intelligendum est de omnibus naturalibus quod definiuntur per materiam, sicut dictum est 6. hujus, et primo Physic. circa finem. Deinde cum dicit:
Ex quo vero ut maleria fit quaedam, dicuntur quando fiunt non illud sed illius modi, ut statua non lapis, sed lapidea: homo autem convalescens non dicitur illud ex quo.
Excludit quamdam dubitationem circa quam sic procedit, quia primo dubitationem proponit. Secundo eam solvit. Secunda ibi : Causa vero. Dicit ergo, quod illud ex quo aliquid fit, ut materia, quaedam dicuntur quando fiunt non illud, sed illius modi, id est quod materia ex qua aliqua fiunt quandoque praedicatur de ipsis non in abstracto ut dicantur esse illud, id est materia, sed illius modi, id est, denominative, ut statua non dicitur lapis, sed lapidea; sed quandoque non est sic, quia homo convalescens non dicitur illud, scilicet laborans ex quo fit; licet enim convalescens fiat ex laborapte, non tamen recipit praedicationem ejus, etiam in concreto, ut convalescens dicatur laborans, vel infirmus: est ergo dubitatio quae sit causa hujus. Deinde cum dicit:
n. Causa vero quia fit ex privatione et subjecto, quod dicimus materiam, ut homo et aegrotans fit sanus. Magis tamen ex privatione dicimus,ut ex aegrotante sanus quam ex homine. Propter quod aegrotans quidam qui sanus non dicitur, sed homo et homo sanus. Quorum vero privatio non manifesta et innominabilis, ut in aere figura cujuslibet, aut in lateribus et lignis domus, ex his videtur fieri, ut illic ex aegrotante. Propter quod sicut nec ibi ex quo hoc illud non dicitur: nec hic statua lignum, sed producitur lignea non lignum, et aenea non aes; lapidea sed non lapis, et domus lateritia, sed non lapides.
Quoniam neque quod ex ligno fit statua, aut quod ex lateribus domus, si quis valde inspexerit: non utique simpliciter dicet, quia oportet permutationem fieri ex quo, sed non permanente propter hoc quidem ita dicitur.
Solvit dictam dubitationem, dicens quod causa hujus est, quia supple dupliciter fit aliquid ex aliquo, scilicet ex privatione et ex subjecto, quod dicimus materiam, ut homo fit sanus, quod est subjectum, et laborans fit sanus, quod est oppositum; magis tamen dicimus aliquid fieri ex privatione, quam supple ex subjecto, ut ex laborante sanus, quam ex homine; sed supple hoc fieri hoc magis dicimus in subjecto, quam in privatione, ut quod homo fit sanus, quam laborans fiat sanus; propter quod quia sic est laborans quidem non dicitur ille, scilicet qui sanus, sed dicitur magis homo, et e converso homo dicitur sanus, et non de privatione, dicendo laborans est sanus. Et quia in quibusdam privatio est ignota et immanifesta, ideo subdit; quorum vero privatio non manifesta et innominabilis, ut est privatio cujuslibet figurae in aere, et privatio domus in lateribus, et lignis: ideo supple in talibus utimur materia loco privationis, dicentes ex his aliquid fieri ut illic ex laborante, ubi privatio est manifesta: ut si dicamus quod statua fit ex aere, et domus ex lapidibus et lignis, sicut dicimus quod sanus fit ex laborante; propter quod sicut nec ibi ex quo hoc, scilicet fit aliquid, ut ex privatione: illud non dicitur, id est, non praedicatur de illo quod fit, quia non dicimus quod sanus fit laborans; ita nec hic dicimus quod statua fit lignum, sed producitur, SC1-
licet abstractum in concretum, dicendo quod supple statua est lignea, non lignum, et aerea non aes, lapidea et non lapis; domus etiam dicitur lateritia et non lateres, quia si quis valde, id est, subtiliter inspexerit, patet quod nec statua fit ex ligno simpliciter loquendo, aut domus ex lateribus, non utique simpliciter dicet in talibus, scilicet fieri hoc ex hoc, quia oportet permutationem fieri ex quo, sed non permanente, id est, quod per aliquam permutationem fiunt ista ex illis, sicut ex aliquo permutato et non permanente, aes enim transmutatur cum ex eo fit statua et similiter lateres et ligna. Concludit ergo propter quod quidem igitur, ita dicitur, id est fit talis praedicatio in praedictis.
Notandum, solutionem istam in hoc stare, quia dupliciter fit aliquid ex aliquo. Uno modo ex privatione, vel contrario, et tunc utimur hoc modo loquendi : quod hoc fit ex hoc, et non hoc est hoc, quia unum oppositum non inexistit alteri: et ideo unum non praedicatur de alio, etiam denominative, praedicatione dicente hoc es, illius modi, vel illius. Alio modo fit aliquid ex aliquo, ut ex subjecto, quod dicitur materia, et tunc utimur hoc modo loquendi, quod hoc fit ex hoc, et hoc est illius modi, quia non praedicatione in abstracto, sed in concreto, ut dicitur in littera, ut cum dicimus : Homo est sanus, non sanitas, et statua lapidea, non lapis. Ratio hujus est, quia materia est pars inexistens rei, et ideo potest de re praedicari saltem in concreto, et denominative: quando autem privatio est immanifesta, tunc utimur subjecto loco privationis, et eodem modo loquendi propter eamdem causam, ut non dicimus quod statua sit aes, sed ex aere, nec quod domus fit lapides, sed ex lapidibus, vel producendo abstractum in concretum, modo praeexposita
SUMMAE SECUNDAE