IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Tangit tres gradus univocae generationis. Primus est quando genorans et genitum conveniunt in forma specifica, et modo essendi, ut cum ignis generat ignem. Secundus, cum conveniunt in forma, sed non essendi modo, ut domus intra et extra, quia intra est tantum intentionaliter, sed extra realiter. Tertius quando generans habet formam geniti tantum virtualiter, et hic est tantum secundum quid univocus. Declarat quomodo calor in motu, hoc univocationis gradu generatur, et eodem modo sperma concurrere ad generationem, quadam virtute formativa foetus, de quo bene agit Doctor 2. d. 18.
Palam vero ex dictis, quia modo quodam omnia fiunt ex univoco, quemadmodum naturalia ; aut ex parte univoco, ut domus ex domo ; aut ab intellectu : ars enim species est aut ex parte, aut habente aliquam partem, nisi secundum accidens fiat.
Ex data solutione concludit quamdam veritatem jam superius praeostensam. Circa quod duo facit : quia primo ex praedictis concludit conclusionem. Secundo subjungit ejus declarationem. Secunda ibi : Causa namque. Dicit ergo quod palam est ex praedictis, quia modo quodam omnia fiunt ex univoco, scilicet totaliter simpliciter, quemadmodum naturalia, ut ignis genitus ab igne, et homo ab homine; aut ex parte univoco, id est, non totaliter, sed in parte univoco, ut domus, scilicet exterior, et in materia ex domo, scilicet in mente, et sine materia ; aut ab intellectu scilicet formato per speciem domus, sive habitu artis faciendi domum, ars enim quaedam species est rei fiendae per artem. Aut tertio modo fit, scilicet aliquid ex univoco, aut ex parte formae praeexistente in generante, vel in materia ; aut ex habente, scilicet materia, vel generante aliquam partem, exponendo partem non formalem, sed virtualem, modo quo calor dicitur pars sanitatis; et subdit, haec intelligenda esse nisi aliquid fiat secundum accidens. Tunc enim non oportet esse similitudinem univocationis inter generans et genitum, sicut voluptas, sive delectatio domus, nam faciens domum per accidens facit eam delectabilem, sive voluptuosam ad habitandum, ut dicitur 6. hujus text. com. 4.
Notandum, quod hic tangit Philosophus tres gradus generationis univocae. Primus est, quando generans et genitum assimilantur in forma, et in modo essendi formae quemadmodum se habent naturalia: nam ignis generans et ignis genitus habent eamdem formam in specie, et eumdum modum essendi formae, nam uterque ignis habet formaliter et realiter formam ignis. Secundus modus est, quando generans et genitum habent similem formam, non tamen secundum eumdem modum essendi formae, quemadmodum artifex se habet ad artificialia: nam licet domificator habeat formam domus quam facit, tamen forma domus existit in domificatore modo quasi intentionali non reali, domus autem extra habet realiter formam domus. Tertius gradus est, quando generans non habet similem formam in specie cum genito, sed habet formam geniti non formaliter, sed virtualiter solum; quae virtus vocatur hic pars rei, sive illa virtus, vel pars sit in generante, puta in Sole, sive in intelligentia generante ranam, sive sit in materia cui a tali agente est immissa aliqua vis activa, qua potest seipsam transmutare ad formam, puta si dicatur rana generari a materia putrefacta habente in se aliquam vim activam acceptam a Sole. Primus modus est propriissime, et simpliciter univocus. Secundus minus proprie; tertius solum secundum quid,ut fuit dictum supra. Deinde cum dicit:
Causa namque faciendi prima secundum se pars ; calor enim in motu calorem in corpore facit; hic vero est, aut sanitas, aut pars, aut sequitur eum pars aliqua sanitatis, aut sanitas ipsa; propter quod et dicitur facere, quia illud facit sanitatem cui consequitur et accidit calor.
Quare quemadmodum in syllogismis omnium principium est substantia ;nam ex quo quid est syllogismi sunt et hic generationes.
Declarat praemissam veritatem. Circa quod tria facit: quia primo declarat eam in artificialibus. Secundo in naturalibus. Tertio comparat generata per naturam ad generata per artem. Secunda ibi : Similiter itaque. Tertia ibi: Quaecumque autem a casu. Dicit ergo, quod prima causa faciendi aliquid secundum se, est pars formae generandae, accipiendo partem modo praeexposito, calor enim in motu calorem in corpore facit. Cum enim per motum generatur calor in corpore, ipse calor est quodammodo in motu non formaliter, patet, sed in virtute activa, quae dicitur pars caloris, ut sic calor existens in motu virtualiter generet calorem existentem in corpore formaliter, quae est generatio univoca secundum quid: is vero, id est, calor in corpore generatus a motu est, aut sanitas ipsa, aut pars sanitatis, aut sequitur eum, scilicet calorem pars aliqua sanitatis, aut sanitas ipsa. Vult dicere, quod iste calor inducens sanitatem,aut estipsasanii-tas formaliter, aut pars sanitatis non formalis, sed virtualis. Et haec secunda pars disjunctivae est vera, si calor immediate inducat sanitatem, ut causa partialis: si aliqua alia requirantur, aut sequitur ipsum calorem pars aliqua sanitatis, non formalis, sed virtualis, quando scilicet calor non immediate, sed mediante alio, puta mediante dissolutione malorum humorum, vel aliquo alio inducit sanitatem ; aut est sanitas ipsa non formaliter, sed virtualiter, si calor inducat sanitatem ut totalis causa. Hoc enim quadruplici modo potest intelligi se habere calor ad sanitatem, propter quod supple motus dicitur facere scilicet sanitatem: quia illud facit sanitatem cui consequitur id est, quod consequitur et accidit ex motu, scilicet calor, ita
quod motus mediante calore dicitur facere sanitatem: vel aliter propter calorem dicitur facere sanitatem, quia illud facit sanitatem cui consequitur, ut accidit scilicet sanitas, ut quando calor mediante alio, scilicet dissolutione humorum, inducit sanitatem, ad quam dissolutionem consequitur sanitas. Quare quemadmodum in syllogismis principium omnium est substantia, id est, quod quid est rei, quod est principium et medium in demonstratione: nam syllogismi, scilicet demonstrativi sunt quod quid est, ita et hic generationes sunt ex quod quid est. Sicut enim intellectus speculativus procedit ad demonstrandum passionem de subjecto ex ipso quod quid est, sic intellectus practicus procedit ad opus sive ad generationes operativas ex ipsa specie artificiati, quae est supple prima substantia, et quod quid est ; et in hoc est similitudo intellectus speculativi, et practici, quia uterque procedit in sua operatione ex quod quid est objecti, sive subjecti. Deinde cum dicit:
Similiter itaque his et quae sunt natura constituta se habent, nam sperma facit sicut quae ab arte ; habet enim potestate speciem, et a quo, sperma est aliqualiter univocum, non enim omnia sic oporlet quaerere, ut ex homine homo, etenim foemina ex viro ; unde mulus non ex mulo sed si non orbatio fuerit.
Declarat praemissam veritatem in naturalibus, dicens quod sicut supple in artibus similiter se haben quae sunt natura constituta his, quae scilicet fiunt ab arte: nam sperma facit id est, operatur ad generationem sicut in his quae sunt ab arte, nam sicut supple artifex non habet formam domus in actu sed in virtute, sic et in proposito ; habet enim supple sperma speciem, id est, formam animalis potestate et non actu ; et subdit quod illud supple animal, a quo sperma, est aliqualiter univocum ei quod fit ex spermate. Et subdit, quia dixit aliqualiter univocum, non enim omnia sic oportet quaerere quod fiant, scilicet totaliter univoce, ut homo ex homine, etenim foemina fit ex viro, unde etiam mulus non fit ex mulo, sed supple ex asino, vel equo. Inter virum autem et foeminam, et equum vel asinum et mulum, non est totaliter similitudo, licet sit aliqualiter, ut praedictum est: et subdit quod supple id quod dictum est, scilicet quod a quo est sperma oportet esse aliqualiter univocum, intelligendum est si non fuerit orbatio, id est, defectus naturalis in virtute seminis, ut quando ex inobedientia materiae fiunt monstra in natura.
Notandum, quod in semine est aliqua virtus formativa, quae sic comparatur ad ipsam naturam concepti, sicut forma domus in mente artificis comparatur ad lapides et ligna, excepto quod forma artis est extrinseca materiae, virtus autem seminis est intrinseca. Quia vero generatio animalis ex semine non est ab ipso semine sicut.ab univoco, quia ipsum semen non est animal formaliter, tamen illud a quo est decisum ipsum semen, puta animal, est univocum vel simpliciter, vel aliqualiter ei quod ex semine generatur. Deinde cum dicit:
Quaecumque autem a casu, ibi fit quorumcumque materia potest a seipsa moveri hoc motu quo sperma movet. Quorumcumque vero non, ea impossibilia sunt fieri aliter quam ex ipsis.
Comparat generata per naturam ad generata per artem, dicens quod sicut fit ibi, scilicet in arte, quod quaecumque fiunt a casu quorumcumque materia potest a seipsa moveri, eo motu quo scilicet movetur ab arte. Quando vero non potest sic moveri, tunc id quod fit ab arte, non potest aliter fieri quam ab arte: similiter in naturalibus, scilicet aliqua possunt fieri a casu, et sine spermate, scilicet quaecumque quorum materia potest a seipsa moveri hoc motu quo sperma movet ad generationem, scilicet animalis, ut patet in generatis ex putrefactione: quorumcumque vero supple materia non potest a seipsa moveri, illa impossibilia sunt fieri aliter quam ex ipsis, scilicet seminibus, puta homo vel equus, ut superius dicebatur.
Notandum ut praeexpositum fuit supra, illa quorum materia potest a seipsa moveri eo modo quo sperma movet, puta putrefacta, dicuntur fieri a casu, non simpliciter, sed ut referuntur ad causam particularem, respectu cujus accidunt, quia praeter intentionem talis causae, et ideo per accidens et a casu, licet respectu causae universalis eveniant per se, et in ratione causae. Ex hoc etiam quod hic dicitur, patet quod nec omnia animalia possunt generari ex semine, et sine semine, ut dicitur Avicenna posuisse: nec nulla possunt utroque modo generari ut ait Commentator, text. com. 32. ut prolixius dictum fuit supra. Deinde cum dicit :
Non solum autem de substantia ostendit ratio non fieri speciem, sed de omnibus similiter primis communis ratio, ut quantitate et qualitate, et aliis Categoriis; fit enim velut aenea sphaera, sed non sphaera, nec aes; sed in aere si fit. Semper enim oportet praeexistere materiam et speciem, et in quid, et in qualitate,et in quantitate, et in aliis similiter Categoriis. Non enim fit quale, sed quale lignum, neque quantum, sed quantum lignum, aut animal.
Removet secundum dubium circa praedicta : dictum fuit supra quod forma non generatur sed compositum: posset ergo hic esse dubium, utrum hoc sit verum tantum de formis substantialibus, aut etiam de accidentalibus, et hoc dubium hic removere intendit. Circa quod duo facit : quia primo ostendit esse verum in utrisque. Secundo assignat differentiam inter ipsa. Secunda ibi : Sed proprium substantiae. Dicit ergo, quod non solum ratio superius facta ostendit de substantia, id est, de genere Substantiae non fieri speciem, id est, formam, sed est ratio communis, similiter de omnibus primis, id est, Praedicamentis quae sunt prima genera, ut de Quantitate, et Qualitate, et aliis Categoriis, id est, Praedicamentis. Fit enim velut aenea sphaera, id est, compositum, sed non fit sphaera, id est forma, nec aes, id est, ipsa materia: et in aere si fit, id est, quod si ipsa sphaera fiat aliquo modo, non fit simpliciter, et per se, sed fit in aere, id est, in materia, quod est fieri per accidens. Semper enim oportet praeexistere materiam et speciem, id est, formam eo modo quo partes essentiales praecedunt naturaliter generationem compositi: et hoc quod dictum est, verum est, et in quid, id est, in Substantia, et in Quantitate, et in Qualitate, et in aliis similiter Categoriis. Non
enim fit quale, id est, qualitas, sed quale lignum, id est, compositum: nec fit quantum, id est, Quantitas, sed quantum lignum, aut quantum animal, quae sunt composita ex subjecto et accidente.
Advertendum tamen, quod sicut dictum fuit saepe, Philosophus non curans de exemplis, per artificialia dat intelligere naturalia: per hoc ergo quod dicit, quod non fit per seipsum aes, nec ipsa sphaera, sed sphaera aenea quae est quoddam artificiatum, intelligendum est similiter de composito naturali, ut quod in generatione lapidis, nec fit per se forma lapidis, nec materia ejus, sed ipse totus lapis. Deinde cum dicit :
Sed. proprium substantiae exhis accipere est, quia necesse praeexistere semper aliquam substantiam actu existentem quae facit, ut animal, si animal nascitur. Quale vero et quantum non necessarium, nisi potestate solum.
Assignat differentiam inter substantiam et accidentia, dicens quod proprium substantiae, scilicet respectu accidentium ex his accipiendum est, quia supple quando substantia generatur necesse est semper praeexistere alteram substantiam actu existentem, quae facit, id est, generat substantiam, ut si sit animal, oportet praeexistere animal, a quo scilicet generatur, quando scilicet est generatio animalis per propagationem, et ex semine. Quale vero et quantum non necessarium nisi potestate solum, id est, quod in quali et in quanto, et in aliis accidentibus, quando generantur, non erit necessarium quod praeexistat quale, aut quantum actu, sed solum in potentia, sive ista potentia referatur ad potentiam.
materiae, et subjecti, sive ad potentiam agentis: nam principium activum substantiae non potest esse nisi substantia, principium autem activum accidentis potest esse substantia et non accidens.
SUMMAE SECUNDAE