Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput III.
Nempe tota in hoc quaestio est, quomodo potuerit duos patres habere Joseph. Hoc enim si potuisse fieri demonstratur, nulla omnino causa est, cur quisquam istorum evangelistarum, in diversis generationibus enumerandis, falsum dixisse credatur. A duobus enim patribus, jam non erit mirum neque contrarium, quod et avi duo et atavi et proavi esse potuerunt, et quidquid supra est usque ad David cujus erant ambo filii, et Salomon qui pertinet ad ordinem quem Matthaeus secutus est, et Nathan qui est in serie quam Lucas exposuit. Attendunt enim ista nonnulli, et vident non posse a duobus viris per commixtionem carnis hominem gigni; et ideo putant istam quaestionem non posse dissolvi : nec intuentur, quod usitatissimum atque facillimum est , patrem cujusquam, non eum tantum dici a quo genitus, sed etiam eum a quo fuerit adoptatus .
Neque enim adoptionis vinculum apud antiquos alienum ab eorum moribus fuit, cum etiam feminas inveniamus adoptasse sibi filios, non ex utero suo natos: sicut Sara ex Agar (Gen. XVI, 2) , et Lia ex ancilla sua (Id. XXX, 9 13) , et filia Pharaonis Moysen adoptavit (Exod. II, 9, 10) . Ipse autem Jacob, nepotes suos, filios Joseph adoptavit (Gen. XLVIII, 5) . Ipsum vero adoptionis nomen plurimum valere in nostrae fidei sacramento, apostolica doctrina testatur. Unde apostolus Paulus cum de Judaeorum meritis loqueretur: Quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamenta, et Legislatio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 4, 5) . Item dicit: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes filiorum Dei , redemptionem corporis nostri (Id. VIII, 23) . Item alio loco: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus (Galat. IV, 4, 5) . Haec igitur adoptio quanti sacramenti sit, his atque hujusmodi testimoniis satis apparet. Unicum enim Filium Deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6) . Nos autem non de substantia sua genuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit: et ideo, ut fratres Christi secundum modum suum faceret, adoptavit. Iste itaque modus quo nos Deus, cum jam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, verbo suo et gratia sua genuit ut filii ejus essemus, 0216 adoptio vocatur. Unde Joannes dicit: Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12) . Cum igitur jus adoptionis filiorum apud patres nostros et in Scripturis sanctis usitatum sit; quae impietatis dementia praecipitat, prius Evangelistas falsitatis arguere, quod diversas generationes commemoraverunt, tanquam utraeque verae esse non possint; quam cogitare et attendere et videre quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani, unus homo duos patres habere potuerit; unum cujus carne homo sit genitus, alterum cujus voluntate, cum jam homo esset, filius sit adoptatus? Qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus, Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9) , ei de cujus substantia nati non sumus, sed cujus gratia et misericordissima voluntate adoptati secundum doctrinam apostolicam et fidelissimam veritatem sumus. Ipsum quippe habemus et Deum, et Dominum, et Patrem: Deum, quod ab ipso, etiam ex hominibus parentibus, conditi sumus; Dominum, quod ei subditi sumus; Patrem, quod ejus adoptione renati sumus.
Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus divinarum Litterarum, aliquantulum considerare, et videre in diversis Christi generationibus a duobus evangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Joseph, quorum progenitores diversi enumerentur. Hoc et vos, si studium contentionis non excaecaret, facile videre possetis. Sed ab illis viris alia etiam quaesita et inventa sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent: haec autem a vestro intellectu longissime remota sunt. Itaque etiam in Manichaei errore constituti, id quod in rebus humanis fieri solet, ut alius carne generet filium, alius eum voluntate adoptet, ac sic unus duos patres habeat, si non adverso animo legeretis, cogitando videre possetis.